Jump to content

In M. Antonium Philippicae/Philippica XIII

Checked
E Wikisource
(Redirectum de In M. Antonium Oratio - Philippica XIII)
 Philippica XII Philippica XIV 

[I] A principio huius belli, patres conscripti, quod cum impiis civibus consceleratisque suscepimus, timui, ne condicio insidiosa pacis libertatis reciperandae studia restingueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, res vero ipsa cum iucunda, tum salutaris. Nam nec privatos focos nec publicas leges videtur nec libertatis iura cara habere, quem discordiae, quem caedes civium, quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus humanae naturae exterminandum puto. Itaque, sive Sulla sive Marius sive uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo sive qui alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum iudico.

Nam quid ego de proximo dicam, cuius acta defendimus, auctorem ipsum iure caesum fatemur? Nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit. Sed hoc primum videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit, an sit aliquod bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit servitutis. Pacem cum Scipione Sulla sive faciebat sive simulabat, non erat desperandum, si convenisset, fore aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset. Proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate Caesar remisisset, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere licuisset. [II] Hoc vero quid est? cum Antoniis pax potest esse, cum Censorino, Ventidio, Trebellio, Bestia, Nucula, Munatio, Lentone, Saxa? Exempli causa paucos nominavi; genus infinitum inmanitatemque ipsi cernitis reliquorum.

Addite illa naufragia Caesaris amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones; addite Antoni conlusores et sodales, Eutrapelum, Melam, Pontium, Coelium, Crassicium, Tironem, Mustelam, Petusium; comitatum relinquo, duces nomino. Huc accedunt Alaudae ceterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis fortunas nostras concupiverunt.

O fidam dexteram Antoni, qua ille plurimos civis trucidavit, o ratum religiosumque foedus, quod cum Antoniis fecerimus! Hoc si Marcus violare conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. Illis locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi locus non erit. Ora vobis eorum ponite ante oculos, et maxime Antoniorum, incessum, aspectum, vultum, spiritum, latera tegentis alios, alios praegredientis amicos. Quem vini anhelitum, quas contumelias fore censetis minasque verborum! nisi forte eos pax ipsa leniet, maximeque, cum in hunc ordinem venerint, salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque nostrum.

[III] Non recordamini, per deos immortalis, quas in eos sententias dixeritis? Acta M.Antoni rescidistis; leges refixistis, per vim et contra auspicia latas decrevistis, totius Italiae dilectus excitavistis, collegam et scelerum socium omnium hostem iudicavistis. Cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. Hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? At incertus exitus belli. Est omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praestare (tantum enim possunt), fortunae culpam non extimescere.

Sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum, verum etiam sapientia postulatur (quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen), fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum; quid sapientia? Cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior. Quid igitur censet? parendum est enim atque id optimum iudicandum, quod sit sapientissime constitutum. Si hoc praecipit, ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: 'Etiamne, si erit, cum id fecero, serviendum?' Si annuerit, ne ego Sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam. Sin responderit: 'Tuere ita vitam corpusque [servato], ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae': tum Sapientiae vocem audire videar eique ut deo paream.

Itaque, si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium, incolumibus iis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. Aut enim interfectis illis fruemur victrice re publica aut oppressi (quod omen avertat Iuppiter!) si non spiritu, at virtutis laude vivemus. [IV] At enim nos M.Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. Nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M.Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. Accedunt eodem multa privata magna eius in me merita, mea quaedam officio in illum. Maximum vero eius beneficium numero, quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior.

Nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto. Itaque et honores ei decrevi, quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M.Lepidum res publica inligatum tenet. Summa nobilitas est, omnes honores, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius, fratris maiorumque monumenta, probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla, tum casta a cruore civili; nemo ab eo civis violatus, multi eius beneficio et misericordia liberati. Talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest.

Pacem volt M.Lepidus. Praeclare, si talem potest efficere, qualem nuper effecit; qua pace Cn.Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit. Haec causa fuit cur decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. Quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum, quod nec L.Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio bellum civile confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos contulistis.

[10]

[recensere]

[V] Existimasne igitur, M.Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publica Antonios? In altero pudor, gravitas, moderatio, integritas, in illis (et cum hos compello, praetereo animo ex grege latrocinii neminem) libidines, scelera, ad omne facinus inmanis audacia. Deinde vos obsecro, patres conscripti, quis hoc vestrum non videt, quod Fortuna ipsa, quae dicitur caeca, vidit? Salvis enim actis Caesaris, quae concordiae causa defendimus, Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris, quam emit Antonius, redimet, redimet, inquam, Cn.Pompei domum filius. O rem acerbam! Sed haec satis diu multumque defleta sunt. Decrevistis tantam pecuniam Pompeio, quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset.

