Jump to content

De Septem Regulis

Checked
E Wikisource
(Redirectum de Liber de septem regulis)
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De Septem Regulis
Saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

Necessarium duxi ante omnia quae mihi videntur,libellum Regularum scribere et secretorum leges,veluti claves et luminaria fabricare. Sunt enim quaedamregulae mysticae, quae universae legis recessusobtinent, et veritatis thesauros aliquibus invisibilesfaciunt. Quarum si ratio regularum sine invidia, utcommunicamus, accepta fuerit, clausa quaeque patefient,et obscura dilucidabuntur, ut quis prophetiaeuniversam silvam perambulans, his regulis quodammodolucis tramitibus deductus, ab errore defendatur.Sunt autem regulae istae.I. De Domino et corpore ejus.II. De Domini corpore bipartito.III. De promissis et lege.IV. De specie et genere.V. De temporibus.VI. De recapitulatione.VII. De diabolo et ejus corpore.

Regula I

[recensere]

De Domino et corpore ejus.

Dominum ejusque corpus, id est, Ecclesiam,Scriptura loquitur (II Tim. I, 20), sola ratio discernit:dum quid cuique conveniat, persuadet; sedquia tanta est vis veritatis, extorquet. Alias ullapersona convenitur, quam duplicem esse, diversaduorum officia edocent. Sic per Isaiam: Hic, inquit,peccata nostra fert, et pro nobis dolet, et ipsevulneratus est propter facinora nostra. Deus tradiditillum pro peccatis nostris, etc. (Isa. LIII, 4, 6, sec.LXX), quae in Dominum convenire omnis Ecclesiaeore celebratur. Sequitur autem et dicit de eodem:Et Deus vult eum purgare a plaga, et vult Deus a doloreauferre illi lucem, et formare illum prudentia(Ibid., 10, 11). Numquid ei, quem tradidit pro peccatisnostris, vult ostendere lucem, et eum formareprudentia, cum ipse sit lux et sapientia Dei? et noncorpori ejus? Quare manifestum est, sola ratione videriposse quando a capite ad corpus transitum faciat.Daniel quoque lapidem de monte praecisumimpegisse in corpus regnorum mundi, et in pulveremcomminuisse Dominum dicit. Montem vero effectum,et implevisse universam terram corpus ejus.Non enim sicut quidam dicunt, in contumeliam regniDei, invictaeque haereditatis Christi, quod nonsine dolore dico. Dominus totum mundum potestate(Matth. XXVIII, 18), et non sui corporis plenitudineoccupavit. Dicunt enim eo monte mundum impletum;quod liceat Christiano in omni loco, quodantea non nisi in Sion licebat, offerre. Quod si itaest, non opus erat dicere, ex lapide montem effectum,et incrementis mundum coepisse. Dominusenim noster Christus, ante mundi constitutionem(Joan. XVII, 2), hanc habuit claritatem, et cum homoille, Dei filius fuerit, non paulatim, ut lapis,sed uno tempore accepit omnem [23] pietatem in coeloet in terra. Lapis autem incrementis factus estmons, et crescendo terram omnem texit. Quod sipotestate implesset universam terram, non corpore,lapidi non compararetur. Potestas enim res est impalpabilis,lapis vero corpus palpabile. Nec sola rationemonstratur corpus, non caput crescere: sedetiam Apostolica auctoritate firmatur: Crescatis,inquit, per omnia in eum, qui est caput Christus, exquo omne corpus constructum et connexum, per omnemtactum subministrationis in mensuram uniuscujusquepartis, incrementum corporis facit, in aedificationemsui (Ephes. IV, 15, 16). Et iterum: Non tenetiscaput, ex quo omne corpus per tactum et conjunctioneconstructum et subministratum, crescit in incrementumDei (Coloss. II, 29). Non ergo caput quod exorigine idem est, sed corpus crescit ex capite. Adpropositum redeamus. Scriptum est de Domino etejus corpore; quid cui conveniat, ratione discernendum:Angelis suis mandavit de te, ut custodiantte in omnibus viis tuis: in manibus ferent te, ne offendasad lapidem pedem tuum. Super aspidem et basiliscumambulabis, et conculcabis leonem, et draconem.Quoniam in me speravit, eripiam eum, protegameum, quoniam cognovit nomen meum. Invocavit me,et ego exaudiam eum, cum eo