Epitoma Historiarum Philippicarum Pompeii Trogi/XVIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XVII Liber XIX Fairytale right blue.png


I.

Igitur Pyrrus, rex Epiri, cum iterata Tarentinorum legatione additis Samnitium et Lucanorum precibus, et ipsis auxilio adversus Romanos indigentibus fatigaretur, non tam supplicium precibus quam spe invadendi Italiae imperii inductus venturum se cum exercitu pollicetur. 2 In quam rem inclinatum semel animum praecipitem agere coeperant exempla maiorum, ne aut inferior patruo suo Alexandro videretur, quo defensore idem Tarentini adversus Bruttios usi fuerant, aut minores animos Magno Alexandro habuisse, qui tam longa a domo militia Orientem subegit. 3 Igitur relicto custode regni Ptolomeo filio annos XV nato exercitum in portu Tarentino exponit, duobus parvulis filiis, Alexandro et Heleno, in solacia longinquae secum expeditionis adductis. 4 Cuius audito adventu consul Romanus Valerius Laevinus festinans, ut prius cum eo congrederetur, quam auxilia sociorum convenirent, exercitum in aciem educit. 5 Nec rex, tametsi numero militum inferior esset, certamini moram fecit. 6 Sed Romanos vincentes iam invisitata ante elephantorum forma stupere primo, mox cedere proelio coegit, victoresque iam nova Macedonum repente monstra vicerunt. 7 Nec hostibus incruenta victoria fuit. Nam et Pyrrus ipse graviter vulneratus est et magna pars militum eius caesa, maioremque gloriam eius victoriae quam laetitiam habuit. 8 Huius pugnae eventum multae civitates secutae Pyrro se tradunt. 9 Inter ceteras etiam Locri prodito praesidio Romano ad Pyrrum deficiunt. 10 Ex ea praeda Pyrrus CC captivos milites gratis Romam remisit, ut cognita virtute eius Romani cognoscerent etiam liberalitatem. 11 Interiectis deinde diebus, cum sociorum exercitus supervenisset, iterato proelium cum Romanis facit, in quo par fortuna priori bello fuit.


II.

Interea Mago, dux Karthaginiensium, in auxilium Romanorum cum centum XX navibus missus senatum adiit, aegre tulisse Karthaginienses adfirmans, quod bellum in Italia a peregrino rege paterentur. 2 Ob quam causam missum se, ut, quoniam externo hoste oppugnarentur, externis auxiliis iuvarentur. 3 Gratiae a senatu Karthaginiensibus actae auxiliaque remissa. 4 Sed Mago Punico ingenio post paucos dies tacitus, quasi pacificator Karthaginiensium, Pyrrum adiit speculaturus consilia eius de Sicilia, quo eum arcessi fama erat. 5 Nam Romanis eadem causa mittendi auxilia Karthaginiensibus fuerat, ut Romano bello, ne in Siciliam transire posset, Pyrrus in Italia detineretur. 6 Dum haec aguntur, legatus a senatu Romano Fabricius Luscinus missus pacem cum Pyrro conponit. 7 Ad quam confirmandam Cineas Romam cum ingentibus a Pyrro donis missus neminem, cuius domus muneribus pateret, invenit. 8 Huic continentiae Romanorum simile exemplum isdem ferme temporibus fuit. 9 Nam missi a senatu Aegyptum legati cum ingentia sibi a Ptolomeo rege missa munera sprevissent, interiectis diebus ad cenam invitatis aureae coronae missae sunt, quas illi ominis causa receptas postera die statuis regis inposuerunt. 10 Igitur Cineas, cum turbatam cum Romanis pacem ab Appio Claudio renuntiasset, interrogatus a Pyrro, qualis Roma esset, respondit regum urbem sibi visam. 11 Post haec legati Siculorum superveniunt tradentes Pyrro totius insulae imperium, quae adsiduis Karthaginiensium bellis vexabatur. 12 Itaque relicto Locris Alexandro filio firmatisque sociorum civitatibus valido praesidio in Siciliam exercitum traiecit.


III.

