Jump to content

Historiarum Francorum libri X/Liber III

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Historiarum Francorum libri X - Liber III)
 Liber II Liber IV 

Vellim, si placet, parumper conferre, quae christianis beatam confitentibus Trinitatem prospera successerint et quae hereticis eandem scindentibus fuerint in ruinam. Omittamus autem, qualiter illam Abraham veneratur ad elicem, Iacob praedicat in benedictionem, Moyses cognuscit in sentem, populus sequitur in nubem eandemque paviscit in montem, vel qualiter eam Aaron portat in logium, aut David vaticinatur in psalmum, orans innovari se per spiritum rectum, nec sibi auferri spiritum sanctum, atque se confirmari per spiritum principalem. Magnum et hic ego cerno mistirium, quod scilicet, quem heretici minorem adserunt, principalem vox prophetica nuntiavit. Sed haec, ut diximus, omissa, ad nostra tempora revertamur. Arrius enim, qui huius iniquae sectae primus iniquosque inventur fuit, interiora in secessum deposita, infernalibus ignebus subditur, Hilarius vero beatus individuae Trinitatis defensor, propter hanc in exilium deditus, et patriae et paradiso restauratur. Hanc Chlodovechus rex confessus, ipsus hereticos adiuturium eius oppraesset regnumque suum per totas Gallias dilatavit; Alaricus hanc denegans, a regno et populo atque ab ipsa, quod magis est, vita multatur aeterna. Dominus autem se vere credentibus, etsi insidiante inimico aliqua perdant, hic centuplicata restituit, heretici vero nec adquerunt melius, sed quod videntur habere, aufertur ab eis. Probavit hoc Godigisili, Gundobadi atque Godomari interitus, qui et patriam simul et animas perdiderunt. Nos vero unum atque invisibilem et inmensum, inconpraehensibilem, inclitum, perennem atque perpetuum Dominum confitemur, unum in Trinitate propter personarum numerum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti; confitemur et trinum in unitate propter aequalitatem substantiae, deitatis, omnipotentiae vel virtutis; qui est unus summus atque omnipotens Deus in sempiterna saecula regnans.

1. De filiis Chlodovechi.

[recensere]

Defuncto igitur Chlodovecho regi, quattuor filii eius, id est Theudoricus, Chlodomeris, Childeberthus atque Chlothacharius, regnum eius accipiunt et inter se aequa lantia dividunt. Habebat iam tunc Theudoricus filium nomen Theudobertum, elegantem atque utilem. Cumque magna virtute pollerent et eis de exercitu rubor cupiosus inesset, Amalaricus, filius Alarici, rex Hispaniae sororem eorum in matrimonio postolat, quod ille clementer indulgent et eam ipse in regionem Hispaniae cum magnorum ornamentorum mole transmittunt.

2. De episcopatu Dinifi, Apollonaris atque Quinciani.

[recensere]

Licinio autem urbis Toronicae defuncto episcopo, Dinifius cathedram pontificalem ascendit. Apud Arvernus vero post obitum beati Aprunculi sanctus Eufrasius duodecimus episcopus habebatur. Hic quattuor annos post Chlodovechi obitum vixit, vicissimo quinto episcopatus sui anno transiens. Cumque populus sanctum Quintianum, qui de Rutino eiectus fuerat, eligisset, Alchima et Placidina, uxor sororque Apollonaris, ad sanctum Quintianum venientes, dicunt: 'Sufficiat, domne sancte, senectute tuae, quod es episcopus ordenatus. Permittat', inquiunt, 'pietas tua servo tuo Apollonari locum huius honoris adipisci. Ille vero, cum ad hunc apicem ascenderet, sicut tibi placitum fuerit obsequitur; tu quoque imperabis, et ille tuae parebit in onmibus iussioni, tantum ut humili suggestioni nostrae aurem benignitatis acommodis'. Quibus ille: 'Quid ego', inquid, 'praestabo, cuius potestati nihil est subditum? Sufficit enim, ut oratione vacans cottidianum mihi victum praestet eclesia'. Ille autem haec audientes, Apollonarem ad regem dirigunt. Qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit; quod quattuor abutens minsebus, migravit a saeculo. Cum autem haec Theudorico nuntiatum fuisset, iussit inibi sanctum Quintianum constitui et omnem ei potestatem tradi eclesiae, dicens: 'Hic ob nostri amoris zelo ab urbe sua eiectus est'. Et statim directi nuntii, convocatis pontificibus et populo, eum in cathedra Arverne eclesiae locaverunt; qui quartus decimus eclesiae illi praepositus est. Reliqua vero quae gessit, tam virtutes quam tempus migrationes eius, scripta sunt in libro, quem de eius vita conposuimus.

3. Quod Dani Gallias appetierunt.

[recensere]

His ita gestis, Dani cum rege suo nomen Chlochilaichum evectu navale per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theudorici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt; sed rex eorum in litus resedebat, donec navis alto mare conpraehenderent, ipse deinceps secuturus. Quod cum Theudorico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio eius fuerit ab extraneis devastata, Theudobertum, filium suum, in illis partibus cum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui, interfectu rege, hostibus navali proelio superatis oppraemit omnemque rapinam terrae restituit.

4. De Thoringorum regibus.

[recensere]

Porro tunc apud Thoringus tres fratres regnum gentis illius retinebant, id est Badericus, Hermenefredus atque Berthacharius. Denique Hermenefredus Berthacharium, fratrem suum, vi oppraemens, interfecit. Is moriens, Radegundem filiam orfanam dereliquid; reliquid enim et alius filius, de quibus in sequente scribemus. Hermenefrede vero uxor iniqua atque crudelis Amalaberga nomen inter hos fratres bellum civile dissimenat. Nam veniens quadam die ad convivium vir eius, mensam mediam opertam repperit. Cumque uxori, quid sibi hoc vellit, interrogaret, respondit: 'Qui', inquid, 'a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere nudatum'. Talibus et his similibus ille permotus, contra fratrem insurgit ac per occultus nuntius Theudoricum regem ad eum persequendum invitat, dicens: 'Si hunc interfecis, regionem hanc pari sorte dividimus'. Ille autem gavisus, haec audiens, cum exercitu ad eum dirigit. Coniunctique simul fidem sibi invicem dantis, egressi sunt ad bellum. Confligentisque cum Baderico, exercitum eius adterunt ipsumque obtruncant gladio, et obtenta victuria, Theudoricus ad propria est reversus. Protenus Hermenefredus oblitus fidei suae, quod regi Theudorico indulgere pollicitus est, implere dispexit, ortaque est inter eos grandis inimicitia.

5. Quod Sigimundus filium suum interfecit.

[recensere]

Igitur mortuo Gundobado, regnum eius Sigimundus filius obtenuit, monastiriumque Acaunensim sollerti cura cum domibus basilicisque aedificavit; qui, perditam priorem coniugem, filiam Theudorici regis Italici, de qua filium habebat nomen Sigiricum, aliam duxit uxorem, quae valide contra filium eius, sicut novercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit. Unde factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam vestimenta matris agnusceret, commotus felle diceret ad eam: 'Non enim eras digna, ut haec indumenta tua terga contegerent, quae dominae tuae, id est matre meae, fuisse nuscuntur'. At illa furore succensa, instigat verbis dolosis virum suum, dicens: 'Hic iniquos regnum tuum possedere desiderat, teque interfecto, eum usque Italiam dilatare disponit, scilicet ut regnum, quod avus eius Theudoricus Italiae tenuit, et iste possedeat. Scit enim, quod te vivente haec non potest adimplere, et nisi tu cadas, ille non surgat'. His et huiuscemodi ille incitatus verbis, uxoris iniquae consilium utens, iniquus extitit parricida. Nam sopitum vino dormire post meridiem filium iubet; cui dormiente orarium sub collo positum ac sub mento legatum, trahentibus ad se invicem duobus pueris, suggillatus est. Quo facto pater sero iam paenetens, super cadaver exanime ruens, flere coepit amarissimae. Ad quem senex quidam sic dixisse fertur: 'Te', inquid, 'plange amodo, qui per consilium nequam factus es parricida saevissimus; nam hunc, qui innocens iugulatus est, necessarium non est plangi'. Nihilominus ille ad sanctus Acaunenses abiens, per multus dies in fletu et ieiuniis durans, veniam praecabatur. Psallentium ibi assiduum instituens, Lugduno regressus est, ultione divina de vestigio prosequente. Huius filiam rex Theudoricus accepit.