[11]

[recensere]

Sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunctione deposco. Redimet hortos, aedes, urbana quaedam, quae possidet Antonius. Nam argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissipavit. Albanum, Formianum a Dolabella recuperabit, etiam ab Antonio Tusculanum, iique, qui nunc Mutinam oppugnant, D.Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur. Sunt alii plures fortasse, sed de mea memoria dilabuntur. Ego etiam eos dico, qui hostium numero non sunt, Pompeianas possessiones, quanti emerint, filio reddituros.

[12]

[recensere]

Satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? An is non reddet, qui domini patrimonium circumplexus quasi [thesaurum] draco, Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? Atque illud septiens miliens, quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur, ut videatur a vobis Cn.Pompei filius in patrimonio suo collocatus. Haec senatus; reliqua populus Romanus in ea familia, quam vidit amplissimam, persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem ego eum, ut, quod a patre accepi, filio reddam, mea nominatione cooptabo. Utrum igitur augurem Iovis optimi maximi, cuius interpretes internuntiique constituti sumus, nos, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an Antonium? Mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse, ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn.Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.

[13]

[recensere]

[VI] Ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi viri legati, L.Paulus, Q.Thermus, C.Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniundi causa devertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo, ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur, ne veteranorum animos offenderet. Est vero eius patris filius, qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. Itaque intellegitis et animum ei praesto fuisse nec consilium defuisse. Atque etiam hoc M.Lepido providendum est, ne quid arrogantius, quam eius mores ferunt, facere videatur.

[14]

[recensere]

Si enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque universae rei publicae esse, non suum. At uti potest pro suo. Quid tum? omniane bonis viris, quae facere possunt, facienda sunt, etiamne, si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? Quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra cives, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis vituperandum quam id facere, quod non liceat? Licet autem nemini contra patriam ducere exercitum, siquidem licere id dicimus, quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. Neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. Tibi enim exercitum, Lepide, tam quam maioribus tuis patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem, fines imperii propagabis; senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit.

[15]

[recensere]

[VII] Haec si cogitas, es M.Lepidus, pontifex maximus, M.Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas, quantum possunt, vide, ne alienis exemplis, iisque recentibus, uti quam et antiquis et domesticis malle videare. Quodsi auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide, ne hoc ipsum non sit necesse. Quamquam enim est tanta in te auctoritas, quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortior. Incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor extingui; odimus, irati pugnamus, extorqueri e manibus arma non possunt, receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus; speramus optima, pati vel difficillima malumus quam servire.

[16]

[recensere]

Caesar confecit invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L.Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; in D.Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penates, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. Huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? [VIII] At periculum est, ne opprimamur. Non metuo, ne is, qui suis amplissimis fortunis nisi bonis salvis frui non potest, prodat salutem suam. Bonos civis primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. Omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. Sed in iis, qui fortunati sunt, magis id apparet.

[17]

[recensere]

Quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? Vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus, vidit, quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponens Antonius servum se illius quam collegam esse malebat. Qui si reliquis flagitiis et sceleribus se abstinere potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. Nam, si ipse servire poterat, nobis dominum cur inponebat? et, si eius pueritia pertulerat libidines eorum, qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? Itaque illo interfecto, qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceteros extitit

[18]

[recensere]

Qua enim in barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto; hoc archipirata (quid enim dicam tyranno?) haec subsellia ab Ityraeis occupabantur. Prorupit subito Brundisium, ut inde agmine quadrato ad urbem accederet, lautissimum oppidum nunc municipum honestissimorum, quondam colonorum, Suessam, fortissimorum militum sanguine implevit, Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque, rapiebat! Quo tempore di ipsi immortales praesidium inprovisum nec opinantibus nobis obtulerunt.

[19]

[recensere]

[IX] Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit; quem tum ille demens laedere se putabat edictis ignorans, quaecumque falso [in eum] diceret in sanctissimum adulescentem, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. Ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra, sinistra gemente populo Romano minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur! Rediit ad milites; ibi pestifera illa Tiburi contio. Inde ad urbem cursus, senatus in Capitolium, parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente (nam Martiam legionem Albae consedisse sciebat) adfertur ei de quarta nuntius. Quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare; egressus est non viis, sed tramitibus paludatus eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata quam scripta sunt.