Et quoniam ad Karthaginiensium mentionem ventum est, de origine eorum pauca dicenda sunt, repetitis Tyriorum paulo altius rebus, quorum casus etiam dolendi fuerunt. 2 Tyriorum gens condita a Phoenicibus fuit, 3 qui terrae motu vexati relicto patrio solo ad Syrium stagnum primo, mox mari proximum litus incoluerunt, condita ibi urbe, 4 quam a piscium ubertate Sidona appellaverunt; nam piscem Phoenices sidon vocant. 5 Post multos deinde annos a rege Ascaloniorum expugnavit, navibus appulsi Tyron urbem ante annum Troianae cladis condiderunt. 6 Ibi Persarum bellis diu varieque fatigati victores quidem fuere, sed adtritis viribus a servis suis multitudine abundantibus in digna supplicia perpessi sunt, 7 qui conspiratione facta omnem liberum populum cum dominis interficiunt atque ita potiti urbe lares dominorum occupant, rem publicam invadunt, coniuges ducunt et, quod ipsi non erant, liberos procreant. 8 Vnus ex tot milibus servorum fuit, qui miti ingenio senis domini parvulique filii eius fortuna moveretur dominosque non truci feritate, sed pia misericordiae humanitate respiceret. 9 Itaque cum velut occisos alienasset servisque de statu rei publicae deliberantibus placuisset regem ex corpore suo creari eumque potissimum quasi acceptissimum diis, qui solem orientem primus vidisset, rem ad Stratonem (hoc enim ei nomen erat) dominum occulte latentem detulit. 10 Ab eo formatus, cum medio noctis omnes in unum campum processissent, ceteris in orientem spectantibus solus occidentis regionem intuebatur. 11 Id primum aliis videri furor, in occidente solis ortum quaerere. 12 Vbi vero dies adventare coepit editissimisque culminibus urbis oriens splendere, spectantibus aliis, ut ipsum solem aspicerent, hic primus omnibus fulgorem solis in summo fastigio civitatis ostendit. 13 Non servilis ingenii ratio visa; requirentibus auctorem de domino confitetur. 14 Tunc intellectum est, quantum ingenua servilibus ingenia praestarent, malitiaque servos, non sapientia vincere. 15 Igitur venia seni filioque data est, et velut numine quodam reservatos arbitrantes regem Stratonem creaverunt. 16 Post cuius mortem regnum ad filium ac deinde ad nepotes transiit. 17 Celebre hoc servorum facinus me tuendumque exemplum toto orbe terrarum fuit. 18 Itaque Alexander Magnus, cum interiecto tempore in Oriente bellum gereret, velut ultor publicae securitatis, expugnata eorum urbe omnes, qui proelio superfuerant, ob memoriam veteris caedis crucibus adfixit; 19 genus tantum Stratonis inviolatum servavit regnumque stirpi eius restituit, ingenuis et innoxiis incolis insulae adtributis, ut exstirpato servili germine genus urbis ex integro conderetur.


IV.

Hoc igitur modo Tyrii Alexandri auspiciis conditi parsimonia et labore quaerendi cito convaluere. 2 Ante cladem dominorum cum et opibus et multitudine abundarent, missa in Africam iuventute Vticam condidere. 3 Cum interim rex Mutto Tyro decedit filio Pygmalione et Elissa filia, insignis formae virgine, heredibus institutis. 4 Sed populus Pygmalioni, admodum puero, regnum tradidit. 5 Elissa quoque Acherbae, avunculo suo, sacerdoti Herculis, qui honos secundus a rege erat, nubit. 6 Huic magnae, sed dissimulatae opes erant, aurumque metu regis non tectis, sed terrae crediderat; 7 quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur. 8 Qua incensus Pygmalion oblitus iuris humani avunculum suum eundemque generum sine respectu pietatis occidit. 9 Elissa diu fratrem propter scelus aversata ad postremum dissimulato odio mitigatoque interim vultu fugam tacito molitur adsumptis quibusdam principibus in societatem, quibus par odium in regem esse eandemque fugiendi cupiditatem arbitrabatur. 10 Tunc fratrem dolo adgreditur, fingit se ad eum migrare velle, ne amplius ei mariti domus cupidae oblivionis gravem luctus imaginem renovet neve ultra amara admonitio oculis eius occurrat. 11 Non invitus Pygmalion verba sororis audivit, existimans cum ea et aurum Acherbae ad se venturum. 12 Sed Elissa ministros migrationis a rege missos navibus cum omnibus opibus suis prima vespera inponit provectaque in altum conpellit eos onera harenae pro pecunia involucris involuta in mare deicere. 13 Tunc deflens ipsa lugubrique voce Acherbam ciet; orat ut libens opes suas recipiat, quas reliquerit, habeatque inferias, quas habuerat causam mortis. 14 Tunc ipsos ministros adgreditur; sibi quidem ait optatam olim mortem, sed illis acerbos cruciatus et dira supplicia inminere, qui Acherbae opes, quarum spe parricidium rex fecerit, avaritiae tyranni subtraxerint. 15 Hoc metu omnibus iniecto comites fugae accepit. Iunguntur et senatorum in eam noctem praeparata agmina, atque ita sacris Herculis, cuius sacerdos Acherbas fuerat, repetitis exilio sedes quaerunt.


V.

Primus illis adpulsus terrae Cyprus insula fuit, 2 ubi sacerdos Iovis cum coniuge et liberis deorum monitu comitem se Elissae sociumque praebuit pactus sibi posterisque perpetuum honorem sacerdotii. 3 Condicio pro manifesto omine accepta. 4 Mos erat Cypriis virgines ante nuptias statutis diebus dotalem pecuniam quaesituras in quaestum ad litus maris mittere, pro reliqua pudicitia libamenta Veneri soluturas. 5 Harum igitur ex numero LXXX admodum virgines raptas navibus inponi Elissa iubet, ut et iuventus matrimonia et urbs subolem habere posset. 6 Dum haec aguntur, Pygmalion cognita sororis fuga, cum impio bello fugientem persequi parasset, aegre precibus matris deorumque minis victus quievit; 7 cui cum inspirati vates canerent non inpune laturum, si incrementa urbis toto orbe auspicatissimae interpellasset, hoc modo spatium respirandi fugientibus datum. 3 Itaque Elissa delata in Africae sinum incolas loci eius adventu peregrinorum mutuarumque rerum commercio gaudentes in amicitiam sollicitat, 9 dein empto loco, qui corio bovis tegi posset, in quo fessos longa navigatione socios, quoad proficisceretur, reficere posset, corium in tenuissimas partes secari iubet atque ita maius loci spatium, quam petierat, occupat, unde postea ei loco Byrsae nomen fuit. 10 Confluentibus deinde vicinis locorum, qui spe lucri multa hospitibus venalia inferebant, 11 sedesque ibi statuentibus ex frequentia hominum velut instar civitatis effectum est. 12 Vticensium quoque legati dona ut consanguineis adtulerunt hortatique sunt, urbem ibi conderent, ubi sedes sortiti essent. 13 Sed et Afros detinendi advenas amor cepit. 14 Itaque consentientibus omnibus Karthago conditur statuto annuo vectigali pro solo urbis. 15 In primis fundamentis caput bubulum inventum est, quod auspicium fructuosae quidem, se laboriosae perpetuoque servae urbis fuit; propter quod in aliurn locum urbs translata, 16 ibi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit. 17 Tunc ad opinionem novae urbis concurrentibus gentibus brevi et populus et civitas magna facta


VI.

