Historia Augusta - Marcus Aurelius

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

I. 1 Marco Antonino, in omni vita philosophanti viro et qui sanctitate vitae omnibus principibus antecellit, 2 pater Annius Verus, qui in praetura decessit, avus Annius Verus, iterum consul et praefectus urbi, adscitus in patricios a principibus (a) Vespasiano et Tito censoribus, 3 patruus Annius Libo consul, amita Galeria Faustina Augusta, mater Domitia Calvilla, Calvisii Tulli bis consulis filia, 4 proavus paternus Annius Verus praetorius ex Uccubitano municipio ex Hispania factus senator, proavus maternus Catilius Severus bis consul et praefectus urbi, avia paterna Rupilia Faustina, Rupili Boni consularis filia, fuere. 5 Natus est Marcus Romae VI. kl. Maias in monte Caelio in hortis avo suo iterum et Augure consulibus. 6 Cuius familia in originem recurrens a Numa probatur sanguinem trahere, ut Marius Maximus docet; item a rege Sallentino Malemnio, Dasummi filio, qui Lopias condidit. 7 Educatus est in eo loco, in quo natus est, et in domo avi sui Veri iuxta aedes Laterani. 8 Habuit et sororem natu minorem Anniam Cornificiam, uxorem Anniam Faustinam, consobrinam suam. 9 Marcus Antoninus principio aevi sui nomen habuit Catilii Severi, materni proavi. 10 Post excessum vero patris ab Hadriano Annius Verissimus vocatus est, post virilem autem togam Annius Verus. patre mortuo ab avo paterno adoptatus et educatus est.

II. 1 Fuit a prima infantia gravis. at ubi egressus est annos, qui nutricum foventur auxilio, magnis praeceptoribus traditus ad philosophiae scita pervenit. 2 Usus est magistris ad prima elementa Euforione litteratore et Gemino comoedo, musico Androne eodemque geometra. Quibus omnibus ut disciplinarum auctoribus plurimum detulit. 3 Usus praeterea grammaticis Graeco Alexandro Cotiaensi, Latinis Trosio Apro et Polione et Eutychio Proculo Siccensi. 4 Oratoribus usus est Graecis Aninio Macro, Caninio Celere et Herode Atti(o)co, Latino Frontone Cornelio. 5 Sed multum ex his Frontoni detulit, cui et statuam in senatu petit. Proculum vero usque ad proconsulatum provexit oneribus in se receptis. 6 Philosophiae operam vehementer dedit et quidem adhuc puer. Nam duodecimum annum ingressus habitum philosophi sumpsit et deinceps tolerantiam, cum studeret in pallio et humi cubaret, vix autem matre agente instrato pellibus lectulo accubaret. 7 Usus est etiam Commodo magistro, cuius ei adfinitas fuerat destinata, usus est et Apollonio Chalcedonio stoico philosopho.

III. 1 Tantum autem studium in eo philosophiae fuit, ut adscitus iam (in) imperatoriam tamen ad domum Apollonii discendi causa veniret. 2 Audivit et Sextum Chaeronensem Plutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maximum et Cinnam Catulum stoicos, 3 peripateticae vero studiosus audivit Claudium Severum, et praecipue Iunium Rusticum, quem et reveritus est et sectatus, qui domi militiaeque pollebat, stoicae disciplinae peritissimum; 4 cum quo omnia communicavit publica privataque consilia, cui etiam ante praefectos praetorio semper osculum dedit, quem et consulem iterum designavit, cui post obitum a senatu statuas postulavit. 5 Tantum autem honoris magistris suis detulit, ut imagines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra eorum aditu, hostiis, floribus semper honoraret. 6 Studuit et iuri audiens Lucium Volusium Maecianum. 7 Tantumque operis et laboris studiis inpendit, ut corpus adficeret, atque in hoc solo pueritia eius reprehenderetur. 8 Frequentavit et declamatorum scolas publicas amavitque [ex] condiscipulis praecipuos senatorii ordinis Seium Fuscianum et Aufidium Victorinum, ex equestri Baebium Longum et Cal(l)enum. 9 In quos maxime liberalis fuit, et ita quidem ut, quos non posset ob qualitatem vitae rei p. praeponere, locupletatos teneret.