6. De interitu Chlodomeris.

[recensere]

Chrodechildis vero regina Chlodomerem vel reliquos filius suos adloquitur, dicens: 'Non me paeneteat, carissimi, vos dulciter enutrisse; indignate, quaeso, iniuriam meam et patris matrisque meae mortem sagaci studio vindecate'. Haec illi audientes, Burgundias petunt et contra Sigimundum vel fratrem eius Godomarum dirigunt. Devictumque exercitum eorum, Godomarus terga vertit. Sigimundus vero, dum ad Sanctos Acaunos fugire nititur, a Chlodomere captus cum uxore et filiis captivus abducitur atque, infra terminum Aurilianensim urbis in costodia positus, detenetur. Discedentibusque his regibus, Godomarus, resumptis viribus, Burgundionis colligit regnumque recipit. Contra quem Chlodomeris iterum ire disponens, Sigimundum interficere distinat. Cui a beato Avito abbate, magno tunc tempore sacerdote, dictum est: 'Si', inquid, 'respiciens Deum, emendaveris consilium tuum, ut hos homines interfici non patiaris, erit Deus tecum, et abiens victuriam obtenibis; si vero eos occidens, tu ipse in manibus inimicorum traditus, simili sorte peribis; fietque tibi uxorique et filiis tuis, quod feceris Sigimundo et coniugi ac liberis eius'. Quod ille abscultare dispiciens consilium eius, ait: 'Stultum consilium esse puto, ut, inimicos domui relictus, contra reliquos eam, eosque a tergo, hunc a fronte surgente, inter duos hostium cuneos ruam. Satius enim et facilius victuria patrabitur, si unus ab alio separetur; quo interfecto, facile et alius morte poterit distinare'. Statimque interfecto Sigimundo cum uxore et filiis, apud Colomnam Aurilianinsim urbis vicum in puteum iactare praecipiens, Burgundias petiit, vocans in solatium Theudoricum regem. Ille autem iniuriam soceri sui vindecare nolens, ire promisit. Cumque pariter apud Visorontiam locum urbis Viennensis coniuncti fuissent, cum Godomaro confligunt. Cumque Godomarus cum exercitu terga vertisset et Chlodomeris insequeretur ac de suis non modico spatio elongatus esset, adsimilantes illi signum eius, dant ad eum voces, dicentes: 'Huc, huc convertere! Tui enim sumus'. At ille credens, abiit inruitque in medio inimicorum. Cuius amputatum caput et conto defixum elevant in sublimi. Quod Franci cernentes atque cognuscentes Chlodomerem interfectum, reparatis viribus, Godomarum fugant, Burgundionis oppraemunt patriamque in suam redigunt potestatem. Nec moratus Chlothacharius uxorem germani sui Guntheucam nomine sibi in matrimonio scciavit. Filios quoque eius Chrodichildis regina, exactis diebus luctus, secum recipit ac tenuit; quorum unus Theudoaldus, alter Guntharius, tertius Chlodovaldus vocabatur. Godomarus iterum regnum recepit.

7. Bellum contra Thoringus.

[recensere]

Post Theudoricus non inmemor periurias Hermenefrede regis Thoringorum Chlothacharium fratrem suum in solatio suo vocat et adversum eum ire disponit, promittens regi Chlothachario partem praedae, si eisdem munus victuriae divinitus conferritur. Convocatis igitur Francis, dicit ad eos: 'Indignamini, quaeso, tam meam iniuriam quam interitum parentum vestrorum, ac recolite, Thoringus quondam super parentes nostros violenter advenisse ac multa illis intulisse mala. Qui, datis obsidibus pacem cum his inire voluerunt, sed ille obsedes ipsus diversis mortibus peremerunt et inruentes super parentes nostros, omnem substantiam abstullerunt, pueros per nervos femorum ad arbores appendentes, puellas amplius ducentas crudeli nece interfecerunt, ita ut, legatis brachiis super equorum cervicibus, ipsique acerrimo moti stimulo per diversa petentes, diversis in partebus feminas diviserunt. Aliis vero super urbitas viarum extensis, sudibusque in terra confixis, plaustra desuper onerata transire fecerunt, confractisque ossibus, canibus avibusque eas in cibaria dederunt. Nunc autem Herminefredus quod mihi pollicitus est fefellit et omnino haec adimplire dissimulat. Ecce! verbum directum habemus: Eamus cum Dei adiuturio contra eos!' Quod ille audientes et de tanto scelere indignantes, uno animo eademque sententiam Thoringiam petierunt. Theudoricus autem, Chlothacharium fratrem et Theudobertum filium in solatio suo adsumptos, cum exercito abiit. Thoringi vero venientibus Francis dolos praeparant. In campum enim, quo certamen agi debebant, fossas effodiunt, quarum ora operta denso cispete planum adsimilant campum. In his ergo foveis, cum pugnare coepissent, multi Francorum equites conruerunt, et fuit eis valde inpedimentum; sed post cognitum hunc dolum, observare coeperunt. Denique cum se Thoringi caedi vehementer viderent, fugato Hermenefredo rege ipsorum, terga vertunt et ad Onestrudem fluvium usque perveniunt. Ibique tanta caedes ex Thoringis facta est, ut alveos fluminis a cadaverum congeriae repleretur et Franci tamquam per pontem aliquod super eos in litus ulteriore transirent. Patratam ergo victuriam, regionem illam capessunt et in suam redigunt potestatem. Chlothacharius vero rediens, Radegundem, filiam Bertecharii regis, secum captivam abduxit sibique eam in matrimonio sociavit; cuius fratrem postea iniuste per homines iniquos occidit. Illa quoque ad Deum conversa, mutata veste, monastyrium sibi intra Pectavensem urbem construxit. Quae orationibus, ieiuniis atque elymosinis praedita, in tantum emicuit, ut magna in populis haberetur. Cum autem adhuc supradicti regis in Thoringiam essent, Theudoricus Chlothacharium, fratrem suum, occidere voluit, et praeparatis occulte cum arma viris, eum ad se vocat, quasi secricius cum eo aliquid tractaturus, expansumque in parte domus illius tenturium de uno pariete in altero, armatus post eum stare iubet. Cumque tenturium illud esset brevior, pedes armatorum apparuere detecti. Quod cognoscens Chlothacharius, cum suis armatus ingressus est domum. Theudoricus vero intellegens, hunc haec cognovisse, fabulam fingit et alia ex aliis loquitur. Denique nesciens, qualiter dolum suum deleniret, discum ei magnum argenteum pro gratia dedit. Chlothacharius autem vale dicens et pro munere gratias agens, ad metatum regressus est. Theudoricus vero quaeritur ad suos, nullam extantem causam suum perdedisse catinum, et ad filium suum Theudobertum ait: 'Vade ad patruum tuum et roga, ut munus, quod ei dedi, tibi sua voluntate concedat'. Qui abiens, quod petiit inpetravit. In talibus enim dolis Theudoricus multum callidus erat.

