Jump to content

Historia Ecclesiastica gentis Anglorum/Praefatio

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Historia Ecclesiastica gentis Anglorum - Praefatio)
Liber Primus 

GLORIOSISSIMO REGI CEOLUULFO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER

Historiam gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto; satisque studium tuae sinceritatis amplector, quo non solum audiendis scripturae sanctae uerbis aurem sedulus accommodas, uerum etiam noscendis priorum gestis siue dictis, et maxime nostrae gentis uirorum inlustrium, curam uigilanter impendis. Siue enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur; seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur. Quod ipsum tu quoque uigilantissime deprehendens, historiam memoratam in notitiam tibi simul et eis, quibus te regendis diuina praefecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propalari desideras. Ut autem in his, quae scripsi, uel tibi, uel ceteris auditoribus siue lectoribus huius historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim, breuiter intimare curabo.

Auctor ante omnes atque adiutor opusculi huius Albinus abba reuerentissimus, uir per omnia doctissimus, extitit; qui in ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, uiris uenerabilibus atque eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum prouincia, uel etiam in contiguis eidem regionibus a discipulis beati papae Gregorii gesta fuere, uel monimentis litterarum, uel seniorum traditione cognouerat; et ea mihi de his, quae memoria digna uidebantur, per religiosum Lundoniensis ecclesiae presbyterum Nothelmum, siue litteris mandata, siue ipsius Nothelmi uiua uoce referenda, transmisit. Qui uidelicet Nothelmus postea Romam ueniens, nonnullas ibi beati Gregorii papae simul et aliorum pontificum epistulas, perscrutato eiusdem sanctae ecclesiae Romanae scrinio, permissu eius, qui nunc ipsi ecclesiae praeest Gregorii pontificis, inuenit, reuersusque nobis nostrae historiae inserendas cum consilio praefati Albini reuerentissimi patris adtulit. A principio itaque uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus. Exinde autem usque ad tempora praesentia, quae in ecclesia Cantuariorum per discipulos beati papae Gregorii, siue successores eorum, uel sub quibus regibus gesta sint, memorati abbatis Albini industria, Nothelmo, ut diximus, perferente, cognouimus. Qui etiam prouinciae Orientalium simul et Occidentalium Saxonum, nec non et Orientalium Anglorum atque Nordanhymbrorum, a quibus praesulibus, uel quorum tempore regum gratiam euangelii perceperint, nonnulla mihi ex parte prodiderunt. Denique hortatu praecipue ipsius Albini, ut hoc opus adgredi auderem, prouocatus sum. Sed et Danihel reuerentissimus Occidentalium Saxonum episcopus, qui nunc usque superest, nonnulla mihi de historia ecclesiastica prouinciae ipsius, simul et proxima illi Australium Saxonum, nec non et Uectae insulae litteris mandata declarauit. Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem Christi, quam non nouerat, peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Læstingaeu cognominatur, agnouimus. Porro in prouincia Orientalium Anglorum, quae fuerint gesta ecclesiastica, partim ex scriptis uel traditione priorum, partim reuerentissimi abbatis Esi relatione conperimus. At uero in prouincia Lindissi, quae sint gesta erga fidem Christi, quaeue successio sacerdotalis extiterit, uel litteris reuerentissimi antistitis Cynibercti uel aliorum fidelium uirorum uiua uoce didicimus. Quae autem in Nordanhymbrorum prouincia, ex quo tempore fidem Christi perceperunt, usque ad praesens per diuersas regiones in ecclesia sint acta, non uno quolibet auctore, sed fideli innumerorum testium, qui haec scire uel meminisse poterant, adsertione cognoui, exceptis his, quae per me ipsum nosse poteram. Inter quae notandum, quod ea, quae de sanctissimo patre et antistite Cudbercto, uel in hoc uolumine, uel in libello gestorum ipsius conscripsi, partim ex eis, quae de illo prius a fratribus ecclesiae Lindisfarnensis scripta repperi, adsumsi, simpliciter fidem historiae, quam legebam, accommodans, partim uero ea, quae certissima fidelium uirorum adtestatione per me ipse cognoscere potui, sollerter adicere curaui. Lectoremque suppliciter obsecro, ut, siqua in his, quae scripsimus, aliter quam se ueritas habet, posita reppererit, non hoc nobis imputet, qui, quod uera lex historiae est, simpliciter ea, quae fama uulgante collegimus, ad instructionem posteritatis litteris mandare studuimus.

Praeterea omnes, ad quos haec eadem historia peruenire potuerit nostrae nationis, legentes siue audientes, suppliciter precor, ut pro meis infirmitatibus et mentis et corporis apud supernam clementiam saepius interuenire meminerint; et in suis quique prouinciis hanc mihi suae remunerationis uicem rependant, ut, qui de singulis prouinciis siue locis sublimioribus, quae memoratu digna atque incolis grata credideram, diligenter adnotare curaui, apud omnes fructum piae intercessionis inueniam.

Liber Primus