Jump to content

Historiarum Francorum libri X/Liber VI

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Historiarum Francorum libri X - Liber VI)
 Liber V Liber VII 

1. Quod Childeberthus ad Chilpericum transiit, et de fuga Mummoli.

[recensere]

Anno igitur sexto regni sui Childeberthus rex, reiectam pacem Gunthchramni regis, cum Chilperico coniunctus est. Non post multum tempus Gogo moritur; in cuius locum Wandelenus subrogatur. Mummolus a regno Guntchramni fuga dilabitur et se infra murorum Avennicorum monitione concludit. Apud Lugdunum sinodus episcoporum coniungitur, diversarum causarum altercationis incidens neglegentioresque iudicio damnans. Sinodus ad regem revertitur, multa de fuga Mummoli ducis, nonnulla de discordiis tractans.

2. De legatis Chilperici ab Oriente reversis.

[recensere]

Interea legati Chilperici regis, qui ante triennium ad Tiberium imperatorem abierant, regressi sunt non sine grave damno atque labore. Nam cum Massiliensim portum propter regum discordias adire ausi non essent, Agathae urbem, quae in Gothorum regno sita est, advenerunt. Sed priusquam litus attingerent, navis acta vento, inpulsa terris in frustra minuitur. Legati vero cum pueris se in pericolo cernentes, arreptis tabulis, vix ripae relati sunt, multis puerorum amissis; sed plurimi evaserunt. Res autem, quas unda litoris invexerat, incolae rapuerunt; ex quibus quae melius fuit recipientes, ad Chilpericum regem retulerunt. Multa tamen ex his Agathensis secum retenuerunt. Tunc ego Novigentum villa ad occursum regis abieram; ibique nobis rex missurium magnum, quod ex auro gemmisque fabricaverat in quinquagenta librarum pondere, ostendit, dicens: 'Ego haec ad exornandam atque nobilitandam Francorum gentem feci. Sed et plurima adhuc, si vita comis fuerit, faciam'. Aureus etiam singularum librarum pondere, quos imperatur misit, ostendit, habentes ab una parte iconicam imperatoris pictam et scriptum in circulo: Tiberii Constantini perpetui Augusti ; ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem contenentesque scriptum: Gloria Romanorum . Multa enim et alia ornamenta, quae a legatis sunt exhibita, ostendit.

3. De legatis Childeberthi ad Chilpericum.

[recensere]

Denique cum apud eandem villam commoraretur, Egidius Remensis episcopus cum primis Childeberthi proceribus in legationem ad Chilpericum regem venit; ibique conlocutione facta, ut, ablato Gunthchramni regis regno, hi se coniungere debeant in pace, ait Chilpericus rex: 'Filii mihi, peccatis increscentibus, non remanserunt, nec mihi nunc alius superest heres nisi fratris mei Sygiberthi filius, id est Childeberthus rex, ideoque in omnibus quae laborare potuero hic heres existat; tantum dum advixero liceat mihi sine scrupulo aut disceptatione cuncta tenere'. At illi gratias agentes, pactionibus subscriptis, ea quae locuti fuerant firmaverunt et ad Childeberthum cum magnis muneribus sunt regressi. Quibus discedentibus, Chilpericus rex Leudovaldum episcopum cum primis regni sui dirixit. Qui, data susceptaque de pace sacramenta pactionibusque firmatis, munerati regressi sunt.

4. Qualiter Lupus a regno Childeberthi fugatus est.

[recensere]

Lupus vero dux Campanensis, cum iam diu a diversis fategaretur et spoliaretur assiduae et praesertim ab Ursione et Berthefredo, ad extremum conventione facta ut occideretur, commoverunt exercitum contra eum. Quod cernens Brunichildis regina, condolens fidelis sui insecutiones iniustas, praecingens se viriliter, inrupit medios hostium cuneos, dicens: 'Nolite, o viri, nolite malum hoc facere, nolite persequere innocentem; nolite pro uno hominem committere proelium, quo solatium regionis intereat'. Haec illa loquente, respondit Ursio: 'Recede a nobis, o mulier. Sufficiat tibi sub viro tenuisse regnum; nunc autem filius tuus regnat, regnumque eius non tua, sed nostra tuitione salvatur. Tu vero recede a nobis, ne te ungulae equorum nostrorum cum terra confodiant'. Haec et alia cum diutissime inter se protulissent, obtenuit reginae industria, ne pugnarent. Tamen ab illo loco discedentes, inruerunt in domibus Lupi, et derepto omne praesidio, fingentes se illud in thesauro regis recondere, suis eum domibus intulerunt, intendentes Lupo minas atque dicentes: 'Vivus virtute nostrae non evadit'. At ille cernens se in discrimine, tutatam infra urbis Lugduni Clavati murus coniugem suam, ad Guntchramnum regem confugit. A quo benigne susceptus, cum eo latuit, expectans, ut Childeberthus ad legitimam perveniret aetatem.

5. Altercatio cum Iudaeo.

[recensere]

Igitur Chilpericus rex, cum adhuc apud supradictam villam moraretur, inpedimenta movere praecipiens, Parisius venire disponet. Ad quem cum iam vale dicturus acciderem, Iudaeus quidam Priscus nomen, qui ei ad species quoemendas familiaris erat, advenit. Cuius caesariem rex blande adpraehensa manu, ait ad me, dicens: 'Veni, sacerdus Dei, et inponi manum super eum'. Illo quoque renitenti, ait rex: 'O mens dura et generatio semper incredula, quae non intellegit Dei filium sibi prophetarum vocibus repromissum, non intellegit eclesiastica mystiria in suis sacrificiis figurata'. Haec eo dicente, Iudaeus ait: 'Deus non egit coniugium neque prole ditatur neque ullum consortem regni habere patitur, qui per Moysen ait: Videte, videte, quia ego sum Dominus, et absque me non est Deus. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo'. Ad haec rex ait: 'Deus ab spiritali utero Filium genuit sempiternum, non aetati iuniori, non potestati minori, de quo ipse ait: Ex utero ante lucifero genui te. Hunc ergo ante saecula natum in novissimis saeculis mundo misit sanatorem, sicut ait propheta tuus: Misit Verbum suum, et sanavit eos. Quod autem ais, quia ipse non generit, audi prophetam tuum dicentem ex voce dominica: Numquid ego, qui alius parere facio, ipse non paream? Haec enim de populo, qui in eum per fidem renascitur, ait'. Ad haec Iudaeus respondit: 'Numquid Deus homo fieri potuit aut de mulieri nasci, verberibus subdi, morte damnare?' Ad haec rege tacentem, in medio me ingerens, dixi: 'Ut Deus, Dei filius, homo fierit, non suae, sed nostrae necessitatis extetit causa. Nam captivum peccato homine et diaboli servitute subiectum redemere non potuerat, nisi hominem adsumpsisset. Ego vero non de euangeliis et apostolo, quae non credis, sed de tuis libris testimonia praebens, proprio te mucrune confodiam, sicut quondam David Goliam legitur trucidasse. Igitur quod Deus homo futurus esset, audi prophetam tuum: Et Deus, inquid, et homo, et quis cognovit eum? Et alibi: Hic Deus noster, et non repotabitur alius praeter eum; qui invenit omnem viam scientiae et dedit illam Iacob puero suo et Israhel dilecto suo. Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Quod autem de virgine nascitur, audi similiter prophetam tuum dicentem: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuhel, quod est interpraetatum: Nobiscum Deus. Quod verberibus subdi, quod clavis adfigi deberit et aliis quoque iniuriis vel subiacere vel adfici, alius propheta ait: Foderunt manus meas et pedes meos; diviserunt sibi vestimenta mea, et citera. Et iterum: Dederunt in esca mea fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Et quod per ipsum crucis patibulum labentem mundum et diaboli dicione subiectum restituerit in regno suo, idem David ait: Dominus regnavit a ligno. Non quod antea non regnaverit apud Patrem, sed super populum, quem a diabuli servituti liberaverat, rudem regnum accepit'. Iudaeos ad haec respondit: 'Quae Deo fuit necessitas, ut ista pateretur?' Cui ego: 'Iam dixi tibi, Deus hominem creavit innoxium, sed astu serpentis circumscriptus, praevaricatur praecepti factus est; et ideo a side paradisi eiectus, mundanis laboribus deputatus est. Qui mortem unigeniti Dei Christi Deo reconciliatus est Patri'. Iudaeos dixit: 'Non poterat Deus mittere prophetas aut apostulos, qui eum ad viam revocarent salutis, nisi ipse humiliatus fuisset in carne?' Ad haec ego: 'A principio genus semper diliquit humanum, quem numquam terruit nec submersio diluvii nec incendium Sodomae nec plagae Aegypti nec miraculum maris Iordanisque divisi; qui semper legi Dei restitit, prophetis non crededit, et non solum non crededit, verum etiam ipsos praedicatores paenitentiae interemit. Ideo nisi ipse eum discendisset redemere, haec explere non potuerat alter. Cuius nos nativitati renati, baptismo abluti, vulnere curati, resurrectione erecti, ascensione glorificati sumus. Quod autem morbis nostris medere venturus erat, propheta tuus ait: Livore eius sanati sumus; et alibi: Ipse peccata nostra portabit et orabit pro transgressoribus; et iterum: Sicut oves ad occisionem ductus est; et quasi agnus coram tundente se sine voce, sic non aperuit os suum. In humiliatione iudicium eius sublatum est. Generationem eius quis enarravit? Dominus exercituum nomen eius. De hoc et Iacob ille, de cuius te iactas venisse generationem, in illa filii sui Iudae benedictione, quasi ad ipsum Christum, filium Dei, loquens, ait: Adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Iuda. De germine, fili mi, ascendisti. Recubans dormisti quasi leo, quasi catulus leonis. Qui suscitavit eum? Pulchriores oculi eius vino et dentes eius lacte candidiores. Quis, inquid, suscitabit eum? Et licet ipse dixerit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, tamen Paulus apostulus ait: Qui non credederit, quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus esse non poterit'. Haec et alia nobis dicentibus, numquam conpunctus est miser ad credendum. Tunc rex, silenti illo, cum viderit eum his sermonibus non conpungi, ad me conversus, postulat, ut, accepta benedictione, discederit. Ait enim: 'Dicam', inquid, 'tibi, o sacerdus, quod Iacob dixit ad angelum, qui ei loquebatur: Non demittam te, nisi benedixeris mihi'. Et haec dicens, aquam manibus porregi iubet. Quibus ablutis, facta oratione, accepto pane, gratias Deo agentes, et ipsi accepimus et regi porreximus; austoque mero, vale dicentes discessimus. Rex vero, ascenso equite, Parisius est regressus cum coniuge et filia vel omni familia sua.

6. De sancto Hospicio reclauso et abstinentia vel miraculis eius.

[recensere]