8. De interitu Hermenifredi.

[recensere]

Idem vero regressus ad propria, Hermenefredum ad se data fidem securum praecipit venire, quem et honorificis ditavit muneribus. Factum est autem, dum quadam die per murum civitatis Tulbiacensis confabularentur, a nescio quo inpulsus, de altitudine muri ad terram corruit ibique spiritum exalavit. Sed qui eum exinde deiecerit, ignoramus; multi tamen adserunt, Theudorici in hoc dolum manifestissime patuisse.

9. Quod Childeberthus Arvernus abiit.

[recensere]

Cum autem adhuc Theudoricus in Thoringiam esset, Arvernus sonuit, eum interfectum fuisse. Archadius quoque, unus ex senatoribus Arvernis, Childeberthum invitat, ut regionem illam deberet accipere. Ille quoque nec moratus Arvernus vadit. Tantaque in illa die condensa fuit nebula, ut nihil super duabus iugeri partibus discerni possit. Dicere enim erat solitus rex: 'Vellim umquam Arvernam Lemanem, quae tantae iocunditatis gratia refulgere dicitur, oculis cernere'. Sed non ei a Deo concessum est. Cumque portae civitatis obseratae essent, et unde ingrederetur pervium patulum non haberet, incisam Archadius serram unius portae eum civitati intromisit. Dum haec agerentur, nuntiatur, Theudoricum vivum de Thoringiam fuisse regressum.

10. De interitu Amalarici.

[recensere]

Quod certissime Childeberthus cognoscens, ab Arverno rediit et Hispaniam propter sororem suam Chlotchildem dirigit. Haec vero multas insidias ab Amalarico viro suo propter fidem catholicam patiebatur. Nam plerumque procedente illa ad sanctam eclesiam, stercora et diversos fetores super eam proieci imperabat, ad extremum autem tanta eam crudilitate dicitur caecidisse, ut infectum de proprio sanguine sudarium fratri transmitteret, unde ille maxime commotus, Hispanias appetivit. Amalaricus vero haec audiens, naves ad fugiendum parat. Porro inminente Childebertho, cum Amalaricus navem deberet ascendere, ei in mentem venit, multitudinem se praetiosorum lapidum in suo thesauro reliquisse. Cumque ad eosdem petendus in civitatem regrederetur, ab exercitu a porto exclusus est. Videns autem, se non posse evadere, ad eclesiam christianorum confugire coepit. Sed priusquam limina sancta contingerit, unus emissam manum lanciam eum mortali ictu sauciavit, ibique decidens reddedit spiritum. Tunc Childeberthus cum magnis thesauris sororem adsumptam secum adducere cupiebat, quae, nescio quo casu, in via mortua est, et postea Parisius adlata, iuxta patrem suum Chlodovechum sepulta est. Childeberthus vero inter reliquos thesauros ministeria eclesiarum praetiosissima detulit. Nam sexaginta calices, quindecim patenas, viginti euangeliorum capsas detulit, omnia ex auro puro ac gemmis praetiosis ornatas. Sed non est passus ea confringi. Cuncta enim eclesiis et basilicis sanctorum dispensavit ac tradidit.

11. Quod Childeberthus Burgundias abiit.

[recensere]

Quod Childeberthus et Chlotharius Burgundias, Theudericus Arvernus abiit.

Post haec Chlothacharius et Childeberthus Burgundia petere distinant. Convocatusque Theudoricus in solatio eorum, ire noluit. Franci vero, qui ad eum aspiciebant, dixerunt: 'Si cum fratribus tuis in Burgundiam ire dispexeris, te relinquimus et illos sequi satius praeoptamus'. At ille infidelis sibi exhistimans Arvernus, ait: 'Me sequimini, et ego vos inducam in patriam, ubi aurum et argentum accipiatis, quantum vestra potest desiderare cupiditas, de qua pecora, de qua mancipia, de qua vestimenta in abundantiam adsumatis. Tantum hos ne sequamini!' His promissionibus hi inlecti suam voluntatem facere repromittunt. Ille vero illuc transire disponit, promittens iterum atque iterum exercitu cuncta regionis praedam cum hominibus in suis regionibus transferre permittere. Chlothacharius vero et Childeberthus in Burgundiam dirigunt, Agustidunumque obsedentes, cunctam, fugato Godomaro, Burgundiam occupaverunt.

12. De excidio regionibus Arvernae.

[recensere]

Theudoricus vero cum exercitu Arverno veniens, totam regionem devastat ac proterit. Interea Archadius sceleris illius auctor, cuius ignavia regio devastata est, Bituricas urbem petiit. Erat autem tunc temporis urbs illa in regno Childeberthi regis. Placidina vero, mater eius, et Alchima, soror patris eius, conpraehensae apud Cadurcum urbem, rebus ablatis, exsilio condemnatae sunt. Rex igitur Theudoricus ad urbem Arvernam usque accedens, in vici illius suburbana castra fixit. Beatus vero Quintianus his diebus erat episcopus. Interea exercitus cunctam circuit miseram regionem illam, cuncta delet, universa debellat. De quibus nonnulli ad basilicam sancti Iuliani perveniunt, confringunt ostia, seras removent resque pauperum, quae ibidem fuerant adgregatae, diripiunt et multa in hoc loco perpetrant mala. Verumtamen auctores scelerum ab spiritu inmundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes atque dicentes: 'Cur nos, martyr sanctae, sic crucias?' - sicut in libro virtutum eius conscripsimus.

13. De Lovolautro et Meroliacensae castro.

[recensere]

Lovolautrum autem castro hostis expugnant Proculumque presbiterum, qui quondam sanctum Quintiano iniuriam intulerat, ad altarium eclesiae miserabiliter interficiunt. Et credo, ob illius causa fuerit ipsum castrum in manibus traditum iniquorum, quid usque illa die defensatum est. Nam cum eum hostes expugnare non possent, ad propria iam redire disponerent, audientes haec obsessi, iam laeti atque securi decipiuntur, sicut ait apostolus: Cum dixerint: 'Pax et securitas' , tunc repentinus superveniet interitus. Denique per ipsius Proculi presbiteri servum iam securi populi traduntur in manus hostium. Cumque vastato castello ducerentur captivi, inmanis pluvia, quae per triginta dies fuerat abnegata, discendit. Tunc obsessi Meroliacensis castrio, ne captivi abducerentur, redemptione data, liberantur. Sed haec ignavia eorum effecit; caster enim propria natura monitus erat. Nam centenum aut eo amplius pedum ab exciso vallatur lapide, sine murorum structione, in medio autem ingens stagnum aquae liquore gratissimum, ab alia vero parte fontes uberrimi, ita ut per portam rivus defluat aquae vivae. Sed in tam grande spatio munitio ista distenditur, ut manentes infra murorum septa terram excolant frugesque in habundantiam collegant. Huius munitionis tutamine elati qui obsessi erant, egressi foras, ut, arreptum aliquid praedae, iterum se intra castelli septa reconderent, ab hostibus conpraehensi sunt. Erant autem quinquaginta viri. Tunc ante ora parentum, vinctis postergum manibus, oblati, inminente iam gladio, adquiverunt obsessi, ne hi interfecerentur, singulos treantes dare in redemptionem suam. Theudoricus autem ab Arverno discendens, Sigivaldum, parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquid. Erat ibi tunc temporis quidam Lytigius ex minoribus, qui magnas sancto Quintiano parabat insidias; et cum se sanctos episcopus pedibus eius prosterneret, numquam, ut se ei subderet, movebatur, ita ut quadam vice uxori quae sanctos ficerat, pro ridiculo indicaret. Quae melioris intellegentiae modo commota, ait: 'Si ita est hodie pessumdatus, numquam eregeris'. Die autem tertia advenientes nuntii de praesentia regis, vinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt. Qui abiens, numquam Arverno regressus est.