[20]

[recensere]

Ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat, eique in Galliam penetranti D. se Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit Mutinamque illi exultanti tamquam frenos furoris iniecit. Quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me (testor et vos et populum Romanum et omnis deos, qui huic urbi praesident) invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum gladiatorem ducem.

[21]

[recensere]

Quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? Non audivit, non respondit, neque eos solum praesentes, sed multo magis nos, a quibus illi erant missi, sprevit et pro nihilo putavit. Postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? Circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem consulem designatum, agros divexat civium optimorum, hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. [X] Cum hoc, M.Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse populus Romanus.

[22]

[recensere]

Quodsi quis dubitare adhuc potuit, quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa inportunissima belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis litteris, quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. Eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. 'Antonius Hirtio et Caesari.' Neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem. Satis hoc quidem scite; deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. 'Cognita morte C.Treboni non plus gavisus sum, quam dolui.' Videte, quid se gavisus, quid doluisse dicat; facilius de pace deliberabitis. 'Dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis at iam soluto supplicio parricidii aut impendente laetandum est.' O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit?

[23]

[recensere]

Age, hoc laetaris; videamus, quid moleste feras. 'A senatu iudicatum hostem populi Romani Dolabellam eo, quod sicarium occiderit, et videri cariorem populo Romano filium scurrae quam C.Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est.' Quid ingemiscis hostem iudicatum Dolabellam? quid? te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? Quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis, ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. At scurrae filium appellat. Quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus Treboni pater. Is autem humilitatem despicere audet cuiusquam, qui ex Fadia sustulerit liberos?

[24]

[recensere]

[XI] 'Acerbissimum vero est te, A.Hirti, ornatum beneficiis Caesaris et talem ab eo relictum, qualem ipse miraris,'- Equidem negare non possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa ornamenta in virtute et industria posita lucent. Tu vero, qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua virtus provexisset, ecquo genus vitae? In lustris, popinis, alea, vino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum in gremiis mimarum mentum mentemque deponeres. 'et te, o puer,' - Puerum appellat, quem non modo virum, sed etiam fortissimum virum sensit et sentiet. Est istuc quidem nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum, qui suam amentiam puero huic praebet ad gloriam.

[25]

[recensere]

'qui omnia nomini debes,' - Debet vero solvitque praeclare. Si enim ille patriae parens, ut tu appellas (ego quid sentiam, videro), cur non hic parens verior, a quo certe vitam habemus e tuis facinerosissimis manibus ereptam? 'id agere ut iure damnatus sit Dolabella,' - Turpem vero actionem, qua defenditur amplissimi auctoritas ordinis contra crudelissimi gladiatoris amentiam! 'et ut venefica haec liberetur obsidione,' - Veneficam audes appellare eum virum, qui tuis veneficiis remedia invenit? quem ita obsides, nove Hannibal, aut si quis acutior imperator fuit, ut te ipse obsideas neque te istinc, si cupias, possis explicare. Recesseris, undique omnes insequentur; manseris, haerebis. Nimirum recte veneficam appellas, a quo tibi praesentem pestem vides comparatam. 'ut quam potentissimus sit Cassius atque Brutus.'

[26]

[recensere]

Putes Censorinum dicere aut Ventidium aut etiam ipsos Antonios. Cur autem nolint potentes esse non modo optimos et nobilissimos viros, sed secum etiam in rei publicae defensione coniunctos? 'Nimirum eodem modo haec adspicitis, ut priora.' Quae tandem? 'Castra Pompei senatum appellabatis.' [XII] An vero tua castra potius senatum appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis, cuius totus consulatus est ex omni monimentorum memoria evulsus, duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros (nos enim Caesaris beneficia defendimus), praetorii Philadelphus Annius et innocens Gallius, aedilicii corycus laterum et vocis meae, Bestia, et fidei patronus, fraudator creditorum, Trebellius, et homo diruptos dirutusque Q.Coelius, columenque amicorum Antoni, Cotyla Varius, quem Antonius deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a servis publicis, septemvirales Lento, Nucula, tum deliciae atque amores populi Romani, L.Antonius, tribuni primum duo designati, Tullus Hostilius, qui suo iure in porta nomen inscripsit, qua, cum prodere imperatorem suum non potuisset, reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui, fortis, ut aiunt, latro, quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri balneatorem.