sum in tribulatione,eripiam eum et glorificabo eum. Longitudine dierumadimplebo eum, et ostendam illi salutare meum(Psal. XC, 11-16). Numquid de cujus obsequiomandavit angelis suis Deus, eidem ostendit salutaresuum, et non corpori ejus? Iterum: Sicut sponsoimposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornatu(Isa. LXI, 10, sec. LXX). Unum corpus dixitutriusque sexus sponsi et sponsae: sed quid in Dominum,quid in Ecclesiam conveniat, ratione cognoscitur.Et idem Dominus dicit in Apocalypsi: Egosum sponsus et sponsa (Apoc. XVIII, 23). Et iterum:Exierunt obviam sponso et sponsae (Matth. XXV, 1).Et iterum, quid capiti et corpori, ratione discernendumsit per Isaiam declaratur: Sic dicit Dominus[24]ut exaudiant eum gentes (Isa. XLV, 1-3). Sequitur etdicit, quod non nisi corpori conveniat: Et dabo tibithesauros absconditos et invisibiles aperiam tibi, utscias quoniam ego sum Dominus, qui voco nomentuum, Deus Israel, propter Jacob puerum meum, etIsrael electum meum. Propter testamentum enim quoddisposuit Patribus, ad agnoscendum se, Deus aperitcorpori Christi thesauros invisibiles, quos oculus nonvidit, nec auris audivit, nec illi in cor hominis ascenderunt(I Cor. II, 9), sed nec [25] obturati hominis, quinon est in corpore Christi: Ecclesiae autem revelavitDeus per Spiritum sanctum ista quidem, quamvishoc gratiae Dei sit. Adhibita tamen ratione, aliquandofacilius videntur. Sunt alia in quibus hujusmodiratio minus claret; eo quod, sive in Domino,sive in corpore ejus recta conveniat dictum. Quamobremsola et majore Dei gratia videri possunt. Sicin Evangelio: Amodo, inquit, videbitis filium hominissedentem ad dextram virtutis Dei, et venientemin nubibus coeli (Matth. XXVI, 64). Alio loco dicit:Non visuros venientem in nubibus coeli, nisi novissimotantum die plangentes omnes tribus terrae. Et tuncvidebunt filium hominis venientem in nubibus coeli(Matth. XXIV, 30). Utrumque autem fieri necesse est.Sed primo corporis est adventus, id est Ecclesiaejugiter venientis in eadem claritate invisibili; deindecapitis, id est, Domini in manifesta claritate. Si enimdiceret: Amodo videbitis venientem, solius corporisintelligendus esset adventus. Si autem videbitis,capitis adventus. Nunc vero amodo, inquit, videbitisvenientem, quoniam corpore suo jugiter venitnativitate et similium passionum claritate. Sienim renati Christi membra efficiuntur, et membraquae corpus efficiunt, Christus est qui venit, quoniamnativitas adventus est sicut scriptum est: Illuminatomnem hominem venientem in hunc mundum(Joan. I, 9). Et iterum: Generatio vadit, et generatiovenit (Eccle. I, 4). Et iterum: Sicut audistis, quiaAntichristus venit (I Joan. II, 18). Iterum de eodemcorpore: Si enim iste qui venit, alium Christum praedicat(II Cor. XI, 4). Unde Dominus, cum de signoadventus sui interrogaretur, de illo adventu suo coepitdisputare, qui ab inimico corpore signis et prodigiisimitari potest: Cavete, inquit, ne quis vos seducat(Matth. XXIV, 4). Multi venient, in nomine meo,id est in nomine corporis mei. Novissimo autem adventuDomini, id est, consummationis totius adventusejus, nemo, ut aliqui putant, moreretur. Sedquo plenius ista dicantur, ordini suo relinquamus.Nec illud erit absurdum, quod ex uno totum corpusvolumus intelligi, ut Filium hominis Ecclesiam, quoniamEcclesia, id est Filii Dei redacti in unum corpus,dicti sunt Filius Dei, dictus unus homo, dictietiam Deus, sicut per Apostolum: Super omnequod dicitur Deus, aut quod colitur (II Thess. II, 4).Qui dicitur Deus, Ecclesia est. Quod autem colitur,Deus summus est: ut in templo Dei sedeat, ostendensse, quod ipse sit Deus, id est, quod ipse sit Ecclesia.Quasi diceret: In templo Dei sedeat, ostendens sequod ipse sit Dei templum. Aut in Deo sedeat, ostendensse, quod ipse sit Deus. Sed hunc intellectumnon minus, ut novimus, voluit obscurare Daniel derege novissimo: In Dominum, inquit, locus ejus glorificabitur(Dan. XI, 