14. De interitu Munderici.

[recensere]

Mundericus igitur, qui se parentem regium adserebat, [multa] elatus superbia, ait: 'Quid mihi et Theudorico regi? Sic enim mihi solium regni debetur, ut ille. Egrediar et collegam populum meum atque exegam sacramentum ab eis, ut sciat Theudoricus, quia rex sum ego, sicut et ille'. Et egressus coepit seducere populum, dicens: 'Princeps ego sum. Sequimini me, et erit vobis bene'. Sequebatur autem eum rustica multitudo, ut plerumque fragilitati humanae convenit, dantes sacramentum fidelitatis et honorantes eum ut regem. Quod cum Theudoricus conperisset, mandatum mittit ad eum, dicens: 'Accede ad me, et si tibi aliqua de dominatione regni nostri portio debetur, accipe'. Dolosae enim haec Theudoricus dicebat, scilicet ut, cum ad eum venissit, interficeretur. Ille vero noluit, dicens: 'Ite; renuntiate rege vestro, quia rex sum sicut et ille'. Tunc rex commovere iussit exercitum, quo oppressus vi puneretur. Quod ille cognuscens et se non praevalens defensare, Victuriaci castri murus expetens cum rebus omnibus, in eo se studuet commonere, his secum quos seduxerat adgregatis. Igitur commotus exercitus castrum vallat ac per septem dies obsedit. Mundericus autem repugnabat cum suis, dicens: 'Stemus fortes et usque ad mortem pariter demicemus et non subdamur inimicis'. Cumque exercitus a circuitu incontra iacula transmitteret nec aliquid praevaleret, nuntiaverunt haec regi. At ille misit quendam de suis Aregisilum nomine dixitque ei: 'Vidis', inquid, 'quod praevaleat hic perfedus in contumacia sua; vade et redde ei sacramentum, ut securus egrediatur. Cum autem egressus fuerit, interfice eum et dele memoriam eius a regno nostro'. Qui abiens, fecit iuxta quod ei praeceptum fuerat. Dederat tamen prius signum populo, dicens: 'Cum ego haec et haec locutus fuero, statim inruentes interficite eum'. Ingressus autem Aregisilus, ait Munderico: 'Quousque hic resedis tamquam unus ex insipientibus? Numquid poteris diu regi resistere? Ecce ablatum tibi cibum! Cum te famis oppraesserit, ultro egredieris et traderis in manus inimicorum et morieris quasi unus ex canibus. Audi potius consilium meum et subde te regi, ut vivere possis tu et fili tui'. Tunc ille his mollitus sermonibus, ait: 'Si egredior, conpraehensus a regi interficior et ego et fili mei vel omnes amici, qui mecum sunt adgregati'. Cui Aregisilus ait: 'Noli timere, sed, si vis egredi, accipe sacramentum de hac culpa et sta securus coram regi. Ne timeas, sed eris cum eum, sicut prius fuisti'. Ad haec Mundericus respondit: 'Utinam securus sim, quod non interficiar!' Tunc Aregisilus, positis super altarium sanctum manibus, iuravit ei, ut securus egrederetur. Data igitur sacramenta, egredibatur Mundericus de porta castelli, tenens manum Aregisili, populus autem spectabat a longe aspiciens eum. Tunc pro signo ait Aregisilus: 'Quid aspicitis tam intenti, o populi? An numquid non vidistis prius Mundericum?' Et statim inruit populus in eum. At ille intellegens, ait: 'Evidentissime cognusco, quod feceris per hoc verbum signum populis ad me interficiendum; verumtamen dico tibi, quia periuriis me decipisti, te vivum ultra nullus aspiciet'. Et emissa lancea in scapulis eius, perfodit eum, ceciditque et mortuus est. Evaginatumque deinceps Mundericus gladium, cum suis magnam stragem de populo illo fecit, et usquequo spiritum exalavit, interficere quemcumque adsequi potuisset non distitit. Quo interfecto, res eius fisco conlatae sunt.

15. De captivitate Attali.

[recensere]