[27]

[recensere]

Secuntur alii tribunicii, T.Plancus in primis, qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset. Quo scelere damnatus in eam urbem rediit armis, ex qua excesserat legibus. Sed hoc ei commune cum pluribus sui simillimis; illud tamen mirum, quod in hoc Planco proverbii loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura fracta essent. Fracta sunt, et vivit. Hoc tamen, ut alia multa, Aquilae referatur acceptum. [XIII] Est etiam ibi Decius ab illis, ut opinor, Muribus [Deciis], itaque Caesaris munera rosit; Deciorum quidem multo intervallo per hunc praeclarum virum memoria renovata est. Saxam vero Decidium praeterire qui possum, hominem deductum ex ultimis gentibus, ut eum tribunum pl. videremus, quem civem numquam videramus?

[28]

[recensere]

Est quidem alter Saserna; sed omnes tamen tantam habent similitudinem inter se, ut in eorum praenominibus errem. Nec vero Extitius, Philadelphi frater, quaestor, praetermittendus est, ne, si de clarissimo adulescente siluero, invidisse videar Antonio. Est etiam Asinius quidam, senator voluntarius lectus ipse a se. Apertam Curiam vidit post Caesaris mortem, mutavit calceos, pater conscriptus repente factus est. Non novi Sex.Albesium, sed tamen neminem tam maledicum offendi, qui illum negaret dignum Antoni senatu. Arbitror me aliquos praeterisse; de iis tamen, qui occurrebant, tacere non potui. Hoc igitur fretus senatu Pompeianum senatum despicit, in quo decem fuimus consulares; qui si omnes viverent, bellum omnino hoc non fuisset; auctoritati cessisset audacia.

[29]

[recensere]

Sed quantum praesidii fuerit in ceteris, hinc intellegi potest, quod ego unus relictus ex multis contudi et fregi adiuvantibus vobis exultantis praedonis audaciam. [XIV] Quodsi non Fortuna nobis modo eripuisset Ser.Sulpicium eiusque collegam ante, M.Marcellum, (quos civis, quos viros!) si duos consules amicissimos patriae simul ex Italia eiectos, si L.Afranium, summum ducem, si P.Lentulum, civem cum in ceteris rebus, tum in salute mea singularem, si M.Bibulum, cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L.Domitium, praestantissimum civem, si Appium Claudium pari nobilitate et voluntate praeditum, si P.Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe iis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus.

[30]

[recensere]

Utrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn.Pompeium an sectorem Cn.Pompei vivere, Antonium? Qui vero praetorii! quorum princeps M.Cato idemque omnium gentium virtute princeps. Quid reliquos clarissimos viros commemorem? Nostis omnes. Magis vereor, ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. Qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! Quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit, ut magna excusatione opus iis sit, qui in illa castra non venerunt. [XV] Nunc reliqua attendite. 'Victum Ciceronem ducem habuistis.' Eo libentius 'ducem' audio, quod certe ille dicit invitus; nam de 'victo' nihil laboro. Fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere. 'Macedoniam munitis exercitibus.' Et quidem fratri tuo, qui a vobis nihil degenerat, extorsimus. 'Africam commisistis Varo bis capto.' Hic cum Gaio fratre putat se litigare. 'In Syriam Cassium misistis.' Non igitur sentis huic causae orbem terrae patere, te extra munitiones tuas, vestigium ubi imprimas, non habere?

[31]

[recensere]

'Cascam tribunatum gerere passi estis.' Quid ergo? ut Marullum, ut Caesetium a re publica removeremus eum, per quem, ut neque hoc idem posthac neque multa eius modi accidere possent, consecuti sumus? 'Vectigalia Iuliana Lupercis ademistis.' Lupercorum mentionem facere audet neque illius diei memoriam perhorrescit, quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? 'Veteranorum colonias deductas lege senatus consulto sustulistis.' Nos sustulimus an contra legem comitiis centuriatis latam sanximus? Vide, ne tu veteranos tamen eos, qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris, ex quo ipsi iam sentiunt se numquam exituros.

[32]

[recensere]

'Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos pollicemini.' Nihil disputo de iure belli (magis facilis disputatio est quam necessaria); illud tamen animadvertite, patres conscripti, quam sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit, quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam. [XVI] 'Neminem Pompeianum, qui vivat, teneri lege Hirtia dictitatis.' Quis, quaeso, iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos, de quibus lata est, paenitere. Omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est, et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. 'Apuleiana pecunia Brutum subornastis.' Quid? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? Nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset.