IV. 1 Educatus est in Hadriani gremio, qui illum, ut supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei honorem equi publici sexenni detulit, 2 octavo aetatis anno in saliorum collegium rettulit. 3 In saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu capiti Martis aptata est. 4 Fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset. 5 Virilem togam sumpsit quinto decimo aetatis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata est ex Hadriani voluntate. 6 Nec multo post praefectus feriarum Latinarum fuit. In quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in conviviis Hadriani principis ostendit. 7 Post hoc patrimonium paternum sorori totum concessit, cum eum ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suum patrimonium conferret, ne inferior esset soror marito. 8 Fuit autem vitae indulgentia, ut cogeretur nonnumquam vel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculis interesse. 9 Operam praeterea pingendo sub magistro Diogeneto dedit. Amavit pugilatum luctamina et cursum et aucupatus et pila lusit adprime et venatus est. 10 Sed ab omnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis.

V. 1 His ita se habentibus cum post obitum Lucii Caesaris Hadrianus successorem imperii quaereret, nec idoneus, utpote decem et octo annos agens, Marcus haberetur, amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus ea lege in adoptationem legit, ut sibi Marcum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcus sibi Lucium Commodum adoptaret. 2 Sane ea die, qua adoptatus est, Verus in somnis se umeros eburneos habere vidit sciscitatusque, an apti essent oneri ferundo, solito repperit fortiores. 3 Ubi autem comperit se ab Hadriano adoptatum, magis est deterritus quam laetatus iussusque in Hadriani privatam domum migrare invitus de maternis hortis recessit. 4 Cumque ab eo domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiam transiret, disputavit, quae mala in se contineret imperium. 5 Tunc primum pro Annio Aurelius coepit vocari, quod in Aureliam, hoc est Antonini, adoptionis iure transisset. 6 Octavo decimo ergo aetatis anno adoptatus in secundo consulatu Antonini, iam patris sui, Hadriano ferente gratia aetatis facta questor est designatus. 7 Adoptatus in aulicam domum omnibus parentibus suis tantam reverentiam, quantam privatus exhibuit. 8 Eratque haut secus rei suae quam in privata domo parcus ac diligens, pro instituto patris volens agere, dicere, cogitare.

VI. 1 Hadriano Baias absumpto cum Pius ad advehendas eius reliquias esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor edidit munus. 2 Post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus est et eum dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceionii Commodi - desponderi voluerat impari adhuc aetate, habita deliberatione velle se dixit. 3 His ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesaris appellatione donavit et sevirum turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renite[n]tem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit. 4 Secundum etiam consulem designavit, cum ipse quartum pariter inierit. 5 Per eadem tempora, cum tantis honoribus occuparetur et cum formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit. 6 Post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quintae relationis. 7 Tantum apud Pium valuit, [ut] numquam quemquam sine eo facile promoverit. 8 Erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent, qui aliqua adversum eum insusurrarent, 9 et prae ceteris Valerius Homullus, qui, cum Lucillam matrem Marci in virdiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit: "Illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, et filius imperet". quod omnino apud Pium nihil valuit: 10 tanta erat Marci probitas et tanta in imperatorio participatu modestia.

VII. 1 Existimationis autem tantam curam habuit, ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et hereditatis delatas reddens proximis aliquando respuerit. 2 Denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus, ut eius cotidie amor cresceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicibus. 3 Ob hoc Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad Marci cubiculum transire iussit. 4 Bonorum maternorum partem Mummio Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua erat, tradidit. 5 Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum dixit. 6 Atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere. tuncque primum Romanum imperium duos Augustos habere coepit, [cum imperium sibi re]lictum cum alio participasset. Antonini mox ipse nomen recepit. 7 Et quasi pater Lucii Commodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamque suam Lucillam fratri despondit. 8 Ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt actis igitur, quae agenda fuerant in senatu, 9 pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et ceteris pro rata. 10 Hadriani autem sepulcro corpus patris intulerunt magnifico exequiarum officio. mox iustitio secuto publici quoque funeris expeditus est ordo. 11 Et laudavere uterque pro rostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere.