Theudoricus vero et Childiberthus foedus inierunt, et dato sibi sacramento, ut nullus contra alium moveretur, obsedes ab invicem acciperunt, quo facilius firmarentur, quae fuerant dicta. Multi tunc fili senatorum in hac obsidione dati sunt, sed orto iterum inter reges scandalum, ad servicium publicum sunt addicti; et quicumque eos ad costodiendum accepit, servus sibi ex his fecit. Multi tamen ex eis per fugam lapsi, in patriam redierunt, nonnulli in servitio sunt retenti. Inter quos Attalus, nepus beati Gregori Lingonici episcopi, ad publicum servitium mancipatus est custusque equorum distinatus. Erat enim intra Treverici termini territurio cuidam barbaro serviens. Denique beatus Gregorius ad inquirendum eum pueros distinavit, qui inventum, obtulerunt homini munera, sed respuit ea, dicens: 'Hic tali generatione decem auri libras redimi debet'. Quibus redeuntibus, Leo quidam ex cocina domini sui ait: 'Utinam me permitteris, et forsitan ego poteram eum reducere de captivitate'. Gaviso autem domino, directus venit ad locum voluitque puerum clam abstrahere, sed non potuit. Tunc locatum secum hominem quendam, ait: 'Veni mecum et venunda me in domo barbari illius, sitque tibi lucrum praetium meum, tantum liberiorem aditum habeam faciendi id quod decrevi'. Accepta vero sacramenta, homo ille abiit, et vinditum duodecim aureis, discessit. Sciscitatus autem emptor rudi famulo, quid opere sciret, respondit: 'In omnibus, quae mandi debent in mensis dominorum, valde scitus sum operari, nec metuo, quod repperire possit similis mei in hac scientia. Verum enim dico tibi, quia, etiam si regi epulum cupias praeparare, fercula regalia conponere possum, ne quisquam a me melius'. Et ille: 'Ecce enim dies solis adest' - sic enim barbaries vocitare diem dominecum consueta est -, 'in hac die vicini atque parentes mei invitabuntur in domo mea. Rogo, ut facias mihi prandium, quod admirentur, et dicant, quia in domo regis melius non aspeximus'. Et ille: 'Iubeat', inquid, 'dominus meus congregari pullorum gallinatiorum multitudinem, et faciam quae praecipis'. Praeparatis ergo quae dixerat puer, inluxit dominica dies, fecitque aepulum magnum diliciisque refertum. Aepulantibus autem omnibus et laudantibus prandium, parentes illius discesserunt. Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quae habebat dominus suus in prumptu, diligebatque eum valde, et omnibus qui cum eo erant ipse dispensabat cibaria et pulmenta. Post anni vero curriculum, cum iam securus esset dominus illius de eo, abiit in pratum, qui erat domi proximus, cum Attalo puero, custode equorum; et decubans in terram cum eo a longe, aversis dorsis, ut non cognuscerentur, quod loquerentur simul, dicit puero: 'Tempus est enim, ut iam cogitare de patria debeamus. Ideoque moneo te, ut hac nocte, cum equos ad claudendum adduxeris, sopore non depraemaris, sed, cum primum te vocitavero, adsis et ambulemus'. Vocaverat enim barbarus ille multos parentum suorum ad aepulum, inter quos erat et gener eius, qui acceperat filiam illius. Media autem nocte a convivio surgentibus et quieti datis, prosecutus est Leo generum domini sui cum potu, porregensque ei bibere, in metatum eius. Ait ad eum homo: 'Dic tu, o creditor soceri mei, sic valeas, quando enim voluntatem adhibibis, ut, adsumptis equitibus eius, eas in patriam tuam?' Hoc quasi ioco delectans dixit. Similiter et ille ioculariter respondens viritatem, ait: 'Hac nocte delibero, si Dei voluntas fuerit'. Et ille: 'Utinam', inquid, 'costodiant me famuli mei, ne aliquid de rebus meis adsumas!' Et ridentes discesserunt. Dormientibus autem cunctis, vocavit Leo Attalum, stratisque equitibus, interrogat, si haberet gladium. Respondit: 'Non est mihi nisi tantum lancea parvula'. At ille ingressus mansionem domini sui, adpraehendit scutum eius ac frameam. Quo interrogante, quis esset aut quid sibi vellit, respondit: 'Ego sum Leo servus tuus, et suscito Attalo, ut surgat velocius et deducat equos ad pastum; detenitur enim sopore quasi ebrius'. Qui ait: 'Fac ut libet'. Et haec dicens, obdormivit. Ille vero egressus foris, monivit puerum arma, invenitque ianuas atrii divinitua reseratas, quas in initio noctis cum cuneis malleo percussis obseraverat pro custodia caballorum; et gratias agens Deo, sumptis reliquis equitibus secum, discesserunt, unum etiam volucrum cum vestimentis tollentes. Venientes autem ad Musellam fluvium, ut transirent, cum detenerentur a quibusdam, relictis equitibus et vestimentis, enatantes super parma positi amnem, in ulteriorem egressi sunt ripam, et inter obscura noctis ingressi silvas, latuerunt. Tertia enim nox advenerat, quod nullum cibum gustantes iter terebant. Tunc nutu Dei repertam arborem plenam pomis, qua vulgo pruna vocant, comedunt, et parumper sustentati, ingressi sunt iter Campaniae. Quibus pergentibus, audiunt pedibulum equitum currentium dixeruntque: 'Prosternamus terrae, ne appareamus hominibus venientibus'. Et ecce! ex inproviso sterps rubi magnus adfuit, post quem transeuntes proiecerunt se terrae cum evaginatis gladiis, scilicet ut, si adverterentur, confestim se quasi ab inprobis framea defensarent. Verumtamen cum venissent in loco illo, coram sterpe spineo restiterunt; dixitque unus, dum equi urinam proiecerent: 'Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles nec repperiri possunt; verum dico per salutem meam, quia, si invenirentur, unum patibulum condemnari et alium gladiorum ictibus in frustra discerpi iubebam'. Erat enim barbarus ille, qui haec agebat, dominus eorum de Remense urbe veniens, hos inquirens, et repperisset utique in via, si nox obstaculum non praebuisset. Tunc, motis equitibus, discesserunt. Hi autem nocte ipsa adtigerunt ad urbem, ingressique invenerunt hominem, quem sciscitati, ubinam esset domus Paulelli presbiteri, indicavit eis. Qui dum per plateam praeterirent, signum ad matutinus motum est - erat enim dies dominica -, pulsantesque ianuam presbiteri, ingressi sunt, exposuitque puer de domino suo. Cui ait presbiter: 'Vera est enim visio mea. Nam videbam duas in hac nocte columbas advolare et consedere in manu mea, ex quibus una alba, alia autem nigra erat'. Dixitque puer presbitero: 'Indulgeat Dominus pro die sua sancta. Nam nos rogamus, ut aliquid victu praebeas; quarta enim inluciscit dies, quod nihil panis pulmentique gustavimus'. Occultatis autem pueris, praebuit eis infusum cum vino et panem et abiit ad matutinus. Secutusque est et barbarus, iterum inquirens puerus; sed inlusus a presbitero, regressus est. Presbiter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat. Tunc resumptis pueri epulo viribus, per duos dies in domo presbiteri conmorantes, abscesserunt, et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt. Gavisus autem pontifex visis pueris, flevit super collum Attali, nepotis sui; Leonem autem a iugo servitutis absolvens cum omni generatione sua, dedit ei terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitae suae.

16. De Sigivaldo.

[recensere]

Sigivaldus autem cum in Arverno habitaret, multa mala in ea faciebat. Nam et res diversorum pervadebat, et servi eius non desistebant a furtis, homicidiis ac superventis diversisque sceleribus, nec ullus muttiri ausus erat coram eis. Unde factum est, ut ipse villam Bulgiatensim, quam quondam benedictus Tetradius episcopus basilicae sancti Iuliam reliquerat, temerario auso pervaderet. Sed cum ingressus in domo illa fuisset, statim amens effectus, lecto decubuit. Tunc mulier admonita per sacerdotem, elevatum in basterna ut in aliam villam transtulit, sanum recipit. Et accedens, exposuit ei omnia, quae pertulerat. Quod ille audiens, vota beato martiri vovens, quae vi abstulerat duplicata restituit. Meminimus et huius virtutis in libro Miraculorum sancti Iuliani.

17. De episcopis Turonicis.

[recensere]

Igitur Dinifio episcopo apud Toronus dicedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex iusso Chlodomeris regis, cui supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque migrante, Leo septem mensibus ministravit. Hic fuit vir strinuus atque utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiae advenerant, ordinante Chrodigilde regine, tribus annis Toronicam rexerunt eclesiam. Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus substituitur. Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex, priusquam ad vigilias discenderet, iussit sibi poculum ministrari. Adveniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit. Unde indubitatum est, veneno eum fuisse negatum. Quo decedente, Iniuriosus unus e civibus quintus decimus post beatum Martinum cathedram pontificalem sortitus est.

18. De interitu filiorum Chlodemeris.

[recensere]

