Liber XXXIV | Liber XXXVI |
I.
[recensere]Demetrius occupato Syriae regno novitati suae otium periculosum ratus ampliare fines regni et opes augere finitimorum bellis statuit. 2 Itaque Ariarathi, regi Cappadociae, propter fastiditas sororis nuptias infestus fratrem eius Orophernen per iniuriam regno pulsum supplicem recepit, datumque sibi honestum belli titulum gratulatus restituere eum in regnum statuit.
3 Sed Orophernes ingrato animo inita cum Antiochensibus pactione, offensis tunc Demetrio, pellere ipsum regno, a quo restituebatur, consilium cepit. 4 Quo cognito Demetrius vitae quidem eius, ne Ariarathes metu fraterni belli liberaretur, pepercit, ipsum autem conprehensum vinctum Seleuciae custodiri iubet. 5 Nec Antiochenses indicio territi a defectione destiterunt.
6 Itaque adiuvantibus et Ptolomeo, rege Aegypti, et Attalo, rege Asiae, et Ariarathe Cappadociae, bello a Demetrio lacessiti subornant Balam quendam, sortis extremae iuvenem, qui Syriae regnum velut paternum armis repeteret, 7 et ne quid contumeliae deesset, nomen ei Alexandri inditur genitusque ab Antiocho rege dicitur. 8 Tantum odium Demetrii apud omnes erat, ut aemulo eius non vires tantum regiae, verum etiam generis nobilitas consensu omnium tribueretur. 9 Igitur Alexander admirabili rerum varietate, pristinarum sordium oblitus, totius ferme Orientis viribus succinctus bellum Demetrio infert victumque vita pariter ac regno spoliat. 10 Quamquam nec Demetrio animus in propulsando bello defuit. Nam et primo proelio hostem fugavit et regibus bellum restituentibus multa milia in acie cecidit.
11 Ad postremum tamen invicto animo inter confertissimos fortissime dimicans cecidit.
II.
[recensere]Initio belli Demetrius duos filios apud Gnidium hospitem suum cum magno pondere auri commendaverat, ut belli periculis eximerentur et, si ita fors tulisset, paternae ultioni servarentur. 2 Ex his maior, Demetrius, annos pubertatis egressus audita Alexandri luxuria, quem insperatae opes et alienae felicitatis ornamenta velut captum inter scortorum greges desidem in regia tenebant, auxiliantibus Cretensibus securum ac nihil hostile metuentem adgreditur. 3 Antiochenses quoque veterem patris offensam novis meritis correcturi se ei tradunt; sed et milites paterni favore iuvenis accensi prioris sacramenti religionem novi regis superbiae praeferentes signa ad Demetrium transferunt. 4 Atque ita Alexander, non minore impetu fortunae destructus quam elatus, primo proelio victus interficitur; deditque poenas et Demetrio, quem occiderat, et Antiocho, cuius mentitus originem fuerat.
Liber XXXIV | Liber XXXVI |