[33]

[recensere]

'Securi percussos Petraeum et Menedenum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.' Non laudavimus, quod ne audivimus quidem. Valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. 'Theopompum nudum expulsum a Trebonio confugere Alexandriam neglexistis.' Magnum crimen senatus! De Theopompo, summo homine, negleximus; qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? 'Ser.Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.' Nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi; coram aderit, praesens tibi et ipse et ille, quem insimulas, pugio respondebit. 'Milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum, qui Caesarem occiderant, et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.' Scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant veterani, quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non libertatem populi sequebantur; Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant!

[34]

[recensere]

[XVII] O miser cum re, tum hoc ipso, quod non sentis, quam miser sis! Sed maximum crimen audite. 'Denique quid non aut probastis aut fecistis, quod faciat, si reviviscat,' - Quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum. 'Cn.Pompeius ipse' - O nos turpes, siquidem Cn.Pompeium imitati sumus! 'aut filius eius, si domi esse possit?' Poterit, mihi crede; nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. 'Postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.' Alii istuc negant; ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. 'Quid? hoc placetne veteranis istis, quibus adhuc omnia integra sunt?' Nihil vidi tam integrum, quam ut oppugnare imperatorem incipiant, quem tanto studio consensuque ostenderint quam oderint.

[35]

[recensere]

'quamquam vos eos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravatum.' Itane corrupti sunt, quibus persuasum sit foedissimum hostem iustissimo bello persequi? 'At militibus inclusis opem fertis. Nihil moror eos salvos esse et ire quo lubet, si tantum modo patiuntur perire eum, qui meruit.' Quam benigne! denique usi liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt; per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam collegae parentasset.

[36]

[recensere]

'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. Difficile est [credere] eos, qui me praecipitem egerint aequissimas condiciones ferentem et tamen ex iis aliquid remittere cogitantem, putare aliquid moderate aut humane esse facturos. Vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.' Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? Nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? Ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos, qui hostem Dolabellam iudicaverint 'ob rectissimum facinus' (ita enim videtur Antonio), sibi parcere idem sentienti.

[37]

[recensere]

[XVIII] Quid huic facias, qui hoc litteris memoriaeque mandarit, ita sibi convenisse cum Dolabella, ut ille Trebonium et, si posset, etiam Brutum, Cassium discruciatos necaret ** eademque inhibiret supplicia nobis? O conservandus civis cum tam pio iustoque foedere! Is etiam queritur condiciones suas repudiatas, aequas quidem et verecundas, ut haberet Galliam ultimam aptissimam ad bellum renovandum instruendumque provinciam, ut Alaudae in tertia decuria iudicarent, id est ut perfugium scelerum esset tutum turpissimis rei publicae sordibus, ut acta sua rata essent, cuius nullum remanet consulatus vestigium. Cavebat etiam L.Antonio, qui fuerat aequissimus agri privati et publici decempedator Nucula et Lentone collega.

[38]

[recensere]

'Quam ob rem vos potius animadvertite, utrum sit elegantius et partibus utilius, Treboni mortem persequi an Caesaris, et utrum sit aequius, concurrere nos, quo facilius reviviscat Pompeianorum causa totiens iugulata, an consentire, ne ludibrio simus inimicis,' - Si esset iugulata, numquam exurgeret; quod tibi tuisque contingat. 'Utrum', inquit, 'elegantius.' Atqui hoc bello de elegantia quaeritur! 'partibusque utilius'.

[39]

[recensere]

Partes, furiose, dicuntur in foro, in curia. Bellum contra patriam nefarium suscepisti, oppugnas Mutinam, circumsedes consulem designatum, bellum contra te duo consules gerunt cumque iis pro praetore Caesar, cuncta contra te Italia armata est. Istas tu partes potius quam a populo Romano defectionem vocas? 'Treboni mortem an Caesaris persequi.' Treboni satis persecuti sumus hoste iudicato Dolabella, Caesaris mors facillime defenditur oblivione et silentio. Sed videte, quid moliatur. Cum mortem Caesaris ulciscendam putat, mortem proponit non iis solum, qui illam rem gesserunt, sed iis etiam, si qui non moleste tulerunt.

[40]

[recensere]

[XIX] 'quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis, qui usque eo felix est, ut isdem ornamentis deceperit vos, quibus deceptum Caesarem gloriatus est.' Pergit in me maledicta, quasi vero ei pulcherrime priora processerint; quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. Ego lanista? Et quidem non insipiens; deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. 'Utri ceciderint', scribit, 'lucro nobis futurum.'