VIII. 1 Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt, ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Marullus, sui temporis mimografus, cavillando inpune perstringeret. 2 Funebre munus patri dederunt. 3 Dabat se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans. 4 Sed interpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. Quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem gravissimam peperit. 5 Quae omnia mala Marcus et Verus sua cura et praesentia temperarunt. 6 Fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologessus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit fugato Atidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat. 7 Imminebat etiam Brittanicum bellum, et Catthi in Germaniam ac Raetiam inruperant. 8 Et adversus Brittannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra Catthos Aufidius Victorinus. 9 Ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater est missus; ipse Romam remansit, quod res urbanae imperatoris presentiam postularent. 10 Et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu ornavit additis officiorum omnium principibus. 11 Sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae, posteaquam Romam redit audita Veri transmissione, statim red[d]idit. 12 Et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset, 13 cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque delicias fratris et prope [non] invitus ac volens ferret. 14 Denique omnia, quae ad bellum erant necessaria, Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit.

IX. 1 Gestae sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatumque Armeniacum nomen utrique principum. quod Marcus per verecundiam primo recusavit, postea tamen recepit. 2 Profligato autem bello uterque Parthicus appellatus est. Sed [id] quoque Marcus delatum nomen repudiavit, quod postea recepit. 3 Patris patriae autem nomen delatum (a) fratre absente in eiusdem praesentiam distulit. 4 Medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandemque locupletatam Brundisium usque deduxit, ad eum misit Romamque statim rediit, 5 revocatus eorum sermonibus, qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam proficisci. 6 Ad proconsules scribsit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret. 7 Inter haec liberales causas ita munivit, ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem nomine imposito. 8 Per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret, quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret, testationes inde ferret. 9 Atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit aliasque de mensariis et auctionibus tulit.

X. 1 Senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. 2 Neque quisquam principum amplius senatui detulit. in senatus autem honorificentiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, quo magis eorum cum exercitio iuris auctoritas cresceret. 3 Multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis dignitatibus. 4 Multis pauperibus sine crimine senatoribus dignitates tribunicias aediliciasque concessit. 5 Nec quemquum in ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. 6 Hoc quoque senatoribus detulit, ut, quotiens de quorum capite esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet nec pateretur (a)equites Romanos talibus interesse causis. 7 Semper autem, cum potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil esset referendum, si Romae fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de Campania ipse venit. 8 Comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit de curia, nisi consul dixisset : "Nihil vos moramur, p. c." 9 Senatum appellationibus a consule factis iudicem dedit. 10 Iudicariae rei singularem diligentiam adhibuit. Fastis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibusque disceptandis constitueret. 11 Praetorem tutelarem primus fecit, cum ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius de tutoribus tractaretur. 12 De curatoribus vero, cum ante non nisi ex lege Laetoria vel propter lasciviam vel propter dementiam darentur, ita statuit, ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis.

XI. 1 Cavit et sumptibus publicis et calumniis quadruplatorum intercessit adposita falsis delatoribus nota. 2 Delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit. De alimentis publicis multa prudentur invenit. curatores multis civitatibus, quo latius senatorias tenderet dignitates, a senatu dedit. 3 Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavit omnique frumentariae rei consuluit. 4 Gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iubens, ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur. 5 Vias etiam urbis atque itinerum diligentissime curavit. Rei frumentariae graviter providit. 6 Datis iuridicis Italiae consuluit ad id exemplum, quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat 7 Hispanis exhaustis Italica allectione contra ... Traianique praecepta verecunde consuluit. 8 Leges etiam addidit de vicensima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibus pro parte materna, utqu(a)e senatores peregrini quartam partem in Italia possiderent. 9 Dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos, qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. 10 Ius autem magis vetus restituit quam novum fecit. habuit secum praefectos, quorum et auctoritate et periculo semper iura dictavit. usus autem est Scaevola praecipue iuris perito.

