Historia Ecclesiastica gentis Anglorum - Continuatio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber Quintus

BAEDAE CONTINUATIO


Anno DCCXXXI, Ceoluulf rex captus, et adtonsus, et remissus in regnum; Acca episcopus de sua sede fugatus. Anno DCCXXXII, Ecgberct pro Uilfrido Eboraci episcopus factus.

Cynibertus episcopus Lindisfarorum obiit.

Anno ab incarnatione Domini DCCXXXIII Tatuuini archiepiscopus, accepto ab apostolica auctoritate pallio, ordinauit Aluic et Sigfridum episcopos.

Anno DCCXXXIII, eclypsis facta est solis XVIIII, Kal. Sep. circa horam diei tertiam, ita ut pene totus orbis solis quasi nigerrimo et horrendo scuto uideretur esse coopertus.

Anno DCCXXXIIII, luna sanguineo rubore perfusa, quasi hora integra II. Kal. Febr. circa galli cantum, dehinc nigredine subsequente ad lucem propriam reuersa.

Anno ab incarnatione Christi DCCXXXIIII Tatuini episcopus obiit.

Anno DCCXXXV, Nothelmus archiepiscopus ordinatur; et Ecgberctus episcopus, accepto ab apostolica sede pallio, primus post Paulinum in archiepiscopatum confirmatus est; ordinauitque Fruidbertum et Fruiduualdum episcopos, et Baeda presbyter obiit.

Anno DCCXXXVII, nimia siccitas terram fecit infecundam; et Ceoluulfus sua uoluntate adtonsus regnum Eadbercto reliquit.

Anno DCCXXXIX, Edilhartus Occidentalium Saxonum rex obiit; et Nothelmus archiepiscopus.

Anno DCCXL, Cudberctus pro Nothelmo consecratus est.

Aedilbaldus rex Merciorum per impiam fraudem uastabat partem Nordanhymbrorum;

eratque rex eorum Eadberctus occupatus cum suo exercitu contra Pictos. Aediluualdus quoque episcopus obiit, et pro eo Conuulfus ordinatur antistes. Arnuuini et Eadberctus interempti.

Anno DCCXLI, siccitas magna terram occupauit. Carolus rex Francorum obiit; et pro eo filii Caroloman et Pippin regnum acceperunt.

Anno DCCXLV, Uilfrid episcopus et Ingualdus Lundoniae episcopus migrauerunt ad Dominum.

Anno DCCXLVII, Herefridus uir Dei obiit.

Anno DCCL, Cudretus rex Occidentalium Saxonum surrexit contra Aedilbaldum regem et Oengusum. Theudor atque Eanredus obierunt.

Eadberctus campum Cyil cum aliis regionibus suo regno addidit.

Anno DCCLIII. anno regni Eadbercti quinto, [quinto] Idus Ianuarias eclipsis solis facta est. Postea eodem anno et mense, hoc est nono Kalendarum Februariarum, luna eclipsim pertulit, horrendo et nigerrimo scuto, ita ut sol paulo ante, cooperta.

Anno DCCLIIII, Bonifacius, qui et Uinfridus, Francorum episcopus, cum quinquaginta tribus martyrio coronatur; et pro eo Redgerus consecratur archiepiscopus a Stephano papa.

Anno DCCLVII, Aedilbaldus rex Merciorum a suis tutoribus nocte morte fraudulenta miserabiliter peremptus occubuit; Beornredus regnare coepit; Cyniuulfus rex Occidentalium Saxonum obiit. Eodem etiam anno Offa, fugato Beornredo, Merciorum regnum sanguinolento quaesiuit gladio.

Anno DCCLVIII, Eadberctus rex Nordanhymbrorum Dei amoris causa, et caelestis patriae uiolentia, accepta sancti Petri tonsura, filio suo Osuulfo regnum reliquit.

Anno DCCLVIII, Osuulfus a suis ministris facinore occisus est;

et Edilualdus anno eodem a sua plebe electus intrauit in regnum;

cuius secundo anno magna tribulatio mortalitatis uenit et duobus ferme annis permansit, populantibus duris ac diuersis egritudinibus, maxime tamen dysenteriae languore.

Anno DCCLXI, Oengus Pictorum rex obiit, qui regni sui principium usque ad finem facinore cruento tyrannus perduxit carnifex; et Osuini occisus est.

Anno DCCLXV, Aluchredus rex susceptus est in regnum.

Anno DCCLXVI, Ecgberctus archiepiscopus prosapia regali ditatus, ac diuina scientia imbutus, et Frithubertus, uere fideles episcopi, ad Dominum migrauerunt.

Fairytale left blue.png Liber Quintus