38, sec. LXX): id est clarificabitur,velut Ecclesiam in loco Ecclesiae, in loco sancto,abominatione vastationis, in Deum, id est, inEcclesiam subornavit. Et Dominus totum populum,sponsam dicit et sororem. Et Apostolus Virginemsanctam, et adversum corpus, hominem peccati. EtDavid totam, Christum, Ecclesiam dicit: Faciensmisericordias Christo suo David, et semini ejus usquein saeculum (Psal. XVII, 51). Et apostolus Paulus,corpus Christi, Christum appellat: Sicut enim unumcorpus est, membra autem habet multa; omnia autemmembra ex uno corpore, cum sint multa, unum corpussunt: sic et Christus (I Cor. XII, 12), id est Christicorpus, quod est Ecclesia. Iterum: Gaudeo inpassionibus pro vobis: et repleo, quae desunt pressurarumChristi (Coloss. I, 24), id est, Ecclesiae. Nihilenim defuit Christi passionibus: quoniam sufficitdiscipulo, ut sit sicut magister ejus. Sic ergo adventumChristi pro locis accipiemus. Item in Exodo,omnes filios Dei, unum filium, et omnes primogenitosAegyptiorum, primogenitum esse, sic Deo dicente,cognoscimus: Haec dices, inquit, Pharaoni:Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.Dixi tibi: Dimitte populum meum, ut serviat mihi. Tuautem noluisti dimittere eum (Exod. IV, 22). Undeergo: Ecce ego occidam filium tuum primogenitum.Et David, vineam Domini, unum filium, sic ait:Deus virtutum, convertere: respice de coelo, et vide, etvisita vineam istam, et perfice eam, quam plantavitdextera tua, et super filium hominis, quem confirmastitibi (Psal. LXXIX, 15). Et Apostolus filium Dei dicit,qui filio Dei mixtus est: Paulus servus Jesu Christi,vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quodante promiserat per prophetas suos, in scripturis sanctisde filio suo, qui factus est ei, ex semine David secundumcarnem. Qui praedestinatus est filius Dei invirtute, secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectionemortuorum Jesu Christi Domini nostri (Rom.I, 1-4). Si diceret de filio suo, ut ex resurrectionemortuorum, unum filium ostenderet; nunc autem,de filio, inquit, suo, ex resurrectione mortuorum JesuChristi Domini nostri. Sed qui factus sit filius Dei exresurrectione Christi, apertius ostendit de filio suo,quia factus est ei, ex semine David secundum carnem,qui praedestinatus est filius Dei. Dominus etenimnoster, non est praedestinatus filius Dei, quiaDeus est, et coaequalis est Patri, qui ex quo creatusest, hoc est. Sed ille, cui secundum Lucam dicit inbaptismo: Filius meus es tu, ego hodie genui te(Psal. II, 7). Qui ex semine David, mixtus est principaliSpiritui, et factus est ipse filius Dei, ex resurrectioneDomini nostri Jesu Christi: id est, dum resurgitin Christo semen David: non ille, de quo aitipse David: Sic dicit Dominus Domino meo (Psal.CIX, 1). Itaque facti sunt duo, una caro, Verbum carofactum est (Joan. I, 14), et caro Deus: quia non exsanguine, sed ex Deo nati sumus. Apostolus dicit:Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnumest: ego autem dico, in Christo et in Ecclesia (Ephes.V, 31, 32). Unum namque semen promisit DeusAbrahae; ut quanticumque Christi miscerentur, unusesset in Christo, sicut Apostolus dicit: Omnes vos,unum estis in Christo Jesu. Si autem vos unum estis inChristo Jesu: ergo Abrahae semen estis, et secundumpromissionem haeredes (Gal. III, 28, 29).Distat autem, inter unum estis: et unus estis. Quotiescumquealter alteri voluntate miscetur uni, unumsunt. Sicut Dominus dicit: Ego et Pater, unum sumus(Joan. X, 3). Quotiescumque autem et corporalitermiscentur, et in unam carnem duo solidantur:unum sunt corpus. Itaque in capite suo filius estDei; et Deus in corpore suo, filius est hominis, quiquotidie nascendo venit, et crescit in templum sanctumDei. Templum enim bipartitum est. Cujus parsaltera, quamvis lapidibus magnis exstruatur, destruitur:neque in eo lapis super lapidem relinquetur.Istius nobis jugis adventus cavendus est, donecde medio ejus discedat Ecclesia.