XII. 1 Cum populo autem non aliter egit, quam est actum sub civitate libera. 2 Fuitque per omnia moderantissimus in hominibus deterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis fecitque ex malis bonos, ex bonis optimos, moderate etiam cavillationes nonnullorum ferens. 3 Nam cum quendam Vetrasinum famae detestandae honorem petentem moneret, ut se ab opinionibus populi vindicaret, et ille contra respondisset multos, qui secum in harena pugnassent, se praetores videre, patienter tulit. 4 Ac ne in quenquam facile vindicaret, praetorem, qui quaedam pessime egerat, non abdicare se praetura iussit, sed collegae iuris dictionem mandavit. 5 Fisco in causis conpendii numquam iudicans favit. 6 Sane, quamvis esset constans, erat etiam verecundus. 7 Posteaquam autem e Syria victor rediit frater, patris patriae nomen ambobus decretum est, cum se Marcus absente Vero erga omnes senatores atque homines moderatissime gessisset. 8 Corona praeterea civica oblata est ambobus; petitque Lucius, ut secum Marcus triumpharet. petit praetera Lucius, ut filii Marci Caesares appellarentur. 9 Sed Marcus tanta fuit moderatione, ut cum simul triumphasset, tamen post mortem Lucii tantum Germanicum se vocaret, quod sibi bello proprio pepererat. 10 In triumpho autem liberos Marci utriusque sexus secum vexerunt, ita tamen ut et puellas virgines veherent. 11 Ludos etiam ob triumphum decretos spectaverunt habitu triumphali. 12 Inter cetera pietatis eius haec quoque moderatio praedicanda est: funambulis post puerorum lapsum culcitas subici iussit. Unde hodieque rete praetenditur. 13 Dum Parthicum bellum geritur, natum est Marcomannicum, quod diu eorum, qui aderant, arte suspensum est, ut finito iam orientali bello Marcomannicum agi posset. 14 Et cum famis tempore populo insinuasset de bello, fratre post quinquennium reverso in senatu egit, ambos necessarios dicens bello Germanico imperatores.

XIII. 1 Tantus autem timor belli Marcomannici fuit, ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus impleverit, Romam omni genere lustraverit; 2 retardatusque bellica profectione sic celebravit et Romano ritu lectisternia per septem dies. 3 Tanta autem pestilentia fuit, ut vehiculis cadavera sint exportata serracisque. 4 Tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt, ne quis [ubi] vellet fabricaretur sepulchrum. quod hodieque servatur. 5 Et multa quidem milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus statuas conlocavit. 6 Tantaque clementia fuit, ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet (et) ecferri et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arbore in campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum finemque mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret.

XIV. 1 Profecti tamen sunt paludati ambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus. 2 Nec parum profuit ista profectio, cum Aquileiam usque venissent. Nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt et tumultus auctores interemerunt. 3 Quadi autem amisso rege suo non prius se confirmaturos eum, qui erat creatus, dicebant, quam id nostris placuisset imperatoribus. 4 Lucius tamen invitus profectus est, cum plerique ad legatos imperatorum mitterent defectionis veniam postulantes. 5 Et Lucius quidem, quod amissus esset praef. praetorio Furius Victorinus, atque pars exercitus interisset, redeundum esse) censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera, quae securitatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole premerentur, instandum esse ducebat. 6 Denique transcensis Alpibus longius processerunt composueruntque omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. 7 Placuit autem urgente Lucio, ut praemissis ad senatum litteris Lucius Romam rediret. 8 Biduoque, postquam iter ingressi sunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus perit.

XV. 1 Fuit autem consuetudo Marco, ut in circensium spectaculo legeret audiretque ac suscriberet. ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus. 2 Multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminus et Agaclytus. 3 Tantae autem sanctitatis fuit Marcus, ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum ei vehementissime displicerent, mortuumque eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacrisque eum plurimis honoraverit. 4 Flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores, qui divis habentur, eidem dedicavit. 5 Nemo est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod Verum vel veneno ita tulerit, ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit venenatam partem fratri edendam propinans et sibi innoxiam reservans, 6 vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit.

XVI. 1 Iam in suos tanta fuit benignitate Marcus, ut cum in omnes propin quos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et Commodum quidem - scelestum atque inpurum - cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum. 2 Quo quidem tempore sine - imperator filio ad triumphalem currum in circo pedes cucurrit. 3 Post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, 4 multo melior et feracior ad virtutes, quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simulatis callidae severitatis, qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut his, quae praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore, vel institutis mentis pravae vel moribus. 5 Erat enim ipse tantae tranquillitatis, ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat. 6 Nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. 7 Quod quidem apparet ex eo, quod generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium.