Dum autem Chrodigildis regina Parisius moraretur, videns Childeberthus, quod mater sua filius Chlodomeris, quos supra memoravimus, unico affectu diligeret, invidia ductus ac metuens, ne favente regine admitterentur in regno, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens: 'Mater nostra filius fratris nostri secum retinet et vult eos regno donari; debes velociter adesse Parisius, et habito communi consilio, pertractare oportet, quid de his fieri debeat, utrum incisa caesariae ut reliqua plebs habeantur, an certe his interfectis regnum germani nostri inter nosmet ipsus aequalitate habita dividatur'. De quibus ille verbis valde gavisus, Parisius venit. Iactaverat enim Childebertus verbum in populo, ob hoc hos coniungi regis, quasi parvolus illos elevaturus in regno. Coniuncti autem miserunt ad reginam, quae tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes: 'Dirige parvolus ad nos, ut sublimentur in regno'. Ad illa gavisa, nesciens dolum illorum, dato pueris esu putuque, direxit eos, dicens: 'Non me puto amisisse filium, si vos videam in eius regno substitui' . Qui abeuntes, adpraehensi sunt statim, ac separati a pueris et nutritoribus suis, costodiebantur utrique, seursum pueri et seursum hi parvoli. Tunc Childeberthus atque Chlothacharius miserunt Archadium, cui supra meminimus, ad reginam cum forcipe evaginatoque gladio. Qui veniens, ostendit reginae utraque, dicens: 'Voluntatem tuam, o gloriosissima regina, fili tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum censeas, utrum incisis crinibus eos vivere iubeas, an utrumque iugulare'. At illa exterrita nuntio et nimium felle commota, praecipue cum gladium cerneret evaginatum ac forcipem, amaritudinem praeventa, ignorans in ipso dolore quid diceret, ait simpliciter: 'Satius mihi enim est, si ad regnum non ereguntur, mortuos eos videre quam tonsus'. At ille parum admirans dolorem eius, nec scrutans, quid deinceps plenius pertractaret, venit celeriter, nuntians ac dicens: 'Favente regina opus coeptum perficite; ipsa enim vult explere consilium vestrum'. Nec mora, adpraehensum Chlothacharius puerum seniorem brachium elesit in terra, defixumque cultrum in ascella, crudiliter interfecit. Quo vociferante, frater eius ad pedes Childeberthi prosternitur, adpraehensaque eius genua, agebat cum lacrimis: 'Succurre, piissime pater, ne et ego peream sicut frater meus'. Tunc Childeberthus, lacrimis respersa facie, ait: 'Rogo, dulcissime frater, ut huius mihi vitam tua largitate concedas, et quae iusseris pro eius animam conferam, tantum ne interficiatur'. At ille convitiis actum ait: 'Aut eiece eum a te, aut certe pro eo morieris. Tu', inquid, 'es incestatur huius causae, et tam velociter de fide risillis?' Haec ille audiens, repulsum a se puerum proiecit ad eum; ipse vero excipiens, transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius fecerat, iugulavit; deinde pueros cum nutriciis peremerunt. Quibus interfectis, Chlothacharius, ascensis equitibus, abscessit, parvi pendens de interfectione nepotum; sed et Childeberthus in suburbana concessit. Regina vero, conpositis corpusculis feretro, cum magno sallentio inmensoque luctu usque ad basilicam sancti Petri prosecuta, utrumque pariter tumulavit. Quorum unus decim annorum, alius vero septuennis erat. Tertium vero Chlodovaldum conpraehendere non potuerunt, quia per auxilium virorum fortium liberatus est. His, postpositum regnum terrenum, ad Dominum transiit, et sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est, bonisque operibus insistens, presbiter ab hoc mundo migravit. Hi quoque regnum Chlodomeris inter se aequa lance diviserunt. Chrodigildis vero regina talem se tantamque exhibuit, ut ab omnibus honoraretur; assidua in elymosinis, pernox in vigiliis, in castitate atque omni honestate puram se semper exhibuit; praedia eclesiis, monastyriis vel quibuscumque locis sanctis necessaria praevidit, larga ac prona voluntate distribuit, ut putaretur eo tempore non regina, sed propria Dei ancilla ipsi sedolo deservire, quam non regnum filiorum, non ambitio saeculi nec facultas extulit ad ruinam, sed humilitas evexit ad gratiam.

19. De sancto Gregorio et situm Divioninsis castri.

[recensere]

Erat enim tunc et beatus Gregorius apud urbem Lingonicam magnus Dei sacerdus, signis et virtutibus clarus. Sed quia huius pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Divionensis, in quo maxime erat assiduus, huic inseram lectione. Est autem castrum firmissimis muris in media planitiae et satis iocunda conpositum, terras valde fertiles atque fecundas, ita ut, arvis semel scissis vomere, semina iaceantur, et magna fructuum opulentia subsequatur. A meridie habet Oscarum fluvium piscibus valde praedivitem, ab aquilone vero alius fluviolus venit, qui per portam ingrediens ac sub pontem decurrens, per aliam rursum portam egreditur, totum monitionis locum placida unda circumfluens, ante portam autem molinas mira velocitate divertit. Quattuor portae a quattuor plagis mundi sunt positae, totumque aedificium triginta tres torres exornant, murus vero illius de quadris lapidibus usque in viginti pedes desuper a minuto lapide aedificatum habetur, habens in altum pedes triginta, in lato pedes quindecim. Qui cur non civitas dicta sit, ignoro. Habet enim in circuitu praetiosus fontes; a parte autem occidentes montes sunt uberrimi viniisque repleti, qui tam nobile incolis falernum porregunt, ut respuant Scalonum. Nam veteres ferunt ab Auriliano hoc imperatore fuisse aedificatum.

20. Quod Theudoberthus Visigardem disponsavit.

[recensere]

Theudoricus autem filio suo Theudoberto Wisigardem, cuiusdam regis filiam, disponsaverat.

21. Quod Theudoberthus in Provincia abiit.

[recensere]

Gothi vero cum post Chlodovechi mortem multa de id quae ille adquesierat pervasissent, Theudoricus Theudobertum, Chlothacharius vero Guntharium, seniorem filium suum, ad haec requirenda transmittunt. Sed Gunthecharius usque Rutinus accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudobertus vero usque ad Biterrensim civitatem abiens, Dehas castrum obtinuit atque in praedam deripuit. Deinde ad alium castrum nomen Caprariam legatus mittit, dicens, nisi se ille subdant, omne loco illud incendio concremandum, eosque qui ibidem resedent captivandus.

22. Quod postea Deoteriam accepit.

[recensere]

Erat autem ibidem tunc matrona Deoteria nomen utilis valde atque sapiens, cuius vir aput Biterris urbem concesserat. Quae misit nuntius ad regem, dicens: 'Nullus tibi, domne piissime, resistere potest. Cognuscemus dominum nostrum; veni et quod bene placitum fuerit in oculis tuis facito'. Theudobertus autem ad castrum veniens, cum pace ingressus est, subditumque sibi cernens populum, nihil inibi male gessit. Deoteria vero ad occursum eius venit; at ille speciosam eam cernens, amore eius capitur, suoque eam copulavit stratu.

23. De interitu Sigivaldi (et fuga Sigivaldi).

[recensere]

In illis diebus Theudoricus parentem suum Sigivaldum occidit gladio, mittens occulte ad Theudobertum, ut et ille Sigivaldum, filium eius, neci daret, quem tunc secum habebat. Sed quia eum de sacro fonte exciperat, perdere noluit. Litteras vero, quas ei pater transmiserat, ipsi ad legendum dedit, dicens: 'Fuge hinc, quia patris mei praeceptum accipi, ut te interficiam; si vero ille defunctus fuerit et me regnare audiens, tunc securus ad me reverteris'. Quod audiens, gratias agens et vale dicens, abscessit. Arelatensim enim tunc urbem Gothi pervaserant, de qua Theudobertus obsedes retenebat; ad eam Sigivaldus confugit. Sed parum se ibidem cernens esse munitum, Latium petiit ibique et latuit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theodoberto, patrem suum graviter egrotare, et ad quem nisi velocius properaret, ut eum inveniret vivum, a patruis suis excluderetur et ultra illuc non rediret. At ille haec audiens, cuncta postposita, illuc dirigit, Deoteria cum filia sua Arverno relictam. Cumque abissit, Theudoricus non post multos dies obiit vicinsimo tertio regni sui anno. Consurgentes autem Childeberthus et Chlothacharius contra Theudobertum, regnum eius auferre voluerunt, sed ille muneribus placatis a leodibus suis defensatus est et in regnum stabilitus. Mittens postea Arvernum, Deoteriam exinde arcessivit eamque sibi in matrimonio sociavit.

24. Quod Childeberthus Theudobertho muneravit.

[recensere]

Videns autem Childeberthus, quod ei praevalere non potuit, legationem ad eum misit et ad se venire praecepit, dicens: 'Filios non habeo, te tamquam filium habere desidero'. Quo veniente, tantis eum muneribus ditavit, ut ab omnibus miraretur. Nam de rebus bonis, tam de armis quam de vestibus vel reliquis ornamentis, quod regem habere decet, terna ei paria condonavit, similiter et de equitibus atque catinis. Haec audiens Sigivaldus, quod scilicet Theudoberthus regnum patris obtenuisset, ad eum de Italia rediit. Quem ille congaudens ac deosculans, tertiam partem ei de muneribus, quae a patruo acceperat, est largitus; et omnia, quae in fisco suo pater posuerat de rebus Sigivaldi, patri eius, ipsi reddi praecipit.