Regula II

[recensere]

De Domini corpore bipartito.

Regula bipartiti corporis Domini multo necessarioret a nobis tanto diligentius perspicienda, et peromnes Scripturas ante oculos habenda est. Sicutenim, ut supra dictum est, a capite ad corpus rationesola videtur: ita a parte corporis ad partem, adextra ad sinistram, vel a sinistra ad dextram reditusin supradicto capite claret. Dum enim dicit uni corpori:Thesauros aperiam tibi invisibiles, ut scias, quoniamego sum Deus, et assumam te (Isa. XLV, 3): et adjecit:Tu autem me non cognovisti, quoniam ego sumDeus, et non est alius absque me Deus, et nesciebas me(Ibid., 4, 5). Numquid, licet unum corpus alloquitur,in unam mentem convenit, thesauros invisibiles aperiamtibi, ut cognoscas, quoniam ego sum Deus, propterpuerum meum Jacob: Et tu autem me non cognovisti?In eadem: et non accepit Jacob, quod Deus promisit.Aut in unam mentem non convenit: Tu autem menon cognovisti, et nesciebas me: Nesciebas enim non dicitur,nisi ei, qui jam scit. Non cognovisti autem illidicitur, qui licet ad hoc vocatus sit, ut cognosceret,et ejusdem corporis sit visibiliter, et Deo labiis quidemappropinquet; corde tamen separatus sit. Huicdicit, tu autem me non cognovisti. Iterum: Ducam caecosin viam, quam non noverunt, et semitas quas non cognoverunt,calcabunt: et faciam illis tenebras in lucem,et prava in directum. Haec verba faciam, et non derelinquameos. Ipse autem conversi sunt retro (Isa. XLII,16, 17). Numquid, quos dixit non derelinquam, iidemconversi sunt retro, et non pars eorum? Iterum dicitDominus ad Jacob: Noli timere, quia tecum sum.Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente colligamte. Dicam Aquiloni, da; et Africo, noli vetare.Adduc filios meos de terra longinqua, et filias meas asummo terrae, et omnes in quibus vocatum est nomenmeum. In gloriam enim meam paravi illum, et finxiillum, et produxi plebem caecam, et oculi eorum suntsimiliter caeci, et surdas aures habent (Isa. XLIII, 5, 8).Numquid, quos in gloriam suam paravit, iidem suntcaeci et surdi? Iterum: Patres tui primo; principeseorum facinus admiserunt in me, et inquinaverunt principestui sancta mea, et dedi perire Jacob, et Israel inmaledictum (Ibid. 25). Nunc audi me, puer meus Jacob,et Israel quem elegi (Isa. XLIV, 1). Ostendit illi Jacobdedisse perire, et Israel in maledictum, quem nonelegerat. Iterum: Finxi te puerum meum, meus es tu,Israel, noli oblivisci mei. Ecce enim delevi velut nubemfacinora