XVII. 1 Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res feliciter gessit. 2 Speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore, quo pestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. 3 Pannonias ergo Marcomannis, Sarmatis, V(u)andalis, simul etiam Quadis extinctis servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo, triumphavit. 4 Cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et cristallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmas quin etiam, quas multas in repostorio sanctiore Hadriani reppererat. 5 Et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum, ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere. Nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit empta vel reddidit. 6 Tunc viris clarioribus permisit, ut eodem cultu quo et ipse vel ministris similibus convivia exhiberent. 7 In munere autem publico tam magnanimus fuit, ut centum leones una missione simul exhiberet (et) sagittis interfectos.

XVIII. 1 Cum igitur in amore omnium imperasset atque ab aliis modo frater, modo pater, modo filius, ut cuiusque aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo decimo anno imperii sui, sexagesimo et primo vitae, diem ultimum clausit. 2 Tantusque illius amor adeo die regii funeris claruit, ut nemo illum plangendum censuerit, certis omnibus, quod ab diis commodatus ad deos redisset. 3 Denique, priusquam funus conderetur, ut plerique dicunt, quod numquam antea factum fuerat neque postea, senatus populusque non divisis locis sed in una sede propitium deum dixit. 4 Hic sane vir tantus et talis ac diis vita et morte coniunctus filium Commodum dereliquit: qui si felix fuisset, filium non reliquisset. 5 Et parum sane fuit, quod illi honores divinos omnis aetas, omnis sexus, omnis conditio ac dignitas dedit, nisi quod etiam sacrilegus iudicatus est, qui eius imaginem in sua domo non habuit, qui per fortunam vel potuit habere vel debuit. 6 Denique hodieque in multis domibus Marci Antonini statuae consistunt inter deos penates. 7 Nec defuerunt homines qui somniis eum multa praedixisse augurantes futura et vera concinuerunt. 8 Unde etiam templum ei constitutum, dati sacerdotes Antoniniani et sodales et flamines et omnia, quae de sacratis decrevit antiquitas.

XIX. 1 Aiunt quidam, quod et verisimile videtur, Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non esse de eo natum sed de adulterio, ac talem fabellam vulgari sermone contexunt. 2 Faustinam quondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensam, cum longa aegritudine laboraret, viro de amore confessam. 3 Quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustina sublavaret atque ita cum viro concumberet. 4 Quod cum esset factum, solutum quidem amorem, natum vero Commodum gladiatorem esse, non principem, 5 qui mille prope pugnas publice populo inspectante gladiatorias imperator exhibuit, ut in vita eius docebitur. 6 Quod quidem verisimile ex eo habetur, quod tam sancti principis filius his moribus fuit, quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nullus postremo ex omnium decorum ac scelerum conluvione concretus. 7 Multi autem ferunt Commodum omnino ex adultero natum, si quidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatorias elegisse. 8 De qua cum diceretur Antonino Marco, ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse fertur : "Si uxorem dimittimus, reddamus et dotem." 9 Dos autem quid habebatur [nisi] imperium, quod ille ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat? 10 Tantum sane valet boni principis vita, sanctitas, tranquillitas, pietas, ut eius famam nullius proximi decoloret invidia. 11 Denique Antonino, cum suos mores semper teneret neque alicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis : 12 deusque etiam nunc habetur, ut vobis ipsis, sacratissime imperator Diocletiane, et semper visum est et videtur, qui eum inter numina vestra non ut ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitis vos vita et clementia tales esse cupere, qualis fuit Marcus, etiamsi philosophia nec Plato esse possit, si revertatur in vitam. Et quidem haec breviter et congeste.