Fuit autem apud urbem Nicensim eo tempore Hospicius reclausus magnae abstinentiae, qui constrictus catenis ad purum corpus ferreis, induto desuper cilicio, nihil aliud quam purum panem cum paucis dactalis comedebat. In diebus autem quadraginsimae de radicibus herbarum Aegyptiarum, quas heremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus, alibatur. Et primum quidem ius in quo coxerant auriens, ipsas sumebat in posterum. Magnas enim per eum Dominus virtutes dignatus est operare. Nam quodam tempore, revelante sibi Spiritu sancto, adventum Langobardorum in Galleis hoc modo praedixit: 'Venient', inquid, 'Langobardi in Galleis et devastabunt civitates septem, eo quod increverit malitia eorum in conspectu Domini, quia nullus est intellegens, nullus est qui faciat bonum, quo ira Dei placetur. Est enim omnes populus infidelis, periuriis deditus, furtis obnoxius, in homicidiis prumptus, ad quibus nullus iustitiae fructus ullatenus gliscit. Non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non peregrinus hospitio recipitur aut cibo sufficiente sacietur. Ideo haec plaga supervenit. Nunc autem dico vobis: Congerete omnem substantiam vestram infra murorum septa, ne a Langobardis deripiatui, et vos ipsos in locis firmissimis cummonite'. Haec eo loquente, omnes obstupefacti et vale dicentes, cum magna admiratione ad propria sunt regressi. Monachis quoque dixit: 'Abscidite et vos a loco, auferentes vobiscum quae habetis. Ecce enim adpropinquat gens quam praedixi!' Dicentibus autem illis: 'Non relinquemus te, sanctissime pater', ait: 'Nolite timere pro me; futurum est enim, ut inferant mihi iniurias, sed non nocebunt usque ad mortem'. Discedentibus autem monachis, venit gens illa; et dum cuncta quae repperit vastat, pervenit ad locum ubi sanctus Dei reclausus erat. At ille per fenestram turris ostendit se eis. Ille vero circumeuntes turrem, aditum, per quem ingrederentur ad eum, invenire non poterant. Tunc duo ascendentes, detexerunt tectum, et videntes eum vinctum catenis indutumque cilicio, dicunt: 'Hic malefactor est et homicidium fecit, ideo in his legaminibus vinctus tenitur'. Vocatumque interpraetem, sciscitantur ab eo, quid male ficerit, ut tale supplitio artaretur. At ille fatetur, se homicidam esse omnesque criminis reum. Tunc unus, extracto gladio, ut caput eius libraret, dextera in ipso ictu suspensa diriguit, nec eam ad se potuit revocare. Tunc gladium laxans, terrae deiecit. Haec videntes socii eius, clamorem in caelo dederunt, flagitantes a sancto, ut, quid agere poterent, clementer insinuaret. Ipse vero inposito salutis signo brachium sanitati restituit. Ille autem in eodem loco conversus, tonsorato capite, fidelissimus monachus nunc habetur. Duo vero duces, qui eum audierunt, incolomes patriae redditi sunt; qui vero contempserunt praeceptum eius, miserabiliter in ipsa provintia sunt defuncti. Multi autem ex ipsis a daemoniis correpti, clamabant: 'Cur nos, sancte beatissime, sic crucias et incendis? ' Sed inpositam eis manum, mundabat eos. Post haec homo erat Andecavensis incola, qui per nimiam febrem eloquium pariter auditumque perdederat; et cum febrae convaluisset, surdus permanebat ac mutus. Igitur diaconus ex provintia illa Romam directus est, ut beatorum apostolorum pignora vel reliquorum sanctorum, qui urbem illam muniunt, exhiberet. Quod cum ad parentes infirmi illius pervenisset, rogant, ut eum sibi comitem iteneris sumere dignaretur, confisi, quod, si beatissimorum apostolorum adiret sepulchra, protinus possit adsequi medicinam. Euntibus autem illis, venerunt ad locum, ubi beatus Hospicius habitabat. Quo salutato ac deoscolato, causas iteneris diaconus pandit ac proficisci se Romam indecat seque his qui sancto viro de naucleris amici essent commendare deposcit. Cumque ibi adhuc moraretur, sensit vir beatus per spiritum Domini adesse virtutem; et ait diacono: 'Infirmum, qui comes tui nunc est iteneris, rogo ut meis conspectibus repraesentis'. At ille nihil moratus, velociter ad metatum vadit invenitque infirmum febre plenum, qui per nutum aures suas dare tinnitum indecabat; adpraehensumque ducit ad sanctum Dei. At ille adpraehensa manu caesariem, adtraxit capud illius in finestram, adsumptumque oleum benedictione sanctificatum, tenens manu sinistram linguam eius, ori verticique capitis infudit, dicens: 'In nomine domini mei Iesu Christi aperiantur aures tuae, reseretque os tuum virtus illa, qui quondam ab homine surdo et muto noxium eiecit daemonium'. Et haec dicens, interrogat nomen. Ille vero clara voce ait: 'Sic dicor'. Cum haec vidisset diaconus, ait: 'Gratias tibi inmensas refero, Christi, qui talia per servum tuum dignaris ostendere. Quaerebam Petrum, quaerebam Paulum Laurentiumque vel reliquos, qui Romam proprio cruore inlustrant; hic omnes repperi, hic cunctos inveni'. Haec eo cum maximo fletu et admiratione dicente, vir Dei omni intentione vanam vitans gloriam, ait: 'Sile, sile, dilectissime frater, non haec ego facio, sed ille qui mundum ex nihilo condedit, qui, pro nobis hominem suscipiens, caecis visum, surdis auditum, mutis praestat eloquium; qui leprosis cutem pristinam, mortuis vitam et omnibus infirmis adfluentem medicinam indulget'. Tunc diaconus gaudens et vale dicens, abscessit cum comitibus suis. Quibus discedentibus, homo quidam Dominicus, - sic enim erat viro nomen - a nativitate caecus, advenit ad istius miraculi virtutem probandam. Qui dum in monastirio duobus aut tribus mensibus resederet, oratione ac ieiuniis vacans, tandem vocat eum ad se vir Dei et ait: 'Vis recipere visum?' Cui ille ait: 'Voluntas', inquid, 'mea erat ignota cognuscere. Nam quae sit lux ignoro. Unum tantum scio, quod ab omnibus conlaudatur; ego autem ab inicio aetatis meae usque nunc videre non merui'. Tunc cum oleo benedicto super oculus eius crucem sanctam faciens, ait: 'In nomine Iesu Christi redemptores nostri aperiantur oculi tui'. Et statim aperti sunt oculi eius, et erat admirans cernensque magnalia Dei, quae in hoc mundo videbat. Dehinc mulier quaedam, quae, ut ipsa declamabat, tria habens daemonia, ad eum adducta est. Quam cum tactu sacro benedixisset atque ex oleo sancto crucem fronte eius inposuisset, eiectis daemonibus, purgata discessit. Sed et aliam puellam, ab spiritu inmundo vexatam, benedictione sanavit. Cum autem iam dies obitus eius adpropinquaret, vocavit ad se praepositum monastirii, dicens: 'Exibe ferramentum et inrumpe parietem et mitte nuntius ad episcopum civitatis, ut veniat ad me sepeliendum. Die enim tertia ab hoc egredior mundo et vado in requiem distinatam, quam mihi Dominus repromisit'. Haec eo dicente, misit praepositus ad episcopum civitatis Nicensis, qui ei haec nuntiarent. Post haec Crescens quidam venit ad fenestram, et videns eum catenis vinctum, vermibus plenum, ait: 'O domine mi, qualiter tam valida turmenta tollerare tam fortiter potes?' Cui ille ait: 'Confortat me ille, pro cuius nomine haec patior. Dico autem tibi, quia iam absolvor ab his vinculis et vado in requiem meam'. Adveniente autem die tertia, deposuit catenas, quibus vinctus erat, prostravit se in orationem; et cum diutissime cum lacrimis orasset, conlocans se super scamnum, extensis pedibus elevatisque ad caelum manibus, gratias agens Deo, tradedit spiritum. Et statim omnes vermes ille, qui sanctos artos perforabant, evanuerunt. Adveniens autem Austadius episcopus, beatum corpus studiosissime sepulturae mandavit. Haec omnia ab ipsius ore cognovi, quem superius mutum et surdum ab eo sanatum exposui. Qui multa mihi et alia de eius virtutibus narravit, sed prohibuit me res illa loqui, quia audivi vitam ipsius a multis fuisse conscriptam.

7. De transitu Ferreoli Ucecensis episcopi.

[recensere]

Eo tempore Ferreolus Ucecensis episcopus, magnae vir sanctitatis, obiit, plenus sapientia et intellectu; qui libros aliquos epistolarum, quasi Sidonium secutus, conposuit. Post cuius obitum Albinus ex praefecto per Dinamium rectorem Provinciae extra regis consilium suscepit episcopatum; quem non amplius quam tribus utens mensibus, cum ad hoc causa restitisset, ut removeretur, defunctus est. Iovinus iterum, qui quondam Provinciae rector fuerat, regium de episcopatum praeceptum accipit. Sed praevenit eum Marcellus diaconus, Felicis senatoris filius. Qui, convocatis conprovincialibus, per consilium Dinami episcopus ordinatus est. Sed et ipse inpulsatus deinceps a Iovino, ut removeretur, conclusus in civitate, virtute se defensare nitebatur; sed cum non valeret, muneribus vicit.

8. De Eparchio reclauso Aecolinensis urbis.

[recensere]

Obiit et Eparchius reclausus Ecolesinensis, vir magnificae sanctitatis, per quem Deus multa miracula ostendit; de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Petrocoricae urbis incola fuit; sed post conversionem clericus factus, Ecolesinam veniens, cellulam sibi aedificavit. In qua, collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; et si ei aliquid auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus pauperum aut in redemptione captivorum distribuebat. Panes in cellula illa, eo vivente, coctus numquam fuit, sed a devotis, cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim catervam populorum de oblationibus devotorum redemit; pusularum malarum venenum crucis signum saepe compressit, daemonas de obsessis corporibus oratione abegit et iudicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperavit potius quam rogavit. Nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus. Quodam vero tempore, dum pro furtum quis ad adpendendum deduceretur, qui et in alia multa scelera, tam in furtis quam in homicidiis, accusabatur ab incolis criminosus, et haec ei nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum iudici, ut scilicet culpabilis ille vitae concederetur. Sed insultante vulgo atque vociferante, quod, si hic dimitteretur, neque regioni neque iudici possit esse consultum, dimitti non potuit. Interea extenditur ad trocleas, virgis ac fustibus caeditur et patibulo condemnatur. Cumque mestus monachus abbati renuntiasset: 'Vade', inquid, 'a longe, quia scito, quod, quem homo reddere noluit, Dominus suo munere redonabit. Tu vero, cum eum cadere videris, protinus adprehensum adducito in monasterium'. Monacho vero iussa complente, ille prosternitur in oratione et tam diu in lacrimis ad Deum fudit preces, quoadusque, disruptum obice cum catenis, terrae restitueretur adpensus. Tunc monachus adprehensum eum abbatis conspectibus incolomem repraesentat. At ille gratias Deo agens, comitem arcessiri iubet, dicens: 'Semper me benigno animo solitus eras audire, fili dilectissime; et cur hodie induratus hominem, pro cuius vita rogaveram, non laxasti?' Et ille: 'Libenter te', inquid, 'audio, sancte sacerdos; sed, insurgente vulgo, aliud facere non potui, timens super me seditionem moveri'. Et ille: 'Tu', inquid 'me non audisti; Deus autem audire me dignatus est, et quem tu tradidisti morti, ille vitae restituit. En', inquid, 'coram te adstat sanus!' Haec eo dicente, prosternitur ad pedes comitis stupentis, quod videbat vivere quem in mortis interitu reliquisset. Haec ego ab ipsius comitis ore cognovi. Sed et alia multa fecit, quae insequi longum putavi. Post XLIIII vero annos reclusionis suae parumper febre pulsatus tradidit spiritum; protractusque a cellula, sepulturae mandatus est. Magnus autem conventus, ut diximus, de redemptis in eius processit exsequiis.

9. De Domnolo Cinomannorum episcopo.

[recensere]

Domnolus vero Cinomannorum episcopus aegrotare coepit. Tempore enim Chlothari regis apud Parisius ad basilicam sancti Laurenti gregi monasteriali praefuerat. Sed quoniam, Childeberto seniore vivente, semper Chlothario regi fidelis extitit et nuntius illius ad speculandum missus crebrius occulebat, praestolabatur rex locum, in quo pontificatus honorem acciperet. Migrante autem Avenniensis civitatis pontifice, istum illuc dare deliberaverat. Sed beatus Domnolus haec audiens, ad basilicam sancti Martini antistitis, ubi tunc Chlotharius rex ad orationem venerat, accessit, et nocte tota in vigiliis excubans, per priores qui aderant regi suggessionem intulit, ut non quasi captivus ab eius elongaretur aspectu, nec permitteret, simplicitatem illius inter senatores sophisticos ac iudices philosophicos fatigari, adserens, hunc locum humilitatis sibi esse potius quam honoris. Ad haec rex annuens, migrante Innocentio Cinomannorum episcopo, ipsum ecclesiae illi antistitem destinavit. Iam adsumpto episcopatu, talem se tantumque praebuit, ut in summae sanctitatis culmen evectus debili usum gressuum, caeco restituerit visum. Qui post XXII episcopati annos, dum se cerneret morbo regio calculoque gravissime fatigari, Theodulfum abbatem in loco suo praeelegit. Cuius assensum rex praebuit voluntatem, sed non multum post tempus, mutata sententia, in Badegisilum domus regiae maiorem transfertur electio. Qui tonsoratus, gradus quos clerici sortiuntur ascendens, post quadraginta diebus, migrante sacerdote, successit.

10. De basilica sancti Martini effracta.

[recensere]

His diebus basilica sancti Martini a furibus effracta fuit. Qui ponentes ad fenestram absidae cancellum, quod super tumulum cuiusdam defuncti erat, ascendentes per eum, effracta vitrea, sunt ingressi; auferentesque multum auri argentique vel palleorum olosericorum, abierunt, non metuentes super sanctum sepulchrum pedem ponere, ubi vix vel os applicare praesumimus. Sed virtus sancti voluit hanc temeritatem etiam cum iudicio manifestare terribili. Nam hi, perpetrato scelere, ad Burdegalensim civitatem venientes, orto scandalo, unus alterum interemit; sicque patefacto opere, furtum repertum est, ac de hospitale eorum argentum comminutum vel pallea sunt extracta. Quod cum regi Chilperico nuntiatum fuisset, iussit eos alligari vinculis et suo conspectui praesentari. Tunc ego metuens, ne ob illius causam homines morerentur, qui vivens in corpore pro perditorum vita saepius deprecatus est, epistolam regi precationis transmisi, ne, nostris non accusantibus, ad quos persecutio pertinebat, hi interficerentur. Quod ille benigne suscipiens, vitae restituit. Species vero, quae dissipatae fuerant, studiosissime componens, loco sancto reddi praecepit.

