Epitoma Historiarum Philippicarum Pompeii Trogi/X

E Wikisource
 Liber IX Liber XI 


I.[recensere]

Artaxerxi, regi Persarum, ex paelicibus centum quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto matrimonio suscepti, Darius, Ariaratus et Ochus. 2 Ex his Darium contra morem Persarum, apud quos rex non nisi morte mutatur, per indulgentiam pater regem vivus fecit, nihil sibi ablatum existimans, 3 quod in filium contulisset, sinceriusque gaudium ex procreatione capturus, si insignia maiestatis suae vivus in filio conspexisset. 4 Sed Darius post nova paternae pietatis exempla interficiendi patris consilium cepit, sceleratus, 6 si solus parricidium cogitasset, tanto sceleratior, quod in societatem facinoris adsumptos L fratres fecit parricidas. 6 Ostenti prorsus genus, ubi in tanto populo non solum sociari, verum etiam sileri parricidium potuit, ut ex L liberis nemo inventus sit, quem aut paterna maiestas aut veneratio senis aut indulgentia patris a tanta inmanitate revocaret. 7 Adeone vile paternum nomen apud tot numero filios fuit, ut, quorum praesidio tutus etiam adversus hostes esse debuerit, eorum insidiis circumventus tutior ab hostibus quam a filiis fuerit?


II.[recensere]

Causa parricidii sceleratior ipso parricidio fuit. 2 Occiso quippe Cyro fraterno bello, cuius mentio supra habita est, Aspasian, paelicem eius, rex Artaxerxes in matrimonium receperat. 3 Hanc patrem cedere sibi sicuti regnum Darius postulaverat; qui pro indulgentia sua in liberos primo facturum se dixerat, 4 mox paenitentia ductus, ut honeste negaret quod temere promiserat, solis eam sacerdotio praefecit, quo perpetua illi ab omnibus viris pudicitia imperabatur. 5 Hinc exacerbatus iuvenis in iurgia primo patris erupit, mox facta cum fratribus coniuratione, dum patri insidias parat, deprehensus cum sociis poenas parricidii diis paternae maiestatis ultoribus dedit. 6 Coniuges quoque omnium cum liberis, ne quod vestigium tanti sceleris extaret, interfectae. 7 Post haec Artaxerxes morbo ex dolore contracto decedit, rex quam pater felicior.


III.[recensere]

Hereditas regni Ocho tradita, qui timens parem coniurationem regiam cognatorum caede et strage principum replet, nulla, non sanguinis, non sexus, non aetatis, misericordia permotus, scilicet ne innocentior fratribus parricidis haberetur. 2 Atque ita veluti purificato regno bellum Cadusiis infert. 3 In eo adversus provocatorem hostium Codomannus quidam cum omnium favore processisset, hoste caeso victoriam suis pariter et prope amissam gloriam restituit.

4 Ob haec decora idem Codomannus praeficitur Armeniis. 5 Interiecto deinde tempore post mortem Ochi regis ob memoriam pristinae virtutis rex a populo constituitur, Darii nomine, ne quid regiae maiestati deesset, honoratus; 6 bellumque cum Alexandro Magno diu variante fortuna magna virtute gessit. 7 Postremo victus ab Alexandro et a cognatis occisus vitam pariter cum Persarum regno finivit.


 Liber IX Liber XI