XX. 1 Sed Marco Antonino haec sunt gesta post fratrem: primum corpus eius Romam devectum est et inlatum maiorum sepulchris. Divini ei honores decreti. 2 Dein cum gratias ageret senatui, quod fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellica consilia sua fuisse, quibus superati sunt Parthi. 3 Addidit praeterea quaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum esse rem publicam amoto eo, qui remissior videbatur. 4 Nec aliter senatus accepit, quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere, quod Verus excessisset vita. 5 Omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris et honoris et pecuniae plurimum detulit. erat enim famae suae curiosissimus, requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae bene reprehensa viderentur. 6 Proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio Claudio Pompeiano dedit genere Antiochensi nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum filia eius Augusta esset et Augustae filia. 7 Sed has nuptias et Faustina et ipsa, quae dabatur, invitae habuerunt.

XXI. 1 Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt. 2 Et cum per Aegyptum Bucolici(s) milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. 3 Sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, execto sub aure tubere septennem amisit. 4 Quem non plus quinque diebus luxit consolatusque etiam medicos [se] actibus publicis reddidit. 5 Et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantum modo filio mortuo decernerentur, et imago aurea circensibus per pompam ferenda, et ut saliari carmini nomen eius insereretur. 6 Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quem ad modum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit. 7 Armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit. Latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. Armavit et diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos. 8 Omni praaeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. 9 Et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. 10 Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam provincialibus reddidit.

XXII. 1 Gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni, Varistae, Hermunduri et Quadi, Suevi, Sarmatae, Lacringes et Burei + hi aliique cum Victualis, Sosibes, Sicobotes Roxolani, Basternae, Halani, Peucini, Costoboci. Inminebat et Parthicum bellum et Brittanicum. 2 Magno igitur labore etiam duo gentes asperimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. 3 Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit. 4 Denique sententia illius praecipua semper haec fuit : "Aequius est, ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur." 5 Sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam, graviter carpebatur, 6 sed male loquentum vel sermoni vel litteris respondebat. 7 Et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt - quibus omnibus statuas in foro Ulpio colloquavit -; 8 quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet [et] Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit, quam omnia bella finiret. 9 Provincias ex proconsularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut praetorias pro belli necessitate fecit. 10 Res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. 11 Compositae res et [in] Hispania, quae per Lusitaniam turbatae erant. 12 Filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit, et eum ante tempus consulem designavit

XXIII. 1 Si quis umquam proscriptus est a praefecto urbi, non libenter accepit. 2 Ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus fuit, quod laudi potius datur quam reprehensioni, sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. 4 Absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per ditissimos editores. 5 Fuit enim populo hic sermo, cum sustulisset ad bellum gladiatores, quod populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. 6 Iusserat enim, ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhiberi, non totis diebus. 7 De amatis pantomimis ab uxore fuit sermo, ut superius diximus. Sed haec omnia per epistolas suas purgavit. 8 Idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis. Lavacra mixta summovit. mores matronarum conposuit diffluentes et iuvenum nobilium. Sacra Serapis a vulgaritate Pelusiasca summovit. 9 Fama fuit sane, quod sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos. quod ille purgavit.

XXIV. 1 Erat mos iste Antonino, ut omnia crimina minore supplicio, quam legibus plecti solent, punirent, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. 2 Capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidem summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui cito reorum causas audierat, iuberetque illum iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens, ut ab eo audirentur, qui pro populo iudicaret. 3 Aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit. Infinitos ex gentibus in Romano solo collocavit. 4 Fulmen de caelo precibus suis contra hostium machinamentum extorsit suis pluvia impetrata, cum siti laborarent. 5 Voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere, et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in oriente. 6 Atque imperatorem se appellavit, ut quidam dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. 7 Alii dicunt, ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum divum Marcum appellasset. 8 Et Antoninus quidem non est satis motus defectione Cassii nec [in] eius affectus saevit. 9 Sed per senatum hostis est iudicatus bonaque eius proscripta per aerarium publicum.