11. De Theodoro episcopo et Dinamio.

[recensere]

Apud Massiliense vero urbe Dinamius rector Provinciae graviter insidiari Theodoro episcopo coepit. At ille ad regem properare disponens, conprehensus ab eo, in medium civitatis tenetur, et graviter iniuriatus, tandem laxatus est. Clerici autem Massiliensis dolum cum Dinamio moliebantur, ut ab episcopatum eiceretur. Sed dum ad regem Childebertum ambularet, cum Iovino ex praefectum a Gunthramno rege deteneri iubetur. Quod audientes Massiliensis clerici, gaudio magno repleti, quod iam detineretur, iam deputaretur exilio, quod iam in hoc res perstitisset, ut numquam Massilia reverteretur, domos ecclesiae adprehendunt, ministeria describunt, regesturia reserant, prumptuaria expoliant omnesque res ecclesiae, tamquam si iam mortuus esset episcopus, pervadunt, diversa crimina de pontifice proloquentes, quae falsa Christo auspice deprehendi. Childebertus vero, postquam cum Chilperico pacificatus est, legatos ad Gunthramnum regem mittit, ut medietatem Massiliae, quam ei post obitum patris sui dederat, reddere deberet. Quod si nollet, noverit, se multa perditurum pro partis istius retentatione. Sed ille cum haec reddere nollet, vias claudi praecepit, ut nulli per regnum eius transeundi aditus panderetur. Haec cernens Childebertus, Gundulfum ex domestico duce facto, de genere senatorio, Massiliam dirigit. Qui cum non auderet ambulare iam per Guntchramni regnum, Turonus venit. Quem benigne susceptum recognosco matris meae avunculum esse, retentumque mecum quinque diebus, inpositisque necessariis, abire permisi. Ille vero progressus, Massiliam ingredi, obsistente Dinamio, non valebat. Sed nec episcopus, qui iam tunc cum Gundulfo iunxerat, in ecclesia sua recipiebatur. Dinamius autem una cum clericis portas obserat urbis, insultans pariter ac utrumque despiciens, episcopum scilicet et Gundulfum. Tandem ad colloquium ducis adscitus, in basilicam beati Stephani, quae urbe est proxima, venit. Ostiarii enim custodiebant aedis ingressum, ut, introeunte Dinamio, valvae protinus clauderentur. Quo facto, exclusae armatorum turbae post Dinamium ingredi nequiverunt. Quo non intellegente, dum diversa inter se super altarium conferunt, recedentes ab altario, salutatorium ingrediuntur. Introeunte cum his Dinamio nudumque iam a suorum solatio terribiliter increpant; fugatisque satellitibus, qui cum armis, eo abducto, circumstrepebant, seniores civium ad se dux una cum episcopo collegit, ut civitatem ingrederetur. Tunc Dinamius haec omnia cernens, veniam petens, datis duci multis muneribus, reddita etiam sacramenta, se fidelem episcopo deinceps regique futurum, suis induitur indumentis. Tunc reseratis tam portarum quam sacrarum aedium valvas, ingrediuntur utrique civitatem, dux scilicet et episcopus, cum signis et laudibus diversisque honorum vexillis. Clerici autem, qui sceleri huic mixti fuerant, quorum caput Anastasius abba et Proculus presbiter erant, infra Dinami tecta confugiunt, petentes ab eo opem refugii, a quo fuerant incitati. Multi tamen eorum per idoneos fideiussores dimissi, ad regem iussi sunt ambulare. Interea Gundulfus, subiugatam civitatem in Childeberthi regis dicione restitutoque in loco suo antistite, ad regem Childeberthum regressus est. Sed Dinamius inmemor fidei, quam Childeberto regi promiserat, ad Guntchramnum regem nuntios dirigit, dicens, quod partem sibi debitam civitatis per episcopum perderet nec umquam Massiliensem urbem suo potiretur dominio, nisi hic evellatur ab ea. At ille ira commotus, iubet contra fas religionis, ut pontifex summi Dei artatus vinculis sibi exhiberetur, dicens: 'Trudatur exilio inimicus regni nostri, ne nobis nocere amplius valeat'. Sed cum episcopus de his suspectus esset nec facile posset ab urbe erui, advenit festivitas dedicationis oratorii ruris suburbani. Cumque ad haec festa, egressus civitatem, properaret, subito armati cum magno fremitu ab occultis insidiis scatentes, sanctum vallant antistitem; deiectumque ab equo, fugant omnes comites eius, servientes alligant, clericos caedunt, ipsumque super miserabilem inponentes caballum, nullum de suis seque permittentes, ad regis deducunt praesentiam. Cumque per Aquensim praeterirent urbem, Pientius episcopus loci, condolens fratri, datis clericis ad solatium inpositisque necessariis, abire permisit. Dum haec agerentur, clerici iterum Massiliensis domus ecclesiae reserant, archana rimantur et alia discribunt, alia suis domibus inferunt. Episcopus vero ad regem deductus nec culpabilis inventus, ad civitatem suam redire permissus, cum grandi est a civibus laude susceptus. Ex hoc enim gravis inimicitia inter Guntchramnum regem et Childeberthum nepotem suum exoritur, disruptumque foedus, sibi invicem insidiabantur.

12. De exercitu contra Biturigas commoto.

[recensere]

Igitur Chilpericus rex cernens has discordias inter fratrem ac nepotem suum pullulare, Desiderium ducem evocat iobetque, ut aliquid nequitiae inferat fratri. At ille, commoto exercitu, Ragnovaldo duce fugato, Petrogoricum pervadit, exactaque sacramenta, Aginnum pergit. Haec audiens uxor Ragnovaldi, quod scilicet, fugato viro suo, haec civitates in potestate regis Chilperici redegerentur, basilicam sancti marthiris Caprasi expetiit. Sed extracta exinde et spoliata a facultate ac solatio famolorum, datis fideiussoribus, Tholosae diregitur, ibique iterum in basilica sancti Saturnini ingressa resedebat. Desiderius vero cunctas civitates, quae in parte illa ad regem Gunthchramnum aspiciebant, abstulit et dicionibus regis Chilperici subegit. Berulfus vero dux, cum Bitorigus musitare, quod Toronicum terminum ingrederentur, audisset, exercitum commovet et se in ipsos fines statuit. Graviter tunc pagi Isiodorensis ac Berravensis urbis Toronicae devastati sunt. Sed et postea crudiliter, qui in hac obsidione adesse non poterant, sunt damnati. Bladastis vero dux in Vasconiam abiit maximamquae partem exercitus sui amisit.

13. De Lupo et Ambrosio Turonicis civibus interfectis.

[recensere]

Lupus urbis Turonicae civis, cum, uxore perdita ac liberis, clericatum expeteret, a fratre Ambrosio prohibitus est, timens, ne heredem institueret Dei ecclesiam, si ei coniungeretur. Rursumque illi uxorem providit et diem, in quo ad disponsalia donanda coniungerent, malesuadus frater indicit. Dehinc ad Cainonensem castrum, ubi hospitium habebant, pariter advenerunt. Sed uxor Ambrosii, cum esset adultera et alium in amore lupanario, exoso marito, diligeret, insidias viro tetendit. Cumque hi germani pariter epulantes et nocte usque ad ebrietatem vino maduissent, in uno strato pariter quieverunt. Tunc moechus uxoris Ambrosii nocte veniens, quiescentibus cunctis et vino depressis, accensis igne paleis, ut videret quid ageret, extracto gladio, Ambrosium in capite librat, ita ut descendens per oculos gladius cervical capitis amputaret. In quo ictu expergefactus Lupus et se in sanguinem volutari decernens, exclamat voce magna, dicens: 'Heu, heu, succurrite, frater meus interfectus est!' Moechus vero, qui iam perpetrato scelere discedebat, haec audiens, regressus ad lectum, Lupum adiit. Quo repugnante, multis plagis laceratum oppressit et mortali ictu sauciatum semivivum reliquid. Sed nullus de familia sensit. Mane autem facto, stupebant omnes de tanto scelere. Lupus tamen adhuc vivens nanctus, sicut actum fuerat referens, spiritum exalavit. Sed nec longum meretrix lugendi sumpsit spatium; sed paucis diebus interpositis, coniuncta moecho, discessit.

14. De portentis quae apparuerunt.

[recensere]

Anno igitur septimo Childeberthi regis, qui erat Chilperici et Gunthchramni vicensimus et primus, mense Ianuario pluviae, coruscationes atque tonitrua gravia fuerunt; flores in arboribus ostensi sunt. Stilla, quem comitem superius nominavi, apparuit, ita ut in circuitu eius magna nigrido esset; et illa, tamquam se in foramen aliquod posita, ita inter tenebras relucebat, scintillans spargensque comas. Prodebat autem ex ea radius mirae magnitudinis, qui tamquam fumus magnus incendii apparebat a longe. Visa est autem a partem Occidentis in ora noctis prima. In die autem sanctum paschae apud Sessionas civitatem caelum ardere visum est, ita ut duo apparerent incendia; et unum erat maior, aliud vero minor. Post duarum vero horarum spatio coniuncta sunt simul, factamque pharum magnam, evanuerunt. In Parisiaco vero terminum verus sanguis ex nube defluxit et super vestimenta multorum hominum caecidit et ita tabe maculavit, ut ipsi propria indumenta horrentes abnuerunt. Tribus enim locis in termino civitatis illius hoc prodigium apparuit. In Silvanectinse vero terreturio hominis cuiusdam domus, cum ille mane surgerit, sanguine respersa ab intus apparuit. Magna tamen eo anno lues in populo fuit; valitudinis variae, milinae cum pusulis et vissicis, quae multum populum adficerunt mortem. Multi tamen, adhibentes studium, evaserunt. Audivimus enim eo anno in Narbonensem urbem inguinarium morbum graviter desevire, ita ut nullum esset spatium, cum homo correptus fuisset ab eo.

15. De obitu Felicis episcopi.

[recensere]

Felix vero episcopus Namneticae civitatis in hac valitudine corruens, graviter aegrotare coepit. Tunc vocatis ad se episcopis, qui propinqui erant, supplicat, ut consensum, quem in Burgundione nepote suo fecerat, suis subscriptionibus roborarent. Quod cum factum fuisset, eum ad me dirigunt. Erat tunc temporis Burgundio quasi annorum XXV. Qui veniens rogat, ut, accedens usque Namnetas, episcopum eum in locum avunculi, qui adhuc superstes erat, tonsoratum consecrare deberem. Quod ego abnui, quia canonibus non congruere cognovi. Consilium tamen praebui, dicens: 'Habemus scriptum in canonibus, fili, non posse quemquam ad episcopatum accedere, nisi prius ecclesiasticus gradus regulariter sortiatur. Tu ergo, dilectissime, revertere illuc et pete, ut ipse te qui elegit debeat tonsorare. Cumque presbiterii honorem acciperis, ad ecclesiam adsiduus esto; et cum eum Deus migrare voluerit, tunc tu facile episcopale gradum ascendes'. At ille regressus, consilium acceptum adimplere dissimulavit, eo quod Felix episcopus ab incommodo levius agere videretur. Sed postquam febris discessit, tibiae eius ab humore pusulas emerserunt. Tunc cantaredarum cataplasmam nimium validam ponens, conputrescentibus tibiis, anno episcopatus sui XXXIII, aetate septuagenaria vitam finivit. Cui Nonnichius consobrinus, rege ordinante, successit.

16. Quod Pappolenus uxorem suam recepit.

[recensere]

Audiens autem Pappolenus eius obitum, neptem illius, de qua separatus fuerat, recepit. Ante hoc autem tempus disponsatam eam habuerat; sed dissimolante de nuptiis Filici episcopo, hic cum magna cohortem veniens, ab oraturio puellam abstraxit et in basilica beati Albini confugit. Tunc Filex episcopus ira commotus, circumventam puellam dolis a marito separavit, mutataque veste, apud Vasatensem urbem in monastirio posuit. Sed illa occultos pueros nuntius dirigit, ut scilicet eam ereptam a loco, in quo posita erat, acciperet. Quod ille non abnuens, adsumptam de monastirio puellam suo coniugio copolavit, regalibusque munitus praeceptionibus, timere parentum distulit moenas.

