Jump to content

Epitoma Historiarum Philippicarum Pompeii Trogi/XXX

Unchecked
E Wikisource
 Liber XXIX Liber XXXI 

Philippo in Macedonia magnis rebus intento in Aegypto Ptolomei diversi mores erant; 2 quippe regno parricidio parto et ad necem utriusque parentis caede etiam fratris adstructa, veluti rebus feliciter gestis luxuriae se tradiderat, regisque mores omnis secuta regia erat. 3 Itaque non amici tantum praefectique, verum etiam omnis exercitus depositis militiae studiis otio ac desidia corrupti marcebant. 4 Quibus rebus cognitis Antiochus, rex Syriae, vetere inter se regnorum odio stimulante repentino bello multas urbes eius oppressit ipsamque Aegyptum adgreditur. 5 Trepidare igitur Ptolomeus, legationibus missis, quoad vires pararet morari Antiochum. 6 Magno deinde exercitu in Graecia conducto secundum proelium facit, spoliassetque regno Antiochum, si fortunam virtute iuvisset. 7 Sed contentus reciperatione urbium, quas amiserat, facta pace avide materiam quietis adripuit revolutusque in luxuriam occisa Eurydice, uxore eademque sorore sua, Agathocliae meretricis inlecebris capitur, 8 atque ita omissa magnitudine nominis ac maiestatis oblitus noctes in stupris, dies in conviviis consumit.

9 Adduntur instrumenta luxuriae, tympana et crepundia; nec iam spectator rex, sed magister nequitiae nervorum oblectamenta modulatur. 10 Haec primo laborantis regiae tacita pestis et occulta mala fuere.


Dehinc crescente licentia iam nec parietibus regiae domus contineri meretricis audacia potest, 2 quam proterviorem sociata cum Agathocle fratre, ambitiosae pulchritudinis scorto, cotidiana regis stupra faciebant. 3 Accedebat et mater Oenanthe, quae geminae subolis inlecebris devinctum regem tenebat. 4 Itaque non contenti rege iam etiam regnum possident, iam in publico visuntur, iam salutantur, iam comitantur. 5 Agathocles regis lateri iunctus civitatem regebat, tribunatus et praefecturas et ducatus mulieres ordinabant; nec quisquam in regno suo minus poterat quam rex ipse, 6 cum interim relicto quinquenni ex Eurydice sorore filio moritur. Sed mors eius, dum pecuniam regiam mulieres rapiunt et imperium inita cum perditissimis societate occupare conantur, diu occultata fuit. 7 Re tamen cognita concursu multitudinis et Agathocles occiditur et mulieres in ultionem Eurydices patibulis suffiguntur.

8 Morte regis, supplicio meretricum velut expiata regni infamia legatos Alexandrini ad Romanos misere, orantes ut tutelam pupilli susciperent tuerenturque regnum Aegypti, quod iam Philippum et Antiochum facta inter se pactione divisisse dicebant.


III.

[recensere]

Grata legatio Romanis fuit causas belli adversus Philippum quaerentibus, qui insidiatus temporibus belli Punici fuerat. 2 Huc accedebat, quod Poenis et Hannibale superatis nullius magis arma metuebant, reputantibus quantum motum Pyrrus parva Macedonum manu in Italia fecisset, quantasque res Macedones in Oriente gessissent. 3 Mittuntur itaque legati, qui Philippo et Antiocho denuntient, regno Aegypti abstineant. 4 Mittitur et M. Lepidus in Aegyptum, qui tutorio nomine regnum pupilli administret. 5 Dum haec aguntur, interim legationes Attali regis et Rhodiorum iniurias Philippi querentes Romam venerunt. Quae res omnem cunctationem Macedonici belli senatui eximit. 6 Statim igitur titulo ferendi sociis auxiliis bellum adversus Philippum decernitur, legionesque cum consule in Macedonia mittuntur. 7 Nec multo post tempore fiducia Romanorum tota Graecia adversus Philippum spe pristinae libertatis erecta bellum ei intulit; atque ita cum undique rex urgeretur, pacem petere conpellitur.

8 Dehinc cum expositae condiciones pacis a Romanis essent, repetere sua et Attalus et Rhodii et Achaei et Aetoli coepere. 9 Contra Philippus adduci se posse, ut Romanis pareat, concedebat;

ceterum indignum esse Graecos a Philippo et Alexandro, maioribus suis, victos et sub iugum Macedonici imperii subactos veluti victores leges pacis sibi dicere, quibus prius sit servitutis ratio reddenda quam libertas vindicanda. 10 Ad postremum tamen petente eo indutiae duorum mensium datae, ut pax, quae in Macedonia non conveniebat, Romae a senatu peteretur.


Eodem anno inter insulas Theram et Therasiam medio utriusque ripae maris spatio terrae motus fuit, 2 in quo cum admiratione navigantium repente ex profundo cum calidis aquis insula emersit. 3 In Asia quoque eadem die idem motus terrae Rhodum multasque alias civitates gravis ruinarum labe concussit, quasdam solidas absorbuit. 4 Quo prodigio territis omnibus vates cecinere, oriens Romanorum imperium vetus Graecorum ac Macedonum voraturum. 5 Interim a senatu repudiata pace Philippus in societatem belli Nabim tyrannum sollicitat. 6 Atque ita cum in aciem exercitum instructis e diverso hostibus produxisset, hortari suos coepit referendo Persas, Bactros Indosque et omnem Asiam Orientis fine a Macedonibus perdomitam; 7 tantoque hoc bellum fortius quam illa sustinendum, quanto sit imperio libertas carior. 8 Sed et Flamininus, Romanus consul, relatione rerum gestarum recentissime suos stimulabat in proelium, ostendendo hinc Karthaginem cum Sicilia, inde Italiam et Hispaniam Romana virtute perdomitas. 9 Ne Hannibalem quidem Alexandro Magno postponendum, quo Italia pulso Africam ipsam, tertiam partem mundi, superaverint. 10 Sed nec Macedonas veteri fama, sed praesentibus viribus aestimandos, 11 quia non cum Alexandro Magno, quem invictum audiant, nec cum exercitu eius, qui totum Orientem devicerit, bellum gerant, sed cum Philippo, puero inmaturae aetatis, 12 qui regni terminos adversus finitimos aegre defendat, et cum his Macedonibus, qui non ita pridem praedae Dardanis fuerint. 13 Illos maiorum decora, se suorum militum commemorare. 14 Non enim alio exercitu Hannibalem et Poenos et totum ferme Occidentem, sed his ipsis, quos in acie habeat, militibus subactos. 15 His adhortationibus utrimque concitati milites proelio concurrunt, alteri Orientis, alteri Occidentis imperio gloriantes, ferentesque in bellum alii maiorum suorum antiquam et obsoletam gloriam, alii virentem recentibus experimentis virtutis florem. 16 Sed Macedonas Romana Fortuna vicit. 17 Fractus itaque bello Philippus pace a Flaminino consule petita nomen quidem regium retinuit, sed omnibus Graeciae urbibus, velut regni membris extra terminos antiquae possessionis, amissis solam Macedoniam retinuit. 18 Offensi tamen Aetoli, quia non arbitrio eorum Macedonia quoque adempta regi et data sibi in praemium belli esset, legatos ad Antiochum mittunt, qui eum adulatione magnitudinis in Romana bella spe societatis universae Graeciae inpellerent.


 Liber XXIX Liber XXXI