[41]

[recensere]

O praeclarum lucrum, quo te victore (quod di omen avertant!) beata mors eorum futura sit, qui e vita excesserint sine tormentis. A me 'deceptos' ait 'isdem ornamentis' Hirtium et Caesarem. Quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? Nam Caesari plura et maiora debentur. Deceptum autem a me Caesarem dicere audes? Tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus; cuius, homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? Sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam.

[42]

[recensere]

'Mihi quidem constat nec meam contumeliam nec meorum ferre nec deserere partis, quas Pompeius odivit, nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem, quam dedi Dolabellae,' - Omitto alia; 'fidem Dolabellae', sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. Quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarum diripiendarumque provinciarum? Nam quid erat aliud, quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur?

[43]

[recensere]

'nec Lepidi societatem violare, piissimi hominis,' - Tibi cum Lepido societas aut cum ullo non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? Id agis, ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. Nihil agis (quamquam adfirmare de altero difficile est), de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam, bene sperabo, dum licebit. Revocare te a furore Lepidus voluit, non adiutor esse dementiae. Tu porro ne pios quidem, sed 'piissimos' quaeris et, quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis.

[44]

[recensere]

'nec Plancum prodere, participem consiliorum.' Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicae (nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu [peditatu] Gallorum), quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ille huius belli feret principatum. Quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.

[45]

[recensere]

[XX] Sed iam se colligit et ad extremum incipit philosophari. 'Si me rectis sensibus euntem di immortales, ut spero, adiuverint, vivam libenter. Sin autem me aliud fatum manet, praecipio gaudia suppliciorum vestrorum. Namque, si victi Pompeiani tam insolentes sunt, victores quales futuri sint, vos potius experiemini.' Praecipias licet gaudia; non enim tibi cum Pompeianis, sed cum universa re publica bellum est. Omnes te di, homines, summi, medii, infimi, cives, peregrini, viri, mulieres, liberi, servi oderunt. Sensimus hoc nuper falso nuntio, vero propediem sentiemus. Quae si tecum ipse recolueris, aequiore animo et maiore consolatione moriere.

[46]

[recensere]

'Denique summa iudicii mei spectat huc, ut meorum iniurias ferre possim, si aut oblivisci velint ipsi fecisse aut ulcisci parati sint una nobiscum Caesaris mortem.' Hac Antoni sententia cognita dubitaturumne A.Hirtium aut C.Pansam consules putatis, quin ad Antonium transeant, Brutum obsideant, Mutinam expugnare cupiant? Quid de Pansa et Hirtio loquor? Caesar, singulari pietate adulescens, poteritne se tenere, quin D.Bruti sanguine poenas patrias persequatur? Itaque fecerunt, ut his litteris lectis ad munitiones propius accederent. Quo maior adulescens Caesar maioreque deorum immortalium beneficio rei publicae natus est, qui nulla specie paterni nominis nec pietate abductus umquam est et intellegit maximam pietatem conservatione patriae contineri.

[47]

[recensere]

Quodsi partium certamen esset, quarum omnino nomen extinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partes Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum, cum illae vere partes vocabantur? Hae vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbis Italiaeque partitio? [XXI] Veniamus aliquando ad clausulam. 'Legatos venire non credo.' Bene me novit ** quod venias, proposito praesertim exemplo Dolabellae. Sanctiore erunt, credo, iure legati quam duo consules, contra quos arma fert, quam Caesar, cuius patris flamen est, quam consul designatus, quem oppugnat, quam Mutina, quam obsidet, quam patria, cui igni ferroque minitatur.

[48]

[recensere]

'Cum venerint, quae postulant cognoscam.' Quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum! Ad te quisquam veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent, summos viros misimus; repudiasti; nunc in tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum non modo ad pacem, sed ne ad deditionem quidem feceris? Hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis.

[49]

[recensere]

Cum hoc pacem M.Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis, si haec legeret, suaderet, denique aut vellet aut fieri posse arbitraretur? 'Prius undis flamma', ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia, quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. Monstra quaedam ista et portenta sunt [prodigia] rei publicae. Moveri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras demigrare, unde Antoniorum 'nec facta nec nomen audiat', quam illos Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos intra haec moenia videre. Optatissimum est vincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. Quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate.

[50]

[recensere]

Quae cum ita sint, de mandatis litterisque M.Lepidi, viri clarissimi, Servilio adsentior et hoc amplius censeo, 'Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque, quos secum haberet, operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore.' Hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius collaudatus esse videatur.

 Philippica XII Philippica XIV