17. De Iudaeis per Chilpericum regem conversis.

[recensere]

Rex vero Chilpericus multos Iudaeorum eo anno baptizare praecipit, ex quibus pluris excipit a sancto lavacro. Nonnulli tamen eorum, corpore tantum, non corde abluti, ad ipsam quam prius perfidiam habuerant, Deo mentiti, regressi sunt, ita ut et sabbatum observare et diem dominicum honorare vidiantur. Priscus vero ad cognuscendam veritatem nulla penitus potuit ratione deflecti. Tunc iratus rex iussit eum custodiae mancipare, scilicet ut, quem credere voluntariae non poterat, audire et credere faceret vel invitum. Sed ille, datis quibusdam muneribus, spatium postulat, donec filius eius Massiliensim Hebraeam accipiat; pollicitur dolosae, se deinceps quae rex iusserat impleturum. Interea oritur intentio inter illum et Pathiren ex Iudaeo conversum, qui iam regis filius erat ex lavacro. Cumque die sabbati Priscus praecinctus orario, nullum in manu ferens ferramentum, Moysaicas legis quasi impleturus, secretiora conpetiret, subito Pathir adveniens, ipsumque gladio cum sociis qui aderant iugulavit. Quibus interfectis, ad basilecam sancti Iuliani cum pueris suis, qui ad propinquam plateam erat, confugit. Cumque ibidem resederent, audiunt, quod rex, dominum vitae cessum, famolos tamquam malefactores a basileca tractos iuberet interfici. Tunc unus ex his, evaginato gladio, domino iam fugato, socios suos interficit, ipse postmodum cum gladio de basileca egressus; sed inruente super se populo, crudiliter interfectus est. Pathir autem, accepta licentia, ad regnum Guntchramni, unde venerat, est regressus; sed non post multos dies a parentibus Prisci interfectus est.

18. De legatis Chilperici regis ab Hispania reversis.

[recensere]

Igitur legati Chilperici regis, id est Ansovaldus et Domegiselus, qui ad conspiciendam dotem in Hispaniis fuerant missi, regressi sunt. His diebus Leuvichildus rex in exercitu contra Herminichildum, filium suum, resedebat, cui et Meritam civitatem abstulit. Nam hic qualiter cum ducibus imperatoris Tiberii fuerit coniunctus, iam superius exposuimus. Nam et legatis haec causa innexuit moras, ut tardius regredirentur. Quibus visus, ego sollicitus eram, qualiter in ipsis christianis, qui pauci in eo loco remanserant, fides Christi ferveret. Cui haec Ansovaldus respondit: 'Christiani, qui nunc apud Hispanias conmorantur, catholicam fidem integre servant. Sed rex novo nunc ingenio eam nititur exturbare, dum dolose et ad sepulchra martirum et in eclesiis relegionis nostrae orare confingit. Dicit enim: ìManefeste cognovi, esse Christum filium Dei aequalem Patri; sed Spiritum sanctum Deum penitus esse non credo, eo quod in nullis legatur codicibus Deus esse".' Heu, heu, quam iniquam sententiam, quam venenosum sensum, quam prava mente! Et ubi est illud quod Dominus ait: Spiritus Deus est; et illud Petri, quod Annaniam ait: Quod tibi visum est temptare Spiritum sanctum? Non es hominibus mentitus, sed Deo. Ubi est et illud quod Paulus, mistica dona commemorans ait: Haec enim operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique, prout vult? Qui enim operatur quod vult, nulli cognuscetur esse subiectus. Accedente autem Ansovaldo ad Chilpericum regem, legatio Hispaniorum est subsecuta, quae de Chilperico ad Childeberthum accedens, in Hispaniis est regressa.

19. De hominibus Chilperici regis apud Urbiam fluvium.

[recensere]

Apud pontem vero Urbiensim civitatis Parisiacae Chilpericus rex custodes posuerat, ut insidiatores de regno fratris sui, ne nocerent aliquid arcerentur. Quod Asclipius ex duce praecognito, nocte inruens, interfecit omnes pagumque ponte proximum graviter depopulatus est. Cumque haec regi Chilperico nuntiatum fuisset, misit nuntios comitibus ducibusque vel reliquos agentibus, ut, collecto exercitu, in regno germani sui inruerent. Sed prohibitus est consilio bonorum, ne faceret, dicentibus sibi: 'Illi perverse aegerunt, tu vero sapienter age. Mitte fratri nuntios, et si iniuriam tuam emendare voluerit, nihil mali geris; si vero noluerit, tractabis deinceps, quid sequaris'. Et sic ratione accepta, prohibetu exercitu, legationem fratri dirigit. Sed ille cuncta emendans, fratris quaesivit integrae caritatem.

20. De obito Chrodini ducis.

[recensere]

Eo anno Chrodinus obiit, vir magnifice bonitatis et pietatis, aelimosinarius valde pauperumque refector, profluus ditatur eclesiarum, clericorum nutritur. Nam sepe a novo fundans villas, ponens vinias, aedificans domus, culturas eregens, vocatis episcopis, quorum erat parva facultas, dato epulo, ipsas domus cum culturibuss et culturis, cum argento, parastromatibus, utensilibus, ministris et famolis benigne distribuebat, dicens: 'Sint haec aeclesiae data, ut, dum de his pauperes reficiuntur, mihi veniam obteneant apud Deum'. Multa enim et alia bona de hoc viro audivimus, quae insequi longum est. Transiit autem aetate septuagenaria.

21. De signis ostensis.

[recensere]

Haec in hoc anno iteratis signa apparuerunt: luna eclypsim passa est; infra Toronicum territurium verus de fracto pane sanguis effluxit; muri urbis Sessionicae conruerunt; apud Andecavam urbem terra tremuit; infra muros vero Burdegalensis oppidi ingressi lupi canes deforaverunt, nequaquam hominem metuentes; per caelum ignis discurrere visus est. Sed et Vasatensis civitas incendio concremata est, ita ut eclesiae vel domus aeclesiasticae vastarentur. Ministerium tamen omne ereptum fuisse cognovimus.

22. De Cartherio episcopo.

[recensere]

Igitur pervasis Chilpericus rex civitatibus fratris sui novos comites ordinat et cuncta iubet sibi urbium tributa deferri. Quod ita impletum fuisse cognovimus. His diebus adprehensi sunt duo homines a Nunnichio Lemovicinae urbis comite, deferentes ex nomine Charteri Petrogoricae urbis episcopi litteras, quae multa inproperia loquebantur in regem; in quibus inter reliqua erat insertum, quasi quereretur sacerdos, se a paradiso ad inferos descendisse, scilicet quod a regno Guntchramni in Chilperici fuerit dicionibus commutatus. Has litteras cum his hominibus iam dictus comes sub ardua custodia regi direxit. Rex vero patienter propter episcopum mittit, qui eum suo conspectui praesentarent, discussurus utique, si vera essent quae ei opponebantur, an non. Adveniente vero episcopo, rex homines illos cum litteris repraesentat. Interrogat sacerdoti, si ab eo directae fuerint. Negat ille a se directas. Interrogantur vero homines, a quo eas acceperint. Frontonium diaconum proferunt. Interrogatur de diacono sacerdos. Respondit, sibi eum esse praecipuum inimicum, nec dubitari debere, ipsius esse nequitias, qui contra eum saepius causas commovisset iniquas. Adducitur diaconus sine mora; interrogatur a rege; confitetur super episcopum, dicens: 'Ego hanc epistolam episcopo iubente dictavi'. Proclamante vero episcopo et dicente, quod saepius hic ingenia quaereret, qualiter eum ab episcopatu deiceret, rex misericordia motus, commendans Deo causam suam, cessit utrisque, deprecans clementer episcopum pro diacono, et supplicans, ut pro se sacerdos oraret. Et sic cum honore urbi remissus est. Post duos vero menses Nonnichius comes, qui hoc scandalum seminavit, sanguine percussus interiit, resque eius, quia absque liberis erat, diversis a rege concessae sunt.

23. Quod Chilperico rege filius natus est.

[recensere]

Dehinc Chilperico regi post multa funera filiorum filius nascitur. Ex hoc iubet rex omnes custodias relaxari, vinctos absolvi conpositionesque neglegentum fisco debitas praecipit omnino non exigi. Sed magnum deinceps dolum hic intulit infans.

24. Item de insidiis Theudori episcopi et de Gundovaldo.

[recensere]

Nova iterum contra Theodorum episcopum bella consurgunt. Nam Gundovaldus, qui se filium Chlothari regis esse dicebat, de Constantinopoli veniens, Massilia est advectus. De cuius origine quaedam strictim libuit memorare. Hic cum natus esset in Galliis et diligenti cura nutritus, ut regum istorum mos est, crinium flagellis per terga dimissis, litteris eruditus, Childebertho rege a matre repraesentatur, dicente ea: 'Ecce', inquid, nepotem tuum, Chlothari regis filium; et quia invisus habetur patri, suscipe eum, quia caro tua est'. Quem ille, eo quod ei fili non essent, accipiens, retenibat secum. Nuntiantur haec regi Chlothario, misitquae fratri nuntius, dicens: 'Dimitte puerum, ut veniat ad me'. Ne moratus ille iuvenem fratri direxit. Quo viso, Chlotharius iussit tundi comam capitis eius, dicens: 'Hunc ego non generavi'. Igitur post Chlothari regis obitum a Charibertho rege susceptus est. Quem Sigyberthus arcessitum iterum amputavit comam capitis eius et misit eum in Agripinensim civitatem, quae nunc Colonia dicitur. Ille quoque ab eo loco dilapsus, dimissis iterum capillis, ad Narsitem abiit, qui tunc Aetaliae praeerat. Ibi accepta uxore, filios procreavit et ad Constantinopolim accessit. Inde, ut ferunt, post multa tempora a quodam invitatus, ut veniret in Galliis, Massilia adpulsus, a Theodoro episcopo susceptus est. Ab eodem etiam acceptis aequitibus, Mummolo duci coniunctus est. Erat autem tunc Mummolus in civitate Avennica, sicut supra iam diximus Gunthchramnus vero dux adpraehensum Theodorum episcopum in custodia pro hac causa detrusit, repotans, cur hominem extraneum intromisissit in Galliis voluissetque Francorum regnum imperialibus per haec subdere ditionibus. At ille epistolam, ut aiunt, manu maiorum Childeberthi regis subscriptam protulit, dicens: 'Nihil per me feci, nisi quae mihi a domnis nostris et senioribus imperata sunt'. Custodiebatur igitur sacerdus in cellula nec permittebatur eclesiae propinquare. Quadam vero nocte, dum adtentius oraret ad Dominum, refulsit cellula nimio splendore, ita ut comes, qui erat custus eius, ingente pavore terreretur; visusque est super eum lucis inmense globus per duarum horarum spatium. Mane autem facto, narrabat haec comes ille citeris, qui cum eo erant. Post haec autem ductus est ad Gunthchramnum regem cum Epyfanio episcopo, qui tunc a Langobardus fugiens Massilia morabatur, scilicet quod et ipse conscius huius causae fuisset. Discussio igitur a rege, in nullo inventi sunt crimine. Rex tamen iussit eos sub custodia degere, in qua post multa supplicia Epyfanius episcopus obiit. Gundovaldus vero in insola maris secessit, expectans eventum rei. Gunthchramnus vero dux cum duce Gunthchramni regis res Gundovaldi divisit et sicum Arverno detulit inmensum, ut ferunt, argenti pondus et auri vel reliquarum rerum.

25. De signis.

[recensere]

Anno octavo Childeberthi regis pridiae Kal. Februarias, cum die dominico apud urbem Toronicam ad matutinus signum conmutum fuisset et populus surgens ad eclesiam conveniret, caelo nubilo, cum pluvia globus magnus ignis de caelo dilapsus, in spatio multo cucurrit in aera, qui tantam lucem dedit, ut tamquam media diae omnia cernerentur. Quo iterum in nube suscepto, nox successit. Aquae vero extra solitu invaluerunt; nam tantum inundatione Sygona Matronaque circa Parisius intulerunt, ut inter civitatem et basilicam sancti Laurenti naufragia saepe contingerent.

