Hymni (Ambrosius) - Hymnus XII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hymnus XII
Fairytale left blue.png Hymnus XI



Fit porta Christi pervia,
Referta plena gratia,
Transitque Rex, et permanet,
Clausa, ut fuit, per saecula.

Genus superni luminis,
Processit aula virginis,
Sponsus, redemptor, conditor,
Suae gigas Ecclesiae.

Honor matris et gaudium,
Immensa spes credentium,
Per atra mortis pocula,
Resolvit nostra crimina.

Fairytale left blue.png Hymnus XI