25. De bonitate Theudoberthi.

[recensere]

At ille in regno firmatus, magnum se atque in omni bonitate praecipuum reddidit. Erat enim regnum cum iustitia regens, sacerdotes venerans, eclesias munerans, pauperes relevans et multa multis beneficia pia ac dulcissima accommodans voluntate. Omne tributo, quod in fisco suo ab eclesiis in Arvernum sitis reddebebatur, clementer indulsit.

26. De interitu filiae Deoteriae.

[recensere]

Deuteria vero cernens filiam suam valde adultam esse, timens, ne eam concupiscens rex sibi adsumeret, in basterna posita, indomitis bubus coniunctis, eam de ponte praecipitavit; quae in ipso flumine spiritum reddidit. Hoc apud Viridunum civitatem actum est.

27. Quod Theudoberthus Visigardem accepit.

[recensere]

Cumque iam septimus annus esset, quod Wisigardem disponsatam haberet et eam propter Deuteriam accipere nollet, cuniuncti Franci contra eum valde scandalizabantur, quare sponsam suam relinqueret. Tunc commotus, relicta Deuteria, de qua parvolum filium habebat Theodobaldum nomen, Wisigardem duxit uxorem. Quam nec multo tempore habens, defuncta illa, aliam accepit. Verum tamen Deuteriam ultra non habuit.

28. Quod Childeberthus contra Chlothacharium abiit.

[recensere]

Quod Childeberthus cum Theudobertho contra Chlothacharium abiit.

Childeberthus autem et Theodoberthus commoventes exercitum, contra Chlothacharium ire disponunt. Ille autem haec audiens, aestimans, se horum exercitum non sustenire, in silva confugit et concides magnas in silvas illas fecit, totamque spem suam in Dei pietate transfundens. Sed et Chrodichildis regina haec audiens, beati Martini sepulchrum adiit, ibique in oratione prosternitur et tota nocte vigilat, orans, ne inter filios suos bellum civile consurgeret. Cumque hi venientes cum exercitibus suis eum obsederent, tractantes illum die sequenti interficere, mane facto, in loco, quo erant congregati, orta tempestas tentoria dissicit, res diripit et cuncta subvertit; inmixtaque fulgora cum tonitruis ac lapidibus super eos discendunt. Ipse quoque super infectam grandine humum in facie proruunt et a lapidibus decedentibus graviter verberantur - nullum enim eis tegumen remanserat nisi parmae tantum-, hoc maxime metuentes, ne ab ignibus caelestibus cremarentur. Sed et equites eorum ita dispersi sunt, ut vix in vicinsimo quoque repperirentur stadio; multi enim ex eis prorsus non sunt inventi. Tunc illi a lapidibus, ut diximus, caesi et humo prostrati, paenitentiam agebant ac veniam praecabantur Deo, quod ista contra sanguinem suum agere voluissent. Super Chlothacharium vero neque una quidem pluviae gutta decidit aut aliquis sonitus tonitrui est auditus, sed nec anilitum ullius venti in illo loco sinserunt. Hi quoque mittentes nuntius ad eum, pacem et concordiam petierunt. Qua data, ad propria sunt regressi. Quod nullus ambigat, hanc per obtentum reginae beati Martini fuisse virtutem.

29. Quod Childeberthus in Hispaniis abierunt.

[recensere]

Quod Childeberthus et Chlothacharius in Hispaniis abierunt.

Post haec Childeberthus rex in Hispaniam abiit. Qua ingressus cum Chlothachario, Caesaragustanam civitatem cum exercitu vallant atque obsedent. At ille in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut induti ciliciis, abstinentis a cibis et poculis, cum tonica beati Vincenti martiris muros civitatis psallendo circuirent; mulieres quoque amictae nigris palleis, dissoluta caesariae, superposito cinere, ut eas putares virorum funeribus deservire, plangendo sequebantur. Et ita totam spem locus ille ad Domini misericordiam rettulit, ut diceretur ibidem Ninivitarum ieiunium caelebrari, nec aestimaretur aliud posse fieri, nisi eorum praecibus divina misericordia flectiretur. Hii autem qui obsedebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent sic murum circuire, putabant, eos aliquid agere malefitii. Tunc adpraehensum unum de civitate rusticum, ipse interrogant, quid hoc esset quod agerent. Qui ait: 'Tonicam beati vincenti deportant et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant'. Quod illi timentes, se ab ea civitate removerunt. Tamen adquisitam maximam Hispaniae partem, cum magnis spoliis in Galliis redierunt.

30. De regibus Hispanorum.

[recensere]

Post Amalaricum vero Theuda rex ordinatus est in Hispaniis. Quem interfectum, Theudegisilum levaverunt regem. His dum ad caenam cum amicis suis aepularet et esset valde laetus, caereis subito extinctis, in recubitu ab inimicis gladio percussus, interiit. Post quem Agila regnum accepit. Sumpserant enim Gothi hanc detestabilem consuetudinem, ut, si quis eis de regibus non placuisset, gladio eum adpeterent, et qui libuisset animo, hunc sibi statuerent regem.

31. De filia Theudorici regis Italici.

[recensere]

Et quia Theudoricus Italiae Chlodovechi regis sororem in matrimonio habuit, mortuus parvolam filiam cum uxore reliquid. Hic autem cum adulta facta esset, per levitatem animi sui, relicto matris consilio, quae ei regis filium providebat, servum suum Traguilanem nomen accepit et cum eum ad civitatem, qua defensare possit, aufugit. Cumque mater eius contra eam valde frenderet petiretque ab ea, ne humiliaret diutius nobile genus, sed, demisso servo, similem sibi de genere regio, quem mater providerat, deberet accipere, nullatinus voluit adquiescere. Tunc mater eius contra eam frendens, exercitum commovit. At illi venientes super eos, Traguilanem interfecerunt gladio, ipsam quoque caedentes, in domo matris reduxerunt. Erant autem sub Arriana secta viventes, et quia consuetudo eorum est, ut ad altarium venientes de alio calice reges accepiant et ex alio populus minor, veninum in calice illo posuit, de quo mater commonicatura erat. Quod illa hausto, protinus mortua est. Non enim dubium est, tale maleficium esse de parte diabuli. Quid contra haec miseri heretici respondebunt, ut in sanctam eorum locum habeat inimicus? Nos vero Trinitate in una aequalitate pariter et omnipotentia confitentes, etiam si mortiferum bibamus, in nomine Patres et Filii et Spiritus sancti, veri atque incorruptibilis Dei, nihil nos nocebit. Indignantes ergo Itali contra hanc mulierem, Theodadum regem Tusciae invitantes, super se regem statuunt. Hic vero cum dedicisset, quae meretrix ista commiserat, qualiter propter servum, quem acceperat, in matrem extiterit parricida, succensum vehementer balneum, eam in eodem cum una puella includi praecepit. Quae nec mora inter arduos vapores ingressa, in pavimento conruens, mortua atque consumpta est. Quod cognuscentes hi regis Childeberthus et Chlothacharius, consubrini eius, necnon et Theudoberthus, quod scilicet tam turpi fuerit interfecta supplicio, ad Theodadum legationem dirigunt, exprobrantes de morte eius atque dicentes: 'Si haec quae egisti nobiscum non conposueris, regnum tuum auferimus et simile te poena damnabimus'. Tunc ille timens, quinquagina eis milia aureorum transmisit. Childeberthus autem, ut erat semper contra Chlothacharium regem invidus atque versutus, cum Theudoberto, nepote suo, coniunctus, divisum inter se hoc aurum, nihil exinde dare regi Chlothachario voluerunt. At ille super thesauros Chlodomeris adgressus, multum illis amplius, quam hi fraudaverant, abstulit.