26. De Guntchramno et Mummolo.

[recensere]

Gunthchramnus quoque dux Arvernum cum supradictis thesauris reversus, ad Childeberthum regem abiit. Cumque exinde regrederetur cum uxore et filiabus, a Gunthchramnum regem conpraehensus retenebatur, dicente sibi regem: 'Tua invitatio Gundovaldum adduxit in Galliis, et ob hoc ante hos annus abisti Constantinopoli'. Cui illi: 'Mummolus', inquid, 'dux tuus ipse suscepit eum et in Avennionem secum retenuit. Nunc autem permitte me, ut adducam ipsum tibi, et tunc inmunis ero ab his quae repotantur mihi'. Cui rex ait: 'Non permittam te abire, nisi dignas luas poenas pro his quae commisisti'. At ille cernens se mortem propinquam, ait: 'Ecce filium meum! Suscipe illum, et sit obses pro his quae promitto domino meo rege; et nisi Mummolum adducam tibi, perdam parvolum meum'. Tunc rex permisit eum abire, retentum secum eius infantulo. At ille, adsumptos secum Arvernis atque Villavis, Avennione abiit. Sed asto Mummoli navis in Rodano infirmae paratae sunt; ascendentesque simpliciter, ut in medio amnis venerunt, impletis navibus mergebantur. Tunc in periculo positi, alii natando evaserunt, nonnulli vero, arreptis ipsarum navium tabulis, attigerunt litus. Plerique autem, quorum minor fuit astutia, in amne dimersi sunt. Gunthchramnus vero dux advenit Avennione. Providerat enim Mummolus, postquam intra murus urbis illius est ingressus, ut quia pars parva resedebat, quae non vallabatur a Rhodano, ut, eductam ex eo partem, locus ille totus ex hoc alluvio muneretur; in quo loco fossas magnae profunditudinis fodit, praeparatusque dolos aqua decurrens operuit. Tunc, adveniente Gunthchramno, ait ex muro Mummolus: 'Si fides est integra, veniat ille ab una parte ripae et ego ex alia, et quod voluerit eloquatur'. Quod cum convenisset, ait Gunthchramnus econtra, - hoc enim brachium fluminis inter utrumque erat positum-: 'Si licit', inquid, 'vadam, quia sunt aliqua quae inter nos secretius conferantur'. Cui ille: 'Veni', ait, 'ne timeas'. Ingressus cum uno amicorum suorum - et erat luricae pondere adgravatus - ilico amicus ille, ut foveam amnis attigit, sub aquis dimersus nusquam conparuit. Gunthchramnus vero cum demergeretur atque portaretur ab unda veloci, unus de adstantibus, porrectam manu eius astam, eum litori reddidit. Et tunc, inlatis sibi convitiis, ipse vel Mummolus discesserunt. Obsedente quoque Gunthchramno ipsam urbem cum exercitu Gunthchramni regis, nuntiata sunt haec Childebertho. At ille ira commotus, cur haec non iussus ageret, Gundulfum superius dictum illuc direxit. Qui, amota obsidione, Mummolum Arvernus adduxit. Sed post paucos dies Avennione regressus est.

27. Quod Chilpericus rex Parisius est ingressus.

[recensere]

Chilpericus rex pridie quam pascha celebraretur, Parisius abiit. Et ut maledictum, quod in pactione sua vel fratrum suorum conscriptum erat, ut nullus eorum Parisius sine alterius voluntate ingrederetur, carere possit, reliquias sanctorum multorum praecidentibus, urbem ingressus est diesque paschae cum multa iocunditate tenuit filiumque suum baptismo tradedit, quem Ragnemodus ipsius urbis sacerdus de lavacro sancto suscepit ipsumque Theodoricum vocitare praecepit.

28. De Marco refrendario.

[recensere]

Marcus quoque refrendarius, cui supra meminimus, post congregatus de iniquis discriptionibus thesauros, subito latere dolore detentus, capud totundit, atque paenetentiam accipiens, spiritum exalavit, resque eius fisco conlatae sunt. Nam magni ibidem thesauri ex auro argentoque et multarum specierum reperti sunt, nihil exinde secum aliud portans nisi animae detrimentum.

29. De puellis monasterii Pictavensis.

[recensere]

Legati de Hispaniis reversi nihil certi renuntiaverunt, eo quod Leuvichildus contra filium suum seniorem in exercitu resederet. In monastirio autem beatae Radegunde puella quaedam nomen Disciola, quae beati Salvii Albigensis episcopi neptis erat, obiit hoc modo. Cum egrotare coepisset et ei assiduae sorores aliae deservirent, venit dies ille, quo migraret a corpore, et circa horam nonam ait sororibus: 'Ecce iam leviorem me sentio; ecce nihil doleo! Nunc autem non est necesse sollicitudine vestrae, ut mihi curae aliquid inpendatis; sed potius discedite a me, quo facilius sopore relaxer'. Haec audientes sorores eius, recesserunt parumper cellola, et post paulolum advenerunt. Denique stantibus illis coram ea, expectabant, quid ab illa elocutionis audirent. Ipsa autem, expansis manibus, benedictionem a nescio quo afflagitans, ait: 'Benedic', inquid, 'mihi, sanctae ac famulae Dei excelsi; ecce enim iam tertio fatigaris hodiae mei causa! Et cur, sanctae, pro infirma muliercula crebras iniurias sustenis?' Interrogantibus vero illis, ad quem haec verba proferret, penitus non est effata. Tunc facto modico intervallo, emisit voce magna cum riso; et sic tradedit spiritum. Et ecce quidam inerguminus, qui tunc ad beati Crucis gloriam mundandus advenerat, adreptam manibus caesariem, conlisit se in terram, dicens: 'Heu, heu, heu nobis, qui tale damno perpessi sumus! Vel licuisset prius causas inquirere, et sic de potestate nostra fuisset ablata haec anima'. Inquirentibus vero his qui aderant, quod esset hoc verbum, quod loquebatur, respondit: 'Ecce anima puellae Michahel angelus suscepit, et ipsi eam ad caelos evexit. Princeps vero noster, quem vos diabolum nominatis, nihil in ea participatur'. Post haec corpus aquis ablutum ita candore niveo refulgebat, ut nullum lenteum repperire abbatissa potuisset in prumptu, quod corpore candidior cerneretur; induta tamen lenteis mundis, sepulturae mandata est. Nam et alia puella huius monastirii visum vidit, quod sororibus retulit. Potabat, inquid, se iter aliquod conficere; et erat ei votum, ut ad fontem vivum gradiens perveniret. Cumque viam nesciret, vir quidam se obviam obtulit, dicens: 'Si', inquid, 'vis ad fontem vivum accedere, ego ero praevius iteneris tui'. At illa gratias agens, sequebatur praecedentem. Quibus ambolantibus, pervenerunt ad fontem magnum, cuius aquae tamquam aurum splendebant, herbae vero in modum diversarum gemmarum vernante luce radiabant. Et ait vir ad eam: 'Ecce fonte vivo, quem multo labore quaesisti! Satiare nunc ab eius fluentis, ut fiat tibi fons aquae vivae salientis in vitam aeternam'. Cumque illa avide ex his aquis auriret, ecce ab alia parte veniebat abbatissa et, denudatam puellam, induit eam vestem regia, quae tanta luce auroque et munilibus refulgebat, ut vix possit intendi, dicente sibi abbatissa: 'Sponsus enim tuus mittit tibi haec munera'. Haec cum puella vidisset, conpuncta est corde, et post dies paucus rogavit abbatissam, ut sibi in qua inclauderetur cellolam praepararet. At illa velociter perfectam, ait: 'Ecce', inquid, 'cellolam! Quid nunc desideras?' Puella vero petiit, ut recludi permitteretur. Quod cum ei praestitum fuisset, congregatis virginibus cum magno psallentio, accensis lampadibus, tenente sibi beata Radegunde manu, ad locum usque perducitur. Et sic vale faciens omnibus et osculans singulas quasque, reclausa est; structoque aditu, per quem ingressa fuerat, ibi nunc oratione ac lectione vacat.

30. De obitu Tiberii imperatores.

[recensere]

Hoc anno Tiberius imperator migravit a saeculo, magnum luctum relinquens populis de obito suo. Erat enim summe bonitatis, in aelimosinis prumptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus; nullum dispiciens, sed omnes in bona voluntate conplectens. Omnes diligens, ipse quoque diligebatur ab omnibus. Hic cum egrotare coepisset et se iam vivere disperaret, vocavit Sophiam agustam, dicens: 'Ecce! iam impleto sentio tempus vitae meae; nunc consilio tuo elegam, qui rei publicae praeesse debeat. Oportit enim strinuum elegi, quae praesit huic potestati'. At illa Mauricium quendam elegit, dicens: 'Valde strinuus et sacax vir isti. Nam et sepius contra inimicos rei publicae demicans, victurias obtenuit'. Haec enim dicebat, ut, isto transeunte, huius coniugio necteretur. Sed Tiberius, postquam consensum cognovit agustae de huius electione, iussit exornare filiam suam ornamentis imperialibus, et vocato Mauritio, ait: 'Ecce! cum consensu Sophiae agustae ad imperium elegeris; in quo ut firmior sis, filiam meam tradam tibi'. Et accedentem puella, tradedit eam pater Mauritio, dicens: 'Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utire eum felix, memor semper, ut aequitate et iustitiam delecteris' . At ille, acceptam puellam, duxit eam ad domum suam; et transacta solemnitate nuptiarum, Tiberius obiit. Igitur caelebrato iustitio, Mauricius indutus diademate et purpora, ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus, largita populo munera, in imperio confirmatur.

31. De multis malis.

[recensere]

De multis malis, quae Chilpericus rex in civitatibus fratri sui fieri iussit vel ipse fecit.

Denique Chilpericus rex legatus nepotis sui Childeberthi suscepit, inter quos primus erat Egidius Remensis episcopus. Quibus intromissis ad regem, data suggestione, dixerunt: 'Pacem, quam cum domino nostro, nepote tuo, fecisti, petit a te omnimodis conservare; cum fratri vero tuo pacem habere non potest, quia partem Massiliae ei post mortem abstulit patris fugacesque suos retenet nec eos vult ei remittere. Ideo Childeberthus, nepus tuus, caretatem, quam nunc tecum retenit, integre vult servare'. Et ille: 'In multis', inquid, 'frater meus accessit culpabilis. Nam si ordinem rationis filius meus Childeberthus inquirat, cognuscit protinus, quod huius conludio pater eius est interfectus'. Haec eo dicente, Egidius episcopus ait: 'Si cum nepote tuo coniungeris et ipse coniungitur tibi, commoto exercitu, ultio quae debetur super eum velocius infertur'. Quod cum iuramento firmassent obsedesque inter se dedissent, discesserunt. Igitur fidens in promissis eorum Chilpericus, commoto regni sui exercitum, Parisius venit. Ubi cum resedisset, magnum dispendium rerum incolis intulit. Berulfus vero dux cum Toronicis, Pectavis Andecavisque atque Namneticis ad terminum Bitoricum venit. Desiderius vero et Bladastis cum omni exercitu provintiae sibi commissae ab alia parte Betoricum vallant, multum vastantes per quas venerunt regiones. Chilpericus vero iussit exercitum, qui ad eum accessit, per Parisius transire. Quo transeunte, et ipse transiit atque ad Mecledonensem castrum abiit, cuncta incendio tradens atque devastans. Et licet exercitus nepotis sui ad eum non venisset, tamen duces et legati eius cum ipso erant. Tunc misit nuntius ad supradictus duces, dicens: 'Ingrediemini Beturigum, et accedentes usque ad civitatem, sacramenta fidelitatis exegite de nomine nostro'. Biturigi vero cum quindecim milibus ad Mediolanensim castrum confluunt ibique contra Desiderium ducem confligunt; factaque est ibi stragis magna, ita ut de utroque exercitu amplius quam septim milia caecidissent. Duces quoque cum reliqua parte populi ad civitatem pervenerunt, cuncta deripientes vel devastantes; talisque depopulatio inibi acta est, qualis nec antiquitus est audita fuisse, ut nec domus remaneret nec vinea nec arbores, sed cuncta succiderent, incenderent, debellarent. Nam et ab eclesiis auferentis sacra ministeria, ipsas incendio cremabant. Gunthchramnus vero rex cum exercitu contra fratrem suum advenit, totam spem in Dei iudicio conlocans. Qui die una iam vespere, misso exercitu, maximam partem a germani sui exercitu interficit. Mane autem concurrentibus legatis, pacem fecerunt, pollicentes alter ab alterutrum, ut quicquid sacerdotes vel seniores populi iudicarent, pars parte conponerent, quae terminum legis excesserat; et sic pacifici discesserunt. Chilpericus vero rex, cum exercitu suo a praedis arcere non possit, Rhodomaginsem comitem gladio trucidavit; et sic Parisius rediit, omnem relinquens praedam captivosque relaxans. Ad isti qui Bitoricas obsedebant, accepto mandato, ut reverterentur ad propriam, tantas praedas secum sustulerunt, ut omnes regio illa, unde egressi sunt, valde potaretur evacuata vel de hominibus vel de ipsis pecoribus. Ingressus quoque exercitus Desiderii atque Bladastis per Toronicam, incendia, praedas et homicidia tanta fecerunt, sicut solet contra inimicos fieri; nam et captivus adduxerunt, de quibus spoliatus plurimus postea demiserunt. Subsecutus est morbus pecorum hanc cladem, ita ut vix vel initium remaneret novumque esset, si aliquis aut iuvencum viderit aut cerneret buculam. Sed dum haec agerentur, Childeberthus rex cum exercito suo uno in loco resedebat. Nocte autem quadam commutus exercitus, magnum murmor contra Egidium episcopum et ducibus regis minor populus elevavit ac vociferare coepit et publicae proclamare: 'Tollantur a faciae regis, qui regnum eius venundant, civitates illius dominatione alteri subdunt, populus ipsius principis alterius dicionibus tradunt'. Dum haec et his similia vociferando proferrent, facto mane, adpraehenso armorum apparato, ad tenturium regis properant, scilicet ut adpraehensis episcopum vel senioribus vi obpraemerent, verberibus adficerent, gladiis lacerarent. Quod conperto, sacerdus fugam iniit, ascensoque equitae, ad urbem propria tendit. Ad populus ille cum clamore sequebatur, proiciens post eum lapides evomensque convitia. Fuitque tunc ei haec causa praesidium, quod hi paratus equites non habebant. Attamen lassatis sociorum equis, solus pertendit episcopus, tanto timore perterritus, ut unam caligam de pede elapsam collegare non curaret. Et sic usque civitatem veniens, se infra murorum Rimensium septa conclusit.

