Jump to content

Epitoma Historiarum Philippicarum Pompeii Trogi/XXVIII

Unchecked
E Wikisource
 Liber XXVII Liber XXIX 

Olympias, Pyrri Epirotae regis filia, amisso marito eodemque germano fratre Alexandro cum tutelam filiorum ex eo susceptorum, Pyrri et Ptolomei, regnique administrationem in se recepisset, Aetolis partem Acarnaniae, quam in portionem belli pater pupillorum acceperat, eripere volentibus ad regem Macedoniae Demetrium 2 decurrit eique habenti uxorem Antiochi, regis Syriae, sororem filiam suam Phthiam in matrimonium tradit, ut auxilium, quod misericordia non poterat, iure cognationis obtineret. 3 Fiunt igitur nuptiae, quibus et novi matrimonii gratia adquiritur et veteris offensa contrahitur. 4 Nam prior uxor, velut matrimonio pulsa, sponte sua ad fratrem Antiochum discedit eumque in mariti bellum inpellit. 5 Acarnanes quoque diffisi Epirotis adversus Aetolos auxilium Romanorum inplorantes obtinuerunt a Romano senatu, 6 ut legati mitterentur, qui denuntiarent Aetolis, praesidia ab urbibus Acarnaniae deducerent paterenturque liberos esse, qui soli quondam adversus Troianos, auctores originis suae, auxilia Graecis non miserint.


Sed Aetoli legationem Romanorum superbe audivere, Poenos illis et Gallos, a quibus tot bellis occidione caesi sint, 2 exprobrantes dicentesque prius illis portas adversus Karthaginienses aperiendas, quas clauserit metus Punici belli, quam in Graeciam arma transferenda. 3 Meminisse deinde iubent, qui quibus minentur. 4 Adversus Gallos urbem eos suam tueri non potuisse captamque non ferro defendisse, sed auro redemisse;5 quam gentem se aliquanto maiore manu Graeciam ingressam non solum nullis externis viribus, sed ne domesticis quidem totis adiutos universam delesse, sedemque sepulcris eorum praebuisse, quam illi urbibus imperioque suo proposuerant;6 contra Italiam trepidis ex recenti urbis suae incendio Romanis universam ferme a Gallis occupatam. 7 Prius igitur Gallos Italia pellendos quam minentur Aetolis, priusque sua defendenda quam aliena appetenda. 8 Quos autem homines Romanos esse?

Nempe pastores, qui latrocinio iustis dominis ademptum solum teneant, 9 qui uxores cum propter originis dehonestamenta non invenirent, 10 vi publica rapuerint, qui denique urbem ipsam parricidio condiderint murorumque fundamenta fraterno sanguine adsperserint. 11 Aetolos autem principes Graeciae semper fuisse et sicut dignitate, ita et virtute ceteris praestitisse;

12 solos denique esse, qui Macedonas imperio terrarum semper florentes contempserint, qui Philippum regem non timuerint, qui Alexandri Magni post Persas Indosque devictos, cum omnes nomen eius horrerent, edicta spreverint. 13 Monere igitur se Romanos, contenti sint fortuna praesenti nec provocent arma, quibus et Gallos caesos et Macedonas contemptos videant. 14 Sic dimissa legatione Romanorum, ne fortius locuti quam fecisse viderentur, fines Epiri regni et Acarnaniae depopulantur.


III.

[recensere]

Iam Olympias filiis regna tradiderat, et in locum Pyrri, fratris defuncti, Ptolomeus successerat, 2 qui cum hostibus instructo exercitu obvius processisset, infirmitate correptus in itinere decedit. 3 Olympias quoque gemino funerum vulnere adflicta, aegre spiritum trahens non diu filiis supervixit. 4 Cum ex gente regia sola Nereis virgo cum Laodamia sorore superesset, 5 Nereis nubit Geloni, Siciliae tyranni filio, Laudamia autem cum in aram Dianae confugisset, concursu populi interficitur. 5 Quod facinus dii inmortales adsiduis cladibus gentis et prope interitu totius populi vindicaverunt. 7 Nam et sterilitatem famemque passi et intestina discordia vexati externis ad postremum bellis paene consumpti sunt.

8 Milo quoque, Laodamiae percussor, in furorem versus nunc ferro, nunc saxo, in summa dentibus laceratis visceribus duodecima die interiit. 9 His in Epiro gestis interim in Macedonia Demetrius rex relicto filio Philippo, parvulo admodum, decedit, 10 cui Antigonus tutor datus accepta in matrimonium matre pupilli regem se constitui laborat. 11 Interiecto deinde tempore cum seditione minaci Macedonum clausus in regia teneretur, in publicum sine satellitibus procedit, 12 proiectoque in vulgus diademate ac purpura dare haec eos alteri iubet, qui aut imperare illis nesciat aut cui parere ipsi sciant; 13 se adhuc invidiosum illud regnum non voluptatibus, sed laboribus ac periculis sentire. 14 Commemorat deinde beneficia sua: ut defectionem sociorum vindicaverit, ut Dardanos Thessalosque exultantes morte Demetrii regis conpescuerit, ut denique dignitatem Macedonum non solum defenderit, verum et auxerit.

15 Quorum si illos paeniteat, deponere imperium et reddere illis munus suum, quia regem quaerant, cui imperent. 16 Cum populus pudore motus recipere eum regnum iuberet, tam diu recusavit, quoad seditionis auctores supplicio traderentur.


Post haec bellum Spartanis infert, qui soli Philippi Alexandrique bellis et imperium Macedonum et omnibus metuenda arma contempserant. 2 Inter duas nobilissimas gentes bellum summis utrimque viribus fuit, cum hi pro vetere Macedonum gloria, illi non solum pro inlibata libertate, sed etiam pro salute certarent. 3 Victi Lacedaemonii non ipsi tantum, verum etiam coniuges liberique magno animo fortunam tulere. 4 Nemo quippe in acie saluti pepercit, nulla amissum coniugem flevit, filiorum mortem senes laudabant, patribus in acie caesis filii gratulabantur, suam vicem omnes dolebant, quod non et ipsi pro patriae libertate cecidissent.

5 Patentibus omnes domibus saucios excipiebant, vulnera curabant, lassos reficiebant;6 inter haec nullus in urbe strepitus, nulla trepidatio, magisque omnes publicam quam privatam fortunam lugebant. 7 Inter haec Cleomenes rex post multas hostium caedes toto corpore suo pariter et hostium cruore madens supervenit8 ingressusque in urbem non humi consedit, non cibum aut potum poposcit, non denique armorum onus deposuit, sed adclinis parieti, 9 cum IV milia sola ex pugna superfuisse conspexisset, hortatus, ut se ad meliora rei publicae tempora reservarent, 10 tum cum coniuge et liberis Aegyptum ad Ptolomeum proficiscitur, a quo honorifice exceptus diu in summa dignatione regis vixit. 11 Postremo post Ptolomei mortem a filio eius cum omni familia interficitur. 12 Antigonus autem caesis occidione Spartanis fortunam tantae urbis miseratus a direptione milites prohibuit veniamque his, qui superfuerunt, dedit, praefatus bellum se cum Cleomene, 13 non cum Spartanis habuisse, cuius fuga omnis ira eius finita sit; 14 nec minori sibi gloriae fore, si ab eo servata Lacedaemon, a quo solo capta sit, proderetur. 15 Parcere igitur solo urbis ac tectis, quoniam homines, quibus parceret, non superfuissent. 16 Nec multo post ipse decedit regnumque Philippo pupillo, annos quattuordecim nato, tradidit.


 Liber XXVII Liber XXIX