32. Quod Theudoberthus in Italiam abiit.

[recensere]

Theudobertus vero in Italia abiit et exinde multum adquisivit. Sed quia loca illa, ut fertur, morbida sunt, exercitus eius in diversis febribus corruens vexabatur; multi enim ex his in illis locis mortui sunt. Quod videns Theudobertus ex ea reversus est, multa secum expolia ipse vel sui deferentes. Dicitur tamen tunc temporis usque Ticinum accessisse civitatem, in qua Buccelenum rursum dirixit. Qui, minorem illam Italiam captam atque in ditionibus regis antedicti redactam, maiorem petiit; in qua contra Belsuarium multis vicibus pugnans, victuriam obtenuit. Cumque imperator vidisset, quod Belsuarius crebrius vinceretur, amoto eo, Narsitem in eius loco statuit; Belsuarium vero comitem stabuli quasi pro humilitate, quod prius fuerat, posuit. Buccelenus vero contra Narsitem magna certamina gessit. Captam omnem Italiam, usque in mare terminum dilatavit; thesauros vero magnus ad Theudobertum de Italia dirixit. Quod cum Narsis imperatori posuisset in notitiam, imperator, conductis praetio gentibus, Narsiti solatium mittit, confligensque postea victus abscessit. Deinceps vero Buccelenus Siciliam occupavit; de qua etiam tributa exigens, regi transmisit. Magna enim ei felicitas in his conditionibus fuit.

33. De Asteriolo et Secundino.

[recensere]

Asteriolus tunc et Secundinus magni cum rege habebantur; erat autem uterque sapiens et retoricis inbutus litteris. Sed Secundinus plerumque legationem imperatori a rege missus intulit, et ob hoc iactantia sumpserat ac nonnulla contra rationem exercebat. Qua de causa factum est, ut inter illum atque Asteriolum lis saeva consurgeret, quae usque ad hoc proficit, ut, oblitis verborum obiectionibus, propriis se manibus verberarent. Cumque haec per regem pacificata fuissent et Secundinus adhuc de sua caede tumeret, nata est inter eos rursum intentio; et rex suscipiens Secundini causam, Asteriolum in eius potestatem dedidit. Qui valde humiliatus est et ab honore depositus; sed per Wisigardem reginam iterum est restitutus. Mortua autem illa, consurgens iterum Secundinus, eum interfecit. Nam hic moriens filium dereliquid. Qui cum crevisset et esset adultus, coepit patris sui velle iniuriam vindecare. Tunc Secundinus timore perterritus, dum de villa in villam ante eum fugiret, cum se iam videret eo inminente non posse evadere, ne in manus inimici conruerit, venino se, ut dicitur, interfecit.

34. De munere Theudoberthi circa Virdunensis cives.

[recensere]

Desideratus autem Viredunensis episcopus, cui Theudoricus rex multas inrogavit iniurias, cum post multa exitia, damna atque erumnas ad libertatem propriam, Domino iubente, redisset et episcopatum, ut diximus, apud Viredunensim urbem potiretur, videns habitatoris eius valde pauperes atque distitutus, dolebat super eos; et cum ipse per Theudoricum de rebus suis remansisset extraneus nec haberet de proprio, qualiter eos consolaretur, bonitatem et clementiam circa omnes Theudoberthi regis cernens, misit ad eum legationem, dicens: 'Fama bonitatis tuae in universam terram vulgatur, cum tanta sit tua largitas, ut etiam non petentibus opem praestis. Rogo, si pietas tua habet alequid de pecunia, nobis commodis, qua cives nostros relevare valeamus; cumque hi negutium exercentes responsum in civitate nostra, sicut reliquae habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legitimis reddimus'. Tunc ille pietate commotus, septim ei milia aureorum pristitit, qua ille accipiens per cives suos erogavit. At illi negutia exercentes divites per hoc effecti sunt et usque hodie magni habentur. Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam obtulisset regi, respondit rex: 'Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si dispensatione tua pauperes, qui oppraemebantur inopia, per tuam suggestionem vel per meam largitatem sunt relevati'. Et nihil exigens, antedictus cives divites fecit.

35. De interitu Sirivuldi.

[recensere]

Defuncto autem apud urbem supradictam memoratum antestitem, Agiricus cus quidam e civibus in eius est cathedram subrogatus. Siacrius autem, filius eius, reminiscens iniuriam patris, qualiter a Sirivuldo ad regem Theudoricum incusatus, non solum spoliatus, verum etiam suppliciis adfectus fuisset, oppraessum cum armata manu Sirivuldum taliter interfecit. Mane facto, cum nebula esset condensa et vix, adhuc disrumpentibus tenebris, alequid quis possit discernere, venit ad villam eius in Divionensi territurio cui nomen est Floriacum; egressoque domo uno amicorum, putantes, ipsum Sirivuldum esse, interfecerunt eum, et revertentibus, quasi victuriam obtenuissent de inimico, indicat eis unus ex familia, non eos dominum interfecisse, sed subditum. At illi regressi, requirentes eum, cellulam, in qua dormire solitus erat, repertam adgrediuntur. Ad cuius osteum diutissime pugnantes, nihil ei poterant praevalere. Dehinc erutum ab uno latere parietem, ingredientes, gladium eum interemunt. Post mortem enim Theudorici hic interfectus est.

36. De obitu Theudoberthi et de interitu Partheni.

[recensere]

His denique gestis, Theodoberthus rex aegrotare coepit. Ad quem medici multa studia inpenderunt; sed nihil valuit, quia eum iam Dominus vocare iubebat. Ergo cum diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum. Franci vero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt. Ille vero in periculum se positum cernens, confugium ab urbe facit ac duobus episcopis suppliciter exorat, ut eum ad urbem Treverecam deducentes, populi saevientes seditionem sua praedicatione conpraemerent. Quibus euntibus, nocte, dum in strato suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit, dicens: 'Heu! heu! Succurrite qui adestis et auxilium ferte pereunte'. A quo clamore expergefacti qui aderant, interrogant, quid hoc esset. Respondit ille: 'Ausanius amicus meus cum Papianilla coniuge, quos olim interfeci, ad iudicium me arcessibant, dicentes: ìVeni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum coram Domino" '. Zelo enim ductus, ante annos aliquos coniugem innocentem amicumque perimerat. Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentes populi seditionem ferre non possint, eum in eclesia abdire voluerunt, scilicet ponentes eum in arca et desuper sternentes vestimenta, quae erant ad usum aeclesiae. Populus autem ingressus perscrutatusque universus eclesiae angulos, cum nihil repperissent, frendens egrediebatur. Tunc unus ex suspicione locutus, ait: 'En arcam, in qua non est inquisitus adversarius noster'. Dicentibus vero costodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta eclesiae contenere, illi clavem postolant, aientes: 'Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringemus'. Denique, reserata arca, amotis lintiaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes: 'Tradidit Deus inimicum nostrum in manibus nostris'. Tunc caedentes eum pugnis sputisque perurguentes, vinctis postergum manibus, ad colomnam lapidibus obruerunt. Fuit autem in cibis valde vorax, sed quae sumebat, quo caelerius ad manducandum commoveretur, sumpto aloae, velociter digerebat; sed et strepidus ventris absque ulla auditorum reverentia in publico emittebat. Hoc ergo exitu consummatus interiit.

37. De hieme gravi.

[recensere]

Gravem eo anno et solito asperiorem hiemem fecit, ita ut torrentes concatiniti gelu pervium populis tamquam reliqua humus praeberet. Aves quoque rigore adfectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur. A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudoberthi conputantur anni 37. Mortuo ergo Theudoberto quarto decimo regni sui anno, regnavit Theudoaldus, filius eius, pro eo.

Explicit liber tertius.

 Liber II Liber IV