32. De interitu Leudastis.

[recensere]

Ante paucus autem mensis Leudastis in Toronico cum praecepto regis advenit, ut uxorem reciperet ibique commoraretur. Sed et nobis epistolam sacerdotum manu subscriptam detulit, ut in communione reciperitur. Sed quoniam litteras reginae non videmus, cuius causa maximae a communione remotus fuerat, ipsum recipere distuli, dicens: 'Cum reginae mandatum suscepero, tunc eum recipere non morabor'. Interea ad eam dirigo; qui mihi scripta remisit, dicens: 'Conpraessa a multis aliud facere non potui, nisi ut eum abire permitterem. Nunc autem rogo, ut pacem tuam non mereatur neque eologias de manu tua suscipiat, donec a nobis quid agi debeat plenius pertractatur'. At ego haec scripta relegens, timui, ne interficeretur; arcessitoque socero eius, haec innotui, obsecrans, ut se cautum redderet, donec reginae animus leneretur. Sed ille consilium meum, quod pro Dei intuitu simpliciter insinuavi, dolose suscipiens, cum adhuc nobis esset inimicus, noluit agere quae mandavi; impletumque est autem illud proverbium, quod quendam senem narrantem audivi: 'Amico inimicoque bonum semper praebe consilium, quia amicus accepit, inimicus spernit'. Spraeto ergo hoc consilio, ad regem dirigit, qui tunc cum exercitu in pago Megledonense degebat; depraecatusque est populum, ut regi praeces funderet, ut eius praesentia mereretur. Depraecante igitur omni populo, rex se videndum ei praebuit. Prostratusque pedibus eius, veniam flagitavit. Cui rex: 'Cautum', inquid, 'te redde paulisper, donec, visa regina, conveniat, qualiter ad eius gratiam revertaris, cui multum inveniris esse culpabilis'. At ille, ut erat incautus et levis, in hoc fidens, quod regis praesentiam meruisset, rege Parisius revertente, die dominico in eclesia sancta reginae pedibus provolvitur, veniam depraecans. At illa frendens et execrans aspectum eius, a se repulit, fusisque lacrimis, ait: 'Et quia non extat de filiis, qui criminis mei causas inquerat, tibi eas, Iesu domine, inquerendas committo'. Prostrataque pedibus regis, adiecit: 'Vae mihi, quae video inimicum meum, et nihil ei praevaleo'. Tunc repulso eo a loco sancto, missarum solemnia celebrata sunt. Igitur regresso rege cum regina de eclesiam sanctam, Leudastis usque ad plateam est prosecutus, inopinans, quid ei accederit; domusque negutiantum circumiens, species rimatur, argentum pensat atque diversa ornamenta prospicit, dicens: 'Haec et haec conparabo, quia multum mihi aurum argentumque residit'. Ista illo dicente, subito advenientes reginae pueri, voluerunt eum vinci catenis. Ille quoque, evaginato gladio, unum verberat; exinde succensi felle, adpraehensis pannis et gladiis, super eum ruunt. Ex quibus unus librans ictum, maximam partem capitis eius a capillis et cute detexit. Cumque per pontem urbis fugiret, elapso inter duos axes, quae ponteo faciunt, pede, effracta oppressus est tibia, legatisque postergum manibus, custodiae mancipatur. Iussitque rex, ut studeretur a medicis, quodadusque ab his ictibus sanatus, diuturno supplicium cruciaretur. Sed cum ad villam fiscalem ductus fuisset et, conputriscentibus plagis, extremam ageret vitam, iussu reginae in terram proiecitur resupinus; posito ad cervicem eius vecte inmenso, ab alio ei gulam verberant. Sicque semper perfidam agens vitam, iusta morte finivit.

33. De locustis, morbis prodigiisque.

[recensere]

Anno nono Childeberthi regis partem Massiliae Gunthchramnus rex ipse nepote suo refudit. Legati principis Chilperici de Hispaniis regressi, nuntiaverunt, provintiam Carpitaniam graviter a locustis fuisse vastatam, ita ut non arbor, non vinea, non silva, non fructus aliqui aut quicquam viride remaneret, qui non a locustis everteretur. Agebant enim, inimicitias illas, quae inter Leuvichildum et filium suum pullulaverant, vehementer augere. Per loca enim lues vastabat, sed maximae apud urbem Narbonensim validius desaeviebat, et iam tertio anno, quod ibidem adpraehenderat et requieverat; populique revertentes a fuga, iterum morbo consumpti sunt. Nam et Albigensis civitas maximae ab hoc inquomodo laborabat. His diebus apparuerunt a parte aquilonis nocte media radii multi fulgore nimio relucentis, qui ad se venientes iterum separabantur, usquequod evanuerunt. Sed et caelum ab ipsa septemtrionali plaga ita resplenduit, ut potaretur aurora producere.

34. De obitu fili Chilperici, quem Theodoricum vocavit.

[recensere]

Legati iterum ab Hispania venerunt, deferentes munera et placitum accipientes cum Chilperico rege, ut filiam suam secundum convenentiam anteriorem filio regis Leuvichildi tradere deberet in matrimonio. Denique dato placito et omnia pertractata, legatus ille reversus est. Sed Chilperico rege egresso de Parisius, ut in pago Sessionico accederet, novus luctus advenit. Filius enim eius, quem anno superiore sacro baptismate abluerat, a desinteria correptus, spiritum exalavit. Hoc enim fulgor ille, quod superius ex nube dilapsum memoravimus, figuravit. Tunc cum inmenso fletu regressi Parisius, sepelierunt puerum, mittentes post legatum, ut reverteretur, scilicet ut placitum quod posuerat prolongaret, dicente rege: 'Ecce planctum in domo sustineo, et qualiter nuptias filiae celebrabo?' Voluit enim tunc aliam filiam illuc dirigere, quam de Audovera habebat, et eam in monasterium Pictavensi posuerat. Sed illa distulit, resistente praecipue beata Radegunde et dicente: 'Non est enim dignum, ut puella Christo dedicata iterum in saeculi voluptatibus revertatur'.

35. De interitu Mummoli praefecti et mulieribus interfectis.

[recensere]

Dum autem haec agerentur, nuntiantur reginae, puerum, qui mortuus fuerat, maleficiis et incantationibus fuisse subductum ibique Mummolum praefectum, quem iam diu regina invisum habebat, conscium esse. Unde factum est, ut epolante eo in domo sua, quidam de aulicis regis puerum dilectum sibi, qui a desenteria correptus fuerat, lamentaret. Cui praefectus respondit: 'Habetur mihi herba in prumptu, de qua se desentiricus auriat, quamlibet desperatus sit, mox sanatur'. Nuntiatis his reginae, maiore furore succenditur. Interea adpraehensis mulieribus urbis Parisiacae tormentis adplicat ac verberibus cogit fatere quae noverant. At ille confitentur se maleficas esse, et multos occumbere leto se fecisse testatae sunt, addentes illud, quod nulla ratione credi patior: 'Filium', aiunt, 'tuum, o regina, pro Mummoli praefecti vita donavimus'. Tunc regina, tormentis gravioribus mulieribus affectis, alias enegat, alias incendio tradit, alias rotis, ossibus confractis, innectit. Et sic Conpendio villam una cum rege secessit ibique universa regi quae de praefecto audierat revelavit. Rex vero, missis pueris, iussit eum arcessire; discussumque catenis onerant et suppliciis subdunt. Trabi, postergum revinctis manibus, adpenditur et ibi, quid maleficii noverit, interrogatur; sed nihil de his quae superius memoravimus confetetur. Hoc tamen protulit, saepius se inunctionis et potionis, quae ei regis reginaequae gratiam praeberent, ab his mulieribus suscipisse. Depositus igitur de poena, vocat ad se lectorem, dicens: 'Nuntia domino meo regi, quia nihil mali sentio de his quae inlata sunt'. His auditis, rex: 'Verumne est', inquid, 'hunc esse maleficum, se de his nihil est laesus poenis?' Tunc extensum ad trocleas, tam diu loris triplicibus caesus est, quoadusque ipse lassarentur tortures; post haec sudis ungulis manuum pedumque difigunt. Cumque in hoc causa ageretur, ut ad dicidendam cervicem eius gladius inminerit, regina vitam obtenuit; sed non fuit minur morti humilitas subsecuta. Nam inpositus plaustro, ad Burdigalensim urbem, in qua ortus fuerat, ablata omni facultate, transmittitur; in via vero ictuatus sanguine, vix accedere quo iussus est valuit. Sed non post multum tempus spiritum exalavit. Post haec regina, adpraehenso pueroli thesauro, tam vestimenta quam reliquas species, vel ex sirico aut quocumque vellere invenire potuit, igne consumpsit; quod ferunt quattuor plaustra levasse. Aurum vero vel argentum fornace conflatum reposuit, ne aliquid integrum remanerit, quod ei planctum fili in memoriam revocaret.

36. De Aetherio episcopo.

[recensere]

Aetherius vero Lixoensis episcopus, cui supra meminimus, hoc ordine a civitate sua vel expulsus est vel receptus. Clericus quidam extitit ex Cinomannica urbe, luxuriosus nimis amatorque mulierum et gulae ac fornicationis omnique immunditiae valde deditus. Hic mulieri cuidam saepius scorto commixtus, comam capitis totondit, mutatoque virili habitu, secum in alia civitate deduxit, ut suspicio auferetur adulterii, cum inter incognitos devenisset. Erat enim mulier ingenua genere et de bonis orta parentibus. Conperto autem post dies multos propinqui eius quae acta fuerant, ad ulciscendam humilitatem generis sui velocius properant, repertumque clericum vinctum custodiae mancipant, mulierem vero ignem consumunt. Et, sicut cogit auri sacra famis, clericum sub pretio venundari procurant, ea videlicet ratione, ut aut esset qui redimeret, aut certe morti addiceretur obnoxius. Cumque haec Aetherio episcopo delata fuissent, misericordia motus, datis XX aureis, eum ab imminenti exemit interitu. Igitur postquam vitae donatus est, profert se litterarum esse doctorem, promittens sacerdoti, quod, si ei pueros delegaret, perfectos hic in litteris redderet. Gavisus auditu sacerdos, pueros civitatis collegit ipsique delegat ad docendum. Denique cum iam honoraretur a civibus et pontifex ei aliquid terrae vinearumque largitus fuisset ac domum parentum eorum quos erudiebat invitaretur, reversus ad vomitum, unius pueruli matrem immemor anterioris iniuriae concupiscit. Quod cum pudica mulier declarasset, coniuncti parentes eius gravissimis clericum tormentis subdentes, interimere voluerunt. Quem sacerdos iterum misericordia motus castigatum verbis lenibus liberavit honorique restituit. Sed mens laeva numquam ad bonitatem potuit inclinari, sed potius factus est eius inimicus, a quo saepius fuerat de morte redemptus. Coniunctus est enim archidiacono civitatis, et se episcopatu dignum proferens, episcopum molitur occidere. Locatumque clericum, qui eum bipenne percuteret, ipsi ubique discurrunt, musitant, amicitias clam inligant, proferunt praemia, ut, si sacerdos obiret, ipse succederet. Sed misericordia Domini anticipavit eorum miseriam crudelitatemque iniquorum hominum veloci pietate repressit. Die vero, quo sacerdos operarios in agro adgregaverat ad sulcandum, clericus antedictus cum secure prosequitur sacerdotem, nihil de his penitus aliquid scientem. Tandem igitur haec advertens: 'Quid tu', inquid, 'me attentius cum hac bipenne prosequeris?' At ille timore perterritus, ad genua viri provolvitur, dicens: 'Fortis esto, sacerdos Dei. Nam scias me emissum ab archidiacono ac praeceptore, ut te secure percuterem. Quod cum saepius facere voluissem et ictum dextera suspensa librarem, tegebantur tenebris oculi mei, et aures obserabantur, totumque corpus tremore quatiebatur, sed et manus absque virtute erant, et quae optabam implere non poteram; cum vero manus deposuissem, nihil mali sentiebam omnino. Cognovi enim, quoniam tecum est Dominus, eo quod non potui aliquid te nocere'. Haec eo dicente, flevit sacerdos, imponens silentium clerico, reversusque domum, caenae discubuit. Qua exacta, in stratum suum quievit, habens circa lectum suum multos lectulos clericorum. Denique diffisi hi de clerico, per se nefas perficere cogitantes, nova argumenta machinantur, per qua aut eum vi extinguerent aut certe crimen, quo a sacerdotio divelleretur, inponerent. Interea, quiescentibus cunctis, media fere nocte, cubiculum sacerdotis inrumpunt, exclamantes voce magna atque dicentes, vidisse se mulierem a cubiculo egredi ipsamque ob hoc dimisisse, dum ad episcopum festinassent. Et insanie pars haec et consilium diaboli fuit, in tali aetate crimen inponere sacerdoti, qui erat fere LXX annorum. Nec mora, coniuncto secum iterum antedicto clerico, alligatur sacerdos catenis ab eius manibus, de cuius collo saepius vincla discusserat, et arduae custodiae mancipatur ab eo, quem de cenosis carceribus plerumque liberavit. At ille cognoscens, inimicos sibi vehementer invaluisse, Domini misericordiam cum lacrimis in vincla compactus exorat. Mox opprimuntur somno custodes, solutisque divinitus vinclis, de custodia procedit innoxius, noxiorum frequentissimus liberator. Deinde dilapsus, ad regnum Gunthramni regis transiit. Quo discedente, liberius iam coniuncti satellites ad regem Chilpericum properant pro episcopatu petendo, multa crimina de episcopo proloquentes, addentes ista: 'In hoc cognosce, rex gloriosissime, vera esse quae dicimus, quia mortem pro sceleribus timens ad fratris tui transiit regnum'. Quod ille non credens, hos ad civitatem redire iubet. Dum haec agerentur, mesti cives de pastoris absentia, cognoscentes omnia quae de eo acta fuerant per invidia et avaritia perpetrata, adpraehensum cum satellite archidiaconum iniuriae subdentes, ad regem petierunt, ut reciperent sacerdotem suum. At rex legatos fratri suo dirigit, adserens, nihil se criminis in episcopo repperisse. Tunc rex Guntchramnus, ut erat benignus et profluus ad miserandum, multa ei munera contulit, dans etiam epistolas per omnes episcopos regni sui, ut peregrinum aliquid pro Dei intuitu consolarentur. Tunc circumiens civitates, tanta ei a sacerdotibus Dei conlata sunt tam in vestibus quam in auro, ut vix civitati quae meruerat possit inferri; impletumque est illud quod ait apostolus: Quia diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum. Nam huic peregrinatio divitias attulit, et exilium opes multas invexit. Post haec regrediens, a civibus cum grandi honore susceptus est, ut prae gaudio flerent et benedicerent Deum, qui tandem eclesiae tantum restituit sacerdotem.

37. De nece Lupenti abbatis Gaballitani.

[recensere]

Lupentius vero abba basilicae sancti privati martyris urbis Gabalitanae, a Brunichilde regina arcessitus, advenit. Incusatus enim, ut ferunt, fuerat ab Innocentio supradictae urbis comite, quod profanum aliquid effatus de regina fuisset. Sed discussis causis, cum nihil de crimine maiestatis conscius esset inventus, discedere iussus est. Verum ubi via carpere coepit, iterum ab antedicto comite captus et ad Ponticonem villam deductus, multis suppliciis est adfectus; dimissusque iterum, ut rediret, cum super Axonam fluvium tentorium tetendisset, iterum inruit super eum inimicus eius. Quem vi oppressum, amputatum caput in culleum oneratum lapidibus posuit et flumini dedit; reliquum vero corpus vinctum cum saxo inmersit gurgiti. Post dies vero paucos apparuit quibusdam pastoribus, et sic extractum a flumine sepulturae mandatum est. Sed dum necessitates in funere pararentur et ignoraretur, quis esset e populo, praesertim cum caput truncati non inveniretur, subito adveniens aquila levavit culleum a fundere fluminis et ripae deposuit. Admirantesque qui aderant, adpraehensum culleum, dum sollicite, quid contineret, inquirunt, caput truncati repperiunt, et sic cum reliquis artubus est sepultum. Nam ferunt nunc et lumen ibi divinitus apparere; et si infirmus ad hoc tumulum fideliter deprecatus fuerit, accepta sospitate recedit.

38. De obitu Theodosii episcopi et de successore eius.

[recensere]

Theodosius Rutenorum episcopus, qui sancto Dalmatio successerat, diem obiit. In qua ecclesia in tantum pro episcopatu intentiones et scandala orta convaluerunt, ut paene sacris ministeriorum vasis et omni facultate meliori nudaretur. Verumtamen Transobadus presbiter reiecitur, et Innocentius Gabalitanorum comis eligitur ad episcopatum, opitulante Brunichilde regina. Sed, adsumpto episcopatu, confestim Ursicinum Cadurcinae urbis episcopum lacessire coepit, dicens, quia diocesis Rutinae ecclesiae debitas retineret. Unde factum est, ut, diuturna intentione gliscente, post aliquot annos coniunctus metropolis cum suis provincialibus apud urbem Arvernum resedens iudicium emanaret, scilicet ut parrochias, quas numquam Rutina ecclesia tenuisse recolebatur, reciperet. Quod ita factum est.

39. De obitu Remedi episcopi et successore eius.

[recensere]

Remigius Biturigum episcopus obiit. Cuius post transitum gravi incendio pars maxima civitatis cremata est, ibique illa quae hostilitati restiterant perierunt. Post haec Sulpicius in ipsa urbe ad sacerdotium, Guntchramno rege favente, praeelegitur. Nam cum multi munera offerrent, haec rex episcopatum quaerentibus respondisse fertur: 'Non est principatus nostri consuetudo sacerdotium venumdare sub pretio, sed nec vestrum eum praemiis comparare, ne et nos turpis lucri infamio notemur et vos mago Simoni comparamini. Sed iuxta Dei praescientia Sulpicius vobis erit episcopus'. Et sic ad clericatum deductus, episcopatum ecclesiae supradictae suscepit. Est enim vir valde nobilis et de primis senatoribus Galliarum, in litteris bene eruditus rethoricis, in metricis vero artibus nulli secundus. Hic senodum illam, cui supra meminimus, pro parrochiis Cadurcinis fieri commonuit.

40. De altercatione nostra cum heretico.

[recensere]

Legatus vero Oppila nomen de Hispaniis advenit, multa munera Chilperico rege deferens. Timebat enim rex Hispanorum, ne Childeberthus exercitum ad ulciscendam sororis suae iniuriam commoverit, quia Leuvichildus adpraehensum filium suum Herminichildum, qui sororem Childeberthi regis acciperat, retruserat in custodia, ipsa mulierem cum Grecis relictam. Igitur cum die sancto paschae hic legatus Toronus advenisset, sciscitati sumus, utrum nostrae relegionis esset. Respondit ipse, se hoc credere quod catholici credunt. Exinde procedens nobiscum ad eclesiam, missarum sollemnia tenuit; sed neque pacem cum nostris fecit neque de sacrificiis sacris communicavit. Cognitumque est, mendum esse, quod dixerat se esse catholicum. Nihilhominus ad convivium invitatus adfuit. Cumque ego sollicitus requirirem, quid crederit, respondit: 'Credo Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse virtutes'. Cui ego respondi: 'Si haec, ut adseris, credis, quae obstetit causa, ut de sacrificiis, quae Deo offerimus, communicare deferris?' Et ille: 'Quia', inquid, 'gloriam non recte responditis; nam iuxta Paulum apostolum nos dicimus: ìGloria Deo Patri per Filium"; vos autem dicitis: ìGloria Patri et Filio et Spiritu sancto", cum doctores eclesiarum doceant, Patrem per Filium nuntiatum fuisse in mundum, sicut ipse Paulus ait: Regi autem saeculorum inmortali et invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum, per Iesum Christum dominum nostrum'. Et ego respondi: 'Patrem per Filium adnuntiatum nulli catholicorum esse incognitum, reor; sed sic praedicavit Patrem in saeculo, ut et se virtutibus ostenderit Deum. Deo autem Patri haec necessitas fuit Filium mittendi ad terras, ut ostenderit Deum, ut, quia mundus prophetis et patriarchis atque ipse Latori legis non crediderat, saltim vel Filio crederit. Ideoque necesse est, ut sub significatione personarum gloria detur Deo. Dicimus ergo: ìGloria Deo Patri, qui misit Filium; gloria Deo Filio , qui sanguine suo redemit mundum; gloria Deo Spiritui sancto, qui sanctificat hominem iam redemptum". Nam tu, qui dicis: ìGloria Patri per Filium", ademis gloriam Filio, quasi ipse non sit gloriosus cum Patre, propter quod eum adnuntiavit in mundum. Nuntiavit, ut diximus, Filius Patrem in mundo; sed multi non crediderunt, dicente Iohanne euangelista: In sua propria venit, et sui eum non reciperunt. Quodquod autem reciperunt eum, dedit eis potestatem filius Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Nam tu, qui Paulo apostolo derogas et sensum eius non intellegis, percipe, quam caute loquitur et iuxta ut recepere quis potest; adverte, qualiter praedicat inter gentes incredulas, ut nullo onus grave videatur inponere, sicut quibusdam dicit: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis. Perfectorum est enim solidus cibus. Sed et aliis dicit: Nihil vobis praedicavi nisi Christum, et hunc crucifixum. Nunc autem quid vis, o tu heretice, quia Paulus Christum tantum crucifixum praedicavit, resurrexisse tu dubitas? Adverte potius cautelam eius et vide astutiam, quid aliis dicit, quos robustiores videbat in fide: Et si, inquid, novimus Christum crucifixum, nunc autem iam non novimus. Nega ergo, tu accusatur Pauli, si tantum mente dementia coepit, quia nec crucifixus est. Sed, quaeso, relinque ista et audi consilium meliorem, adhibe culiria oculis lippis et lucem praedicationis apostolicae percipe. Secundum homines enim loquibatur Paulus humilius, ut eos ad celsioris fidei fastigia sublevaret, sicut alibi ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. Numquid homo mortalis non est daturus gloria Filio, quem ipse Pater non semel, sed bis et tertio glorificavit e caelo? Absculta, quid de caelis loquitur, cum idem Filius, discendente Spiritu sancto, sub Iohannis manu baptizaretur: Hic est, ait, Filius meus dilectus, in quo bene conplacui. Certe si oppilatas habeas aures, ut ista non audias, crede apostolis, quid in monte audierunt, cum transfiguratus Iesus in gloria loqueretur cum Moysi et Helia; nempe de nubi splendida Pater ait: Hic est Filius meus carissimus, ipsum audite'. Ad haec hereticus respondit: 'Nihil in his testimoniis Pater de gloria loquitur Fili, nisi tantum ipsum Filium monstrat'. Et ego: 'Si enim ista sic recipis, proferam tibi aliud testimonium, in quo Pater reddidit Filium gloriosum. Veniente autem Domino ad passionem, cum ille diceret: Pater, glorifica Filium tuum, ut Filius tuus glorificet te, quid ei respondit Pater e caelo? Nonne ait: Et glorificavi et iterum glorificabo? Ecce enim Pater glorificat eum propria voce, et tu ei gloriam conaris ademere? Voluntatem quidem ostendis, sed potestas nulla subpeditat. Nam qui Pauli apostoli accusatur exsistis, audi ipsum, immo Christum in ipso loquentem: Omnes lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Quod si nunc communis cum Patre gloria et in ipsa qua nunc Pater est gloria commoratur, qualiter eum tu quasi inglorium exhonoras? Aut cur non erit ei reddenda gloria inter hominis, qui pari gloria cum Patri regnat in caelis? Confitemur ergo Christum, filium Dei, Deum verum: ideoque quia Deitas una, una erit et gloria'. Post haec, dato selentio, ab altercatione cessatum est. Ille quoque ad Chilpericum regem accedens, oblatis muneribus quae rex Hispanorum miserat, in Hispania est regressus.

41. Quod in Camaracense abiit.

[recensere]

Quod Chilpericus rex cum thesauris suis in Camaracense abiit.

Conperto autem Chilpericus rex, quod Gunthchramnus, frater eius, cum Childebertho, nepote suo, pacem fecerat et civitates, quas violenter invaserat, ei simul vellent auferre, cum omnibus thesauris suis in Camaracense urbe discessit et omnia quae melius habere potuerat secum tulit. Misitque ad duces et comites civitatum nuntius, ut murus conponerent urbium resque suas cum uxoribus et filiis infra murorum monimenta concluderent atque ipsi, si necessitas exigerit, repugnarent viriliter, ne his pars adversa nocerit, illud addens: 'Et si aliquid perdideritis, cum de inimicis ulciscimur, maiora conquiretis', nesciens, patrationem victuriarum in manu Dei consistere. Deinde sepius exercitu commovit et iterum infra terminum requiescere iobet. His diebus ei filius natus fuerat, quem in villa Victuriacense nutrire praecepit, dicens: 'Ne forte, dum publice videtur, aliquid male incurrat et moriatur!'

42. Quod Childeberthus in Italia abiit.

[recensere]

Childeberthus vero rex in Italia abiit. Quod cum audissent Langobardi, timentis, ne ab eius exercitu caederintur, subdedirunt se dicioni eius, multa ei dantes munera ac promittentes se parte eius esse fidelis atque subiectus. Patratisque cum his omnibus quae voluit, rex in Galliis est regressus atque exercitu commovere praecepit, quem in Hispania dirige iussit; sed quievit. Ab imperatore autem Mauricio ante hos annos quinquaginta milia soledorum acceperat, ut Langobardus de Italia extruderit. Audito autem imperator, quod cum his in pace coniunctus est, pecuniam repetibat; sed hic fidus a solatiis nec responsum quidem pro hac re voluit reddere.

43. De Galliciensibus regibus.

[recensere]

In Gallitia quoque novae res actae sunt, quae de superius memorabuntur. Igitur cum Herminichildus, sicut supra diximus, patri infensus esset et in civitate quadam Hispaniae cum coniuge resediret, de imperatoris solatio fretus atque Mironis Galliciensis regis, patrem ad se cum exercitum venire cognovit consiliumque iniit, qualiter venientem aut repelleret aut negaret, nesciens miser , iudicium sibi inminere divinum, qui contra genitorem, quamlibet hereticum, talia cogitaret. Habitu ergo tractatu, de multis virorum milibus trecentos veros elegit armatus et infra castrum Osser, in cuius eclesia fontes divinitus conplentur, includit, ut scilicet primo impetu ab his pater territus ac lassatus, facilius ab inferiore manu, quae erat plurima, vinceretur. Denique his dolis Leuvichildus rex cognitis, cogitatione maxima fatigatur. 'Si', inquid, 'illuc cum omni exercitu abiero, conglobatis in unum exercitus adversorum iaculis crudilissime sauciatur. Se vero cum paucis vadam, virorum fortium manum nequeo superare. Tamen cum omnibus ibo'. Et accedens ad locum, viros proteruit castrumque conbusit, sicut iam superius memoratum est. Patrata quoque victuria, cognovit, Mironem regem contra se cum exercitu resedere. Quo circumdato, sacramenta exigit, sibi in posterum fore fedilem. Et sic, datis sibi invicem muneribus, unusquisque ad propria est regressus. Sed Miro postquam in patria rediit, non multos post dies conversus ad lectulum, obiit. Infirmatus enim ab aquis Hispaniae fuerat malis aeribusque incommodis. Quo defuncto, filius eius Eurichus Leuvichildi regis amicitias expetiit, dataque, ut pater fecerat, sacramenta, regnum Galliciensim suscepit. Hoc vero anno cognatus eius Audica, qui sororem illius disponsatam habebat, cum exercitu venit; adpraehensumque clericum facit ac diaconatus sibi praesbiterii ei inponi honorem iobet. Ipse quoque acceptam soceri sui uxorem, Galliciensim regnum obtenuit. Leuvichildus vero filium suum Herminichildum coepit et sicum usque Toletum adduxit, condemnans eum exilio; uxorem tamen eius a Grecis erepere non potuit.

44. De diversis signis.

[recensere]

Locustae quoque de Carpitania provintia, quam per quinque vastaverant annos, hoc anno progressae ageremque publicum tenentes, ad aliam se provinciam, quae huic vicina erat provinciae, contulerunt. Quarum spatium in centum quinquaginta extenditur milibus longitudo, latitudo vero in centum milibus terminatur. Hoc anno multa prodigia apparuerunt in Galliis, vastationisque multae fuerunt in populo. Nam mense Ianuario rosae visae sunt; circa solem quoque circulus magnus apparuit, diversis coloribus mixtus, ut solet in illo caelestis iris ambitu, pluvia discendente, monstrari. Proina graviter vineas exussit; tempestas etiam subsecuta vineas segetesque per plurima loca vastavit; residuum quoque grandinis siccitas inmensa consumpsit, exiguusque fructus in aliquibus viniis visus, in aliis vero nullus, ita ut irati contra Deum homines, patifactis aditibus viniarum, pecora vel iumenta intromitterent, noxias sibi immixcentes miseri praeces atque dicentes: 'Numquam in his viniis palmis nascatur in sempeternum!' Arboris vero, quae mense Iulio poma protulerant, mense Septembre fructus alios ediderunt. Morbus pecorum iteratis invaluit, ita ut vix quicquam remaneret.

45. De nuptiis Rigunthae, filiae Chilperici.

[recensere]

Interim advenientibus Kalendis Septembribus, Gothorum magna legatio ad regem Chilpericum accedit. Ipse vero iam regressus Parisius, familias multas de domibus fiscalibus auferre praecepit et in plaustris conponi; multus quoque flentes et nolentes abire in custodia retrudi iussit, ut eos facilius cum filia transmittere possit. Nam ferunt, multos sibi ob hanc amaritudinem vitam laqueo extorsisse, dum de parentibus propriis auferre metuebant. Separabatur autem filius a patre, mater a filia, et cum gravi gemitu ac maledictionibus discedebant; tantusque planctus in urbe Parisiaca erat, ut plancto conpararetur Aegyptio. Multi vero meliores natu, qui vi conpellebantur abire, testamenta condiderunt, resque suas eclesiis depotantes atque petentes, ut, cum in Hispaniis puella introisset, statim testamenta illa, tamquam si iam essent sepulti, reserarentur. Interea legati regis Childeberthi Parisius advenerunt, contestantes Chilperico rege, ut nihil de civitatibus, quas de regno patris sui tenebat, auferret aut de thesauris eius in aliquo filiam muneraret ac non mancipia, non equites, non iuga bovum neque aliquid huiuscemodi de his auderet adtingere. De quibus legatis unum ferunt clam interemptum, sed nescitur a quo; suspicio tamen vertebatur ad regem. Promittens vero Chilpericus rex nihil de his contingere, convocatis melioribus Francis reliquisque fidelibus, nuptias celebravit filiae suae. Traditamque legatis Gothorum, magnus ei thesaurus dedit. Sed et mater eius inmensum pondus auri argentique sive vestimentorum protulit, ita ut videns haec rex nihil sibi remansisse potaret. Quem cernens regina commotum, conversa ad Francus, ita ait: 'Ne potitis, viri, quicquam hic de thesauris anteriorum regum habere; omnia enim quae cernetis de mea proprietate oblata sunt, quia mihi gloriosissimus rex multa largitus est, et ego nonnulla de proprio congregavi labore et de domibus mihi concessis tam de fructibus quam tributis plurima reparavi. Sed et vos plerumque me muneribus vestris ditastis, de quibus sunt ista quae nunc coram videtis; nam hic de thesauris publicis nihil habetur'. Et sic animus regis dilusus est. Nam tanta fuit multitudo rerum, ut aurum argentumque vel reliqua ornamenta quinquaginta plaustra levarent. Franci vero multa munera obtulerunt, alii aurum, alii argentum, nonnulli equites, plerique vestimenta, et unusquisque ut potuit donativum dedit. Iam vero vale faciens puella post lacrimas et oscola, cum de porta egrederetur, uno carrucae effracto axe, omnes 'Mala hora' dixerunt; quod a quibusdam pro auspicio susceptum est. Denique haec de Parisius progressa, octavo ab urbe miliario tenturia figi praecepit. Surgentes enim quinquaginta viri de nocte, adpraehensis centum equitibus optimis totidemque frenis aureis ac duobus catenis magnis, ad Childeberthum regem fuga dilapsi abierunt. Sed et per totum iter cum labi quis potuisset, effugiebat, ferens secum quae arripere potuisset. Apparatus quoque magnus expense de diversis civitatibus in itenere congregatus est; in quo nihil de fisco suo rex dare praecepit, nisi omnia de pauperum coniectures. Sed quoniam suspicio erat regi, ne frater aut nepus aliquas insidias puellae in via pararent, vallatam ab exercitu pergere iussit. Erant autem cum ea viri magnifici Bobo dux, filius Mummolini, cum uxore, quasi paranymphus, Domigysilus et Ansovaldus, maior domus autem Waddo, qui olim Sanctonicum rexerat comitatum; reliquum vero vulgus super quattuor milia erat. Ceteri autem duces et camararii, qui cum ea properaverant, de Pectavo regressi sunt; isti vero iter conficientes, pergebant ut poterant. Per quam via tanta spolia tantaequae praedae factae sunt, ut vix valeant enarrare. Nam hospiciola pauperum spoliabant, vineas devastabant, ita ut incisis codicibus cum uvis auferrent, levantes pecora vel quicquid invenire potuissent, nihil per viam quam gradiebantur relinquentes; impletumque est quod dictum est per Iohel propheta: Residuum locustae comedit erugae, et residuum erucae comedit brucus, et residuum bruci comedit rubigo. Ita et hoc actum est tempore, ut residuum proinae proteriret tempestas et residuum tempestatis exuriret siccitas et residuum siccitatis auferret hostilitas.

46. De interitu Chilperici regis.

[recensere]

His itaque cum haec praeda pergentibus, Chilpericus, Nero nostri temporis et Herodis, ad villam Calensim, quae distat ab urbe Parisiaca quasi centum stadiis, accedit ibique venationes exercit. Quadam vero die regressus de venatione iam sub obscura nocte, dum de equo susceperitur et unam manu super scapulam pueri reteniret, adveniens quidam eum cultro percutit sub ascellam iteratoque ictu ventrem eius perforat; statimque profluente cupia sanguinis tam per os quam per aditum vulneris, iniquum fudit spiritum. Quam vero malitiam gesserit, superior lectio docet. Nam regiones plurimas sepius devastavit atque succendit; de quibus nihil doloris, sed letitia magis habebat, sicut quondam Nero, cum inter incendia palatii tragidias decantaret. Persaepe hominis pro facultatibus eorum iniuste punivit. In cuius tempore pauci quodammodo episcopatum clerici meruerunt. Erat enim gulae deditus, cuius deus venter fuit. Nullumque sibi adserebat esse prudentiorem. Conficitque duos libros, quasi Sidulium meditatus, quorum versiculi debilis nullis pedibus subsistere possunt, in quibus, dum non intellegebat, pro longis sillabas breves posuit et pro breves longas statuebat, et alia opuscula vel ymnus sive missas, quae nulla ratione suscipi possunt. Causas pauperum exosas habebat. Sacerdotes Domini assiduae blasphemabat, nec aliunde magis, dum secricius esset, exercebat ridicola vel iocos quam de eclesiarum episcopis. Illum ferebat levem, alium superbum, illum habundantem, istum luxoriosum; illum adserebat elatum, hunc tumidum, nullum plus odio quam eclesias habens. Aiebat enim plerumque: 'Ecce pauper remansit fiscus noster, ecce divitiae nostrae ad eclesias sunt translatae; nulli penitus nisi soli episcopi regnant; periet honor noster et translatus est ad episcopus civitatum'. Haec agens, adsiduae testamenta, quae in eclesias conscripta erant, plerumque disrupit, ipsasque patris sui praeceptiones, potans, quod non remanerit qui voluntatem eius servaret, saepe calcavit. Iam de libidine atque luxoria non potest repperire in cogitatione, quod non perpetrasset in opere, novaquae semper ad ledendum populum ingenia perquaerebat; nam, si quos hoc tempore culpabilis repperisset, oculos eis iobebat erui. Et in praeceptionibus, quas ad iudicis pro suis utilitatibus dirigebat, haec addebat: 'Si quis praecepta nostra contempserit, oculorum avulsione multetur'. Nullum umquam pure dilexit, a nullo dilectus est, ideoque, cum spiritum exalasset, omnes eum reliquerunt sui. Mallulfus autem Silvanectensis episcopus, qui iam tertia die in tenturio resedebat et ipsum videre non poterat, ut eum interemptum audivit, advenit; ablutumque vestimentis melioribus induit, noctem in hymnis deductam, in nave levavit et in basilica sancti Vincenti, quae est Parisius, sepelivit, Fredegunde regina in ecclesia derelicta.

Explicit in Christi nomine historiarum liber sextus. Deo gratias.

 Liber V Liber VII