tua, et sicut nimbum peccata tua. Converteread me, et redimam te (Ibid., 21). Numquid, cujuspeccata delevit, cui dicit, meus es tu: Et, ne obliviscatursui: commemorat eidem, et dicit, converteread me, aut alicujus antequam convertatur, peccatadelentur? Iterum: Scio quoniam reprobatusreprobaberis: propter nomen tuum, ostendum tibidignitatem meam, et praeclara mea superducam tibi(Isa. XLVIII, 8, 9). Numquid reprobato ostenditdignitatem suam, et praeclara sua inducit ei? Iterum:Non [26] senior, non Angelus: sed ipse consideravit eospropter quod diligeret eos, et parceret illis. Ipse redemitillos, et assumpsit illos, et exaltavit illos omnes diessaeculi. Ipsi autem contumaces fuerunt et exacerbaveruntSpiritum sanctum (Isa. LXIII, 9, 10, sec. LXX).Quos omnes dies saeculi exaltavit, quo tempore fueruntcontumaces, aut exacerbaverunt Spiritum sanctum?Iterum aperte Deus uni corpori firmitatem,et interitum promittit, dicens: Hierusalem civitas dives,tabernacula quae non commovebuntur, neque agitabunturpali tabernaculi tui in aeternum tempus, nequefunes ejus rumpentur (Isa. XXXIII, 20, 21, sec. LXX).Et adjecit: rupti sunt funes tui, quia non valuit arbornavis tuae, inclinaverunt tua vela et non tollet signum,donec tradatur in perditionem (Ibid. 23). Iterum ostenditbreviter bipartitum Christi corpus: Fusca sumet decora (Cant. 1, 4). Absit enim, ut Ecclesia, quaenon habet maculam, aut rugam (Ephes. V, 27), quamDominus suo sanguine mundavit, aliqua ex parte fuscasit, nisi in parte sinistra, per quam nomen Dei blasphematurin gentibus; alias, tota speciosa est, sicutdicit. Tota speciosa es, proxima mea: et reprehensionulla est in te (Cant. IV, 7). Etenim dicit qua de causasit fusca et speciosa: ut tabernacula Cedar, et pelles Salomonis.Duo tabernacula ostendit: Regium et servile.Utrumque tamen semen Abrahae. Cedar enim filius estIsmael. Alio denique loco, cum isto Cedar, id est,cum servo ex Abraham, diuturnam mansionem sicingemuit Ecclesia dicens: Heu me! quia peregrinatiomea longinqua facta est: Habitavi cum tabernaculis Cedar,multum peregrinata est anima mea. Cum odientibuspacem, eram pacificus: cum loquerer illis, debellabantme gratis (Psal. CXIX, 5-7, sec. LXX). Nonpossum autem dicere, tabernaculum Cedar, praeterEcclesiam esse. Ipse enim dicit: Tabernaculum Cedaret Salomonis: Unde fusca sum, inquit, et decora.Non enim Ecclesia in his qui foris sunt, fusca est.Hoc mysterio Dominus in Apocalypsi septem angelosdicit, id est, Ecