Epitoma Historiarum Philippicarum Pompeii Trogi/XXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber XXI Liber XXIII Fairytale right blue.png


I.[recensere]

Agathocles, Siciliae tyrannus, qui magnitudini prioris Dionysii successit, ad regni maiestatem ex humili et sordido genere pervenit. 2 Quippe in Sicilia patre figulo natus non honestiorem pueritiam quam principia originis habuit, 3 siquidem forma et corporis puchritudine egregius diu vitam stupri patientia exhibuit. 4 Annos deinde pubertatis egressus libidinem a viris ad feminas transtulit. 5 Post haec apud utrumque sexum famosus vitam latrociniis mutavit. 6 Interiecto tempore, cum Syracusas concessisset adscitusque in civitatem inter incolas esset, 7 diu sine fide fuit, quoniam nec in fortunis quod amitteret, nec in verecundia quod inquinaret habere videbatur; 8 in summa gregariam militiam sortitus non minus tunc seditiosa quam antea turpi vita in omne facinus promptissimus erat; 9 nam et manu strenuus et in contionibus perfacundus habebatur. 10 Brevi itaque centurio ac deinceps tribunus militum factus est. 11 Primo bello adversus Aethnaeos magna experimenta sui Syracusanis dedit. 12 Sequenti Campanorum tantam de se spem omnibus fecit, ut in locum demortui ducis Damasconis sufficeretur, 13 cuius uxorem adulterio cognitam post mortem viri in matrimonium recepit. 14 Nec contentus, quod ex inope repente dives factus esset, piraticam adversus patriam exercuit. 15 Saluti ei fuit, quod socii capti tortique de illo negaverunt. 16 Bis occupare imperium Syracusarum voluit, bis in exilium actus est.


II.[recensere]

A Murgantinis, apud quos exulabat, odio Syracusanorum primo praetor, mox dux creatur. 2 In eo bello et urbem Leontinorum capit et patriam suam Syracusas obsidere coepit, 3 ad cuius auxilium Hamilcar, dux Poenorum, inploratus depositis hostilibus odiis praesidia militum mittit. 4 Ita uno eodemque tempore Syracusae et ab hoste civili amore defensae et a cive hostili odio inpugnatae sunt. 5 Sed Agathocles cum videret fortius defendi urbem quam oppugnari, precibus per internuntios Hamilcarem exorat, ut inter se et Syracusanos pacis arbitria suscipiat, peculiaria in ipsum officia sui repromittens. 6 Qua spe inpletus Hamilcar societatem cum eo mutuae potentiae iungit, ut quantum virium Agathocli adversus Syracusanos dedisset, tantum ipse ad incrementa domesticae potentiae recuperaret. 7 Igitur non pax tantum Agathocli conciliatur, verum etiam praetor Syracusis constituitur. 8 Tunc Hamilcari expositis insignibus Ce reris tactisque in obsequia Poenorum iurat. 9 Deinde acceptis ab eoV. milibus Afrorum potentissimos quosque ex principibus interficit, 10 atque ita veluti rei publicae statum formaturus populum in theatrum ad contionem vocari iubet contracto in gymnasio senatu, quasi quaedam prius ordinaturus. 11 Sic conpositis rebus inmissis militibus populum obsidet, senatum trucidat, 12 cuius peracta caede ex plebe quoque locupletissimos et promptissimos interficit.


III.[recensere]

His ita gestis militem legit exercitumque conscribit, quo instructus finitimas civitates nihil hostile metuentes ex inproviso adgreditur, 2 Poenorum quoque socios permittente Hamilcare foede vexat. Propter quod querelas Karthaginem socii non tam de Agathocle quam de Hamilcare detulerunt, 3 hunc ut dominum et tyrannum, illum ut proditorem arguentes, a quo infestissimo hosti fortunae sociorum interposita pactione donatae sint; 4 sicut ab initio Syracusae in pignus societatis sint traditae, urbs semper Poenis infesta et de imperio Siciliae Karthaginis aemula, nunc insuper civitates sociorum eidem titulo pacis addictas 5 Denuntiare igitur se haec brevi ad ipsos redundatura ac propediem sensuros, quantum mali non Siciliae magis quam ipsi Africae adtulerint. 6 His querelis senatus in Hamilcarem accenditur, sed quoniam in imperio esset, tacita de eo suffragia tulerunt et sententias, priusquam recitarentur, in urnam coniectas obsignari iusserunt, dum alter Hamilcar, Gisgonis filius, a Sicilia reverteretur. 7 Sed haec callida commenta Poenorum et sententias inauditas mors Hamilcaris praevenit, liberatusque est fati munere, quem per iniuriam cives inauditum damnaverant. 8 Quae res Agathocli adversus Poenos occasionem movendi belli dedit. 9 Prima igitur illi cum Hamilcare, Gisgonis filio, proelii congressio fuit, a quo victus maiori mole reparaturus bellum Syracusas concessit. 10 Sed secundi certaminis eadem fortuna quae et prioris fuit.


IV.[recensere]

Cum igitur victores Poeni Syracusas obsidione cinxissent, Agathocles, quod se neque viribus parem neque ad obsidionem ferendam instructum videret, super haec a sociis crudelitate eius offensis desertus esset, 2 statuit bellum in Africa transferre, mira prorsus audacia, ut, quibus in solo urbis suae par non erat, eorum urbi bellum inferret, et qui sua tueri non poterat, inpugnaret aliena victusque victoribus insultaret. 3 Huius consilii non minus admirabile silentium quam commentum fuit. Populo hoc solum professus, invenisse se victoriae viam; animos illi tantum in brevem obsidionis patientiam firmarent, vel cui status praesentis fortunae displiceret, dare se ei discedendi liberam potestatem. 4 Cum mille sescenti discessissent, ceteros ad obsidionis necessitatem frumento et stipendio instruit; L tantum secum talenta ad praesentem usum aufert, cetera ex hoste melius quam ex sociis paraturus. 5 Omnes deinde servos militaris aetatis libertate donatos sacramento adegit eosque et maiorem partem ferme militum navibus inponit, ratus exaequata utriusque ordinis condicione mutuam inter eos virtutis aemulationem futuram; ceteros omnes ad tutelam patriae relinquit.


V.[recensere]

Septimo igitur imperii anno comitibus duobus adultis filiis, Archagatho et Heraclida, 2 nullo militum sciente quo veheretur, cursum in Africam dirigit, cum omnes aut in Italiam praedatum se aut in Sardiniam ituros crederent. Tunc primum, exposito in Africae litore exercitu, consilium suum omnibus aperit. 3 Quo in loco Syracusae positae sint ostendit, quibus aliud nullum auxilium superesset, quam ut hostibus faciant, quae ipsi patiantur. 4 Quippe aliter domi, aliter foris bella tractari. Domi ea sola auxilia esse, quae patriae vires subministrent; foris hostem etiam suis viribus vinci, deficientibus sociis et odio diuturni imperii externa auxilia circumspicientibus. 5 Huc accedere, quod urbes castellaque Africae non muris cinctae, non in montibus positae sint, sed in planis campis sine ullis munimentis iaceant, quas omnes metu excidii facile ad belli societatem perlici posse. 6 Maius igitur Karthaginiensibus ab ipsa Africa quam ex Sicilia exarsurum bellum, coituraque auxilia omnium adversus unam urbem nomine quam opibus ampliorem, et quas non adtulerit vires, inde sumpturum.

7 Nec in repentino Poenorum metu modicum momentum victoriae fore, qui tanta audacia hostium perculsi trepidaturi sint. 8 Accessura et villarum incendia, castellorum urbiumque contumacium direptionem, tum ipsius Karthaginis obsidionem, 9 quibus omnibus non sibi tantum in alios, sed et aliis in se sentient patere bella. 10 His non solum Poenos vinci, sed et Siciliam liberari posse; nec enim moraturos in eius obsidione hostes, cum sua urgeantur. 11 Nusquam igitur alibi facilius bellum, sed nec praedam uberiorem inveniri posse; nam capta Karthagine omnem Africam Siciliamque praemium victorum fore. 12 Gloriam certe tam honestae militiae tantam in omne aevum futuram, ut terminari nullo tempore oblivionis possit, ut dicatur eos solos mortalium esse, qui bella, quae domi ferre non poterant, ad hostes transtulerint ultroque victores insecuti sint et obsessores urbis suae obsederint. 13 Omnibus igitur forti ac laeto animo bellum ineundum, quo nullum aliud possit aut praemium victoribus uberius aut victis monumentum inlustrius dare.


VI.[recensere]

His quidem adhortationibus animi militum erigebantur, sed terrebat eos portenti religio, quod navigantibus sol defecerat. 2 Cuius rei rationem non minore cura rex quam belli reddebat, adfirmans, si prius quam proficiscerentur factum esset, crediturum adversum profecturis prodigium esse; nunc, quia egressis acciderit, illis, ad quos eatur, portendere. 3 Porro defectus naturalium siderum semper praesentem rerum statum mutare, certumque esse et florentibus Karthaginiensium opibus et laboribus adversisque rebus suis commutationem significari. 4 Sic consolatis militibus universas naves consentiente exercitu incendi iubet, ut omnes scirent auxilio fugae adempto aut vincendum aut moriendum esse. 6 Dein cum omnia, quacumque ingrederentur, prosternerent, castella villasque incenderent, obvius ei fuit cum XXX milibus paganorum Hanno, 6 sed proelio commisso duo de Siculis, tria milia de Poenis cum ipso duce cecidere. 7 Hac victoria et Siculorum animi eriguntur et Poenorum franguntur. 8 Agathocles victis hostibus urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa milia trucidat. 9 Castra deinde in quinto lapide a Karthagine statuit, ut damna carissimarum rerum vastitatemque agrorum et incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur. 10 Interea ingens tota Africa deleti Poenorum exercitus fama occupatarumque urbium divulgatur. 11 Stupor itaque omnes et admiratio incessit, unde tanto imperio tam subitum bellum, praesertim ab hoste iam victo; admiratio deinde paulatim in contemptum Poenorum vertitur. 12 Nec multo post non Afri tantum, verum etiam urbes nobilissimae novitatem secutae ad Agathoclem defecere frumentoque et stipendio victorem instruxere.


VII.[recensere]

His Poenorum malis etiam deletus in Sicilia cum imperatore exercitus velut quidam aerumnarum cumulus accessit. 2 Nam post profectionem a Sicilia Agathoclis in obsidione Syracusarum Poeni segniores redditi ab Antandro, fratre regis Agathoclis, occidione caesi nuntiabantur. 3 Itaque cum domi forisque eadem fortuna Karthaginiensium esset, iam non tributariae tantum ab his urbes, verum etiam socii reges deficiebant, amicitiarum iura non fide, sed successu ponderantes. 4 Erat inter ceteros rex Cyrenarum Ophellas, qui spe inproba regnum totius Africae amplexus societatem cum Agathocle per legatos iunxerat pactusque cum eo fuerat, ut Siciliae illi, sibi Africae imperium victis Karthaginiensibus cederet. 5 Itaque cum ad belli societatem cum ingenti exercitu ipse venisset, Agathocles blando adloauio et humili adulatione, cum saepius simul cenassent adoptatusque filius eius ab Ophella esset, 6 incautum interficit occupatoque exercitu eius iterato Karthaginienses omnibus viribus bellum cientes magno utriusque exercitus sanguine gravi proelio superat. 7 Hoc certaminis discrimine tanta desperatio inlata Poenis est, ut, nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transiturus ad eum Bomilcar, rex Poenorum, cum exercitu fuerit. 8 Ob quam noxam in medio foro a Poenis patibulo suffixus est, ut idem locus monumentum suppliciorum eius esset, qui ante fuerat ornamentum honorum. 9 Sed Bomilcar magno animo crudelitatem civium tulit, adeo ut de summa cruce veluti de tribunali in Poenorum scelera contionaretur, 10 obiectans illis nunc Hannonem falsa adfectati regni invidia circumventum, nunc Gisgonis innocentis exilium, nunc in Hamilcarem, patruum suum, tacita suffragia, quod Agathoclem socium illis facere quam hostem maluerit. Haec cum in maxima populi contione vociferatus esset, expiravit.


VIII.[recensere]

Interea Agathocles profligatis in Africa rebus, tradito Archagatho filio exercitu in Siciliam recurrit, nihil actum in Africa existimans, si amplius Syracusae obsiderentur. 2 Nam post occisum Hamilcarem, Gisgonis filium, novus eo a Poenis missus exercitus fuerat. 3 Statim igitur primo adventu eius omnes Siciliae urbes auditis rebus, quas in Africa gesserat, certatim se ei tradunt, atque ita pulsis e Sicilia Poenis totius insulae imperium occupavit. 4 In Africam deinde reversus seditione militum excipitur, nam stipendiorum solutio in adventum patris dilata a filio fuerat. 5 Igitur in contionem vocatos blandis verbis permulsit: stipendia illis non a se flagitanda esse, sed ab hoste quaerenda; communem victoriam, communem praedam futuram. 6 Paulum modo adniterentur, dum belli reliquiae peraguntur, cum sciant Karthaginem captam spes omnium expleturam. 7 Sedato militari tumultu interiectis diebus ad castra hostium exercitum ducit, ibi inconsultius proelium committendo maiorem partem exercitus perdidit. 8 Cum itaque in castra fugisset versamque in se invidiam temere commissi belli videret pristinamque offensam non depensi stipendii metueret, concubia nocte solus a castris cum Archagatho filio profugit. 9 Quod ubi milites cognovere, haud secus quam si ab hoste capti essent, trepidavere, bis se a rege suo in mediis hostibus relictos esse proclamantes, salutemque suam desertam ab eo esse, quorum ne sepultura quidem relinquenda fuerit. 10 Cum persequi regem vellent, a Numidis excepti in castra revertuntur, conprehenso tamen reductoque Archagatho, qui a patre noctis errore discesserat. 11 Agathocles autem navibus, quibus reversus a Sicilia fuerat, cum custodibus earundem Syracusas defertur, exemplum flagitii singulare, 12 rex exercitus sui desertor filiorumque pater proditor. 13 Interim in Africa post fugam regis milites pactione cum hostibus facta, interfectis Agathoclis liberis Karthaginiensibus se tradidere. 14 Archagathus cum occideretur ab Arcesilao, amico antea patris, rogavit eum, quidnam liberis eius facturum Agathoclem putet, per quem ipse liberis careat. Tunc respondit satis habere se, quod superstites eos esse Agathoclis liberis sciat. 15 Post haec Poeni ad persequendas belli reliquias duces in Siciliam miserunt, cum quibus Agathocles pacem aequis condicionibus fecit.

Fairytale left blue.png Liber XXI Liber XXIII Fairytale right blue.png