XXV. 1 Relicto ergo Sarmatico Marcommannicoque bello contra Cassium profectus est. 2 Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus est, caputque eius adlatum est ad Antoninum. 3 Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque eius humari iussit. 4 Maecianum etiam, filium Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit; nam et praef(ectum) praet(orio) sibi fecerat, qui et ipse occisus est. 5 In conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare, 6 simul petit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, eius pollueretur imperium 7 - eos etiam, qui deportati fuerant, revocari iussit, - cum paucissimi centuriones capite essent puniti. 8 Ignovit et civitatibus, quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. 9 Quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omnium contionum genus, contra quos edictum gravissimum misit. 10 Seditiosos autem eos et oratio Marci indicat indita a Mario Maximo, qua ille usus est apud amicos. 11 Denique noluit Antiochiam videre, cum Syriam peteret. 12 Nam nec Cyrrum voluit videre, ex qua erat Cassius.

XXVI. 1 Fuit Alexandriae clementer cum his agens. Postea tamen Antiochiam vidit. multa egit cum regibus et pacem confirmavit sibi occurentibus cunctis regibus et legatis Persarum. 2 Omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vestigia reliquit. 3 Apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus studiis, templis, locis. et cum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eos reli(n)quit. 4 Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit. 5 Petit a senatu, ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. 6 Quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit. novas puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae. 7 Divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est. 8 Quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. 9 Fecit et coloniam vicum, in quo obiit Faustina, et aedem illi exstruxit. Sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est. 10 Ipsum Cassium pro clementia occisum passus est, non occidi iussit. 11 Deportatus est Heliodorus, filius Cassi, et alii liberum exilium acceperunt cum bonorum parte. 12 Filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii, et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis: ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncanius gener liberam vagandi potestatem haberent commendati amitae marito. 13 Doluit denique Cassium extinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere (voluisse se).

XXVII. 1 Orientalibus rebus ordinatis Athenis fuit et initialia Cereris adit, ut se innocentem probaret, et sacrarium solus ingressus est. 2 Revertens ad Italiam navigio tempestatem gravissimam passus est. 3 Per Brundisium veniens in Italia togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt sub eo milites. 4 Romam ut venit, triumphavit et inde Lavinium profectus est. 5 Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, coniarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa correxit. 6 Gladiatorii muneris sumptus modum fecit. 7 Sententia Platonis semper in ore illius fuit florere civitates, si aut philosophi imperarent aut imperantes philosopharentur. 8 Filio suo Brutii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo. 9 Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obit labentibus iam filii moribus ab instituto suo. 10 Triennio bellum postea cum Marcomannis, Hermunduris, Sarmatis, Quadis etiam egit et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset. 11 Ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem quam Philippus de Alexandro, cum de male sentiret, addens minime se aegre ferre [quod moreretur, sed quod moreretur talem] filium superstitem relinquens; 12 nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat.

XXVIII. 1 Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petit, ut belli reliquias non contempneret, ne videretur rem p. prodere. 2 Et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet, permisit, petens tamen, ut expectasset paucos dies, haut simul proficisceretur. 3 Deinde abstinuit victu potuque mori cupiens auxitque morbum. 4 Sexta die vocatis amicis et ridens res humanas mortem autem contempnens ad amicos dixit : "Quid de me fletis et non magis de pestilentia et communi morte cogitatis?" 5 Et cum illi vellent recedere, ingemescens ait : "Si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens." 6 Et cum ab eo quaereretur, cui filium commendaret, ille respondit : "Vobis, si dignus fuerit, et dis inmortalibus." 7 Exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt. 8 Septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret. 9 Dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. 10 fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum, qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni, Caligulae et Domitiano esset.

XXIX. 1 Crimini ei datum est, quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium et Orfitum et Moderatum, ad varios honores, cum Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit. 2 De quo mimus in scaena praesente Antonino dixit; cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret et ille diceret ter "Tullus", et adhuc stupidus quaereret, respondit ille : "Iam tibi dixi ter, Tullus dicitur." 3 Et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes. 4 ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones dixerit se servaturum fuisse, si scisset; 5 nihil enim magis et timuit et deprecatus est quam avaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat. 6 Dederunt ei vitio, quod et fictus fuisset nec tam simplex quam videretur aut quam vel Pius vel Verus fuisset. 7 Dederunt etiam crimini, quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis. 8 Parentibus consecrationem decrevit. amicos parentum etiam mortuos statuis ornavit. 9 Suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit, quoderat verum. 10 Enisa est Fabia, ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. Sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam.