Iacobe sancte tuum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Iacobe sancte tuum

[f. 131] (1v)

[f. 215v (186v)] (2v)

Conductum sancti Iacobi at antiquo episcopo Beneventino editum


Iacobe sancte tuum
repetito tempore festum.
     Fac preclues celo colentes
Invitat claros populum
celebrare triumphos.
     Fac preclues celo colentes

Psallimus ecce Deu
grates meritas referendo
     Fac preclues celo colentes

Qui tibi splendifluum
concessit scandere celum
     Fac preclues celo colentes

Forcia mortalis
contempnens vulnera carnis
    Fac preclues celo colentes
Ut tibi perpetuus vite
succederet usus.
    Fac preclues celo colentes

Sis memor unde tui
recolunt qui gaudia festi.
    Fac preclues celo colentes
Ut factor famulos
et serves pastor alumpnos.
    Fac preclues celo colentes

Quapropter regi regum benedicamus domino
    Fac preclues celo colentes