Cum successu rerum florentes Karthaginis opes essent, rex Maxitanorum Hiarbas decem Poenorum principibus ad se arcessitis Elissae nuptias sub belli denuntiatione petit. 2 Quod legati reginae referre metuentes Punico cum ea ingenio egerunt, nuntiantes regem aliquem poscere, qui cultiores victus eum Afrosque perdoceat; 3 sed quem inveniri posse, qui ad barbaros et ferarum more viventes transire a consanguineis velit? 4 Tunc a regina castigati, si pro salute patriae asperiorem vitam recusarent, cui etiam ipsa vita, si res exigat, debeatur, regis mandata aperuere, dicentes quae praecipiat aliis, ipsi facienda esse, si velit urbi consultum esse. 5 Hoc dolo capta diu Acherbae viri nomine cum multis lacrimis et lamentatione flebili invocato ad postremum ituram se, quo sua et urbis fata vocarent, respondit. 6 In hoc trium mensium sumpto spatio, pyra in ultima parte urbis instructa, velut placatura viri manes inferiasque ante nuptias missura multas hostias caedit et sumpto gladio pyram conscendit 7 atque ita ad populum respiciens ituram se ad virum, sicut praeceperint, dixit vitamque gladio finivit. 8 Quam diu Karthago invicta fuit, pro dea culta est. 9 Condita est haec urbs LXXII annis ante quam Roma; 10 cuius virtus sicut bello clara fuit, ita domi status variis discordiarum casibus agitatus est. 11 Cum inter cetera mala etiam peste laborarent, cruenta sacrorum religione et scelere pro remedio usi sunt; 12 quippe homines ut victimas immolabant et inpuberes, quae aetas etiam hostium misericordiam provocat, aris admovebant, pacem deorum sanguine eorum exposcentes, pro quorum vita dii rogari maxime solent.


VII.

Itaque adversis tanto scelere numinibus, cum in Sicilia diu feliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello amissa maiore exercitus parte gravi proelio victi sunt; 2 propter quod ducem suum Malchum, cuius auspiciis et Siciliae partem domuerant et adversus Afros magnas res gesserant, cum parte exercitus, quae superfuerat, exulare iusserunt. 3 Quam rem aegre ferentes milites legatos Karthaginem mittunt, qui reditum primo veniamque infelicis militiae petant, tum denuntient, quod precibus nequeant, armis se consecuturos. 4 Cum et preces et minae legatorum spretae essent, interiectis diebus conscensis navibus armati ad urbem veniunt, 5 ubi deos hominesque testati, non se expugnatum, sed reciperatum patriam venire, ostensurosque civibus suis non virtutem sibi priore bello, 6 sed fortunam defuisse, prohibitis commeatibus obsessaque urbe in summam desperationem Karthaginienses adduxerunt. 7 Interea Karthalo, Malchi exulum ducis filius, cum praeter castra patris a Tyro, quo decimam Herculis ferre ex praeda Siciliensi, quam pater eius ceperat, a Karthaginiensibus missus fuerat, reverteretur arcessitusque a patre esset, prius se publicae religionis officia executurum quam privatae pietatis respondit. 8 Quam rem etsi indigne ferret pater, non tamen vim adferre religioni ausus est. 9 Interiectis deinde diebus Karthalo petito commeatu a populo cum reversus ad patrem esset ornatusque purpura et infulis sacerdotii omnium se oculis ingereret, tum in secretum abducto pater ait: 10 Æaususne es, nefandissimum caput, ista purpura et auro ornatus in conspectum tot miserorum civium venire et maesta ac lugentia castra circumfluentibus quietae felicitatis insignibus velut exultabundus intrare? Nusquamne te aliis iactare potuisti? 11 Nullus locus aptior quam sordes patris et exilii infelicis aerumnae fuerunt? 12 Quid, quod paulo ante vocatus, non dico patrem, ducem certe civium tuorum superbe sprevisti? 13 Quid porro tu in purpura ista coronisque aliud quam victoriarum mearum titulos geris? 14 Quoniam igitur tu in patre nihil nisi exulis nomen agnoscis, ego quoque imperatorem me magis quam patrem iudicabo statuamque in te exemplum, ne quis posthac infelicibus miseriis patris inludatØ. 15 Atque ita eum cum ornatu suo in altissimam crucem in conspectu urbis suffigi iussit. 16 Post paucos deinde dies Karthaginem capit evocatoque populo ad contionem exilii iniuriam queritur, belli necessitatem excusat, contentumque victoria sua punitis auctoribus miserorum civium iniuriosi exilii omnibus se veniam dare dicit. 17 Atque ita decem senatoribus interfectis urbem legibus suis reddidit. 18 Nec multo post ipse adfectati regni accusatus duplicis, et in filio et in patria, parricidii poenas dedit. 19 Huic Mago imperator successit, cuius industria et opes Karthaginiensium et imperii fines et bellicae gloriae laudes creverunt.


Fairytale left blue.png Liber XVII Liber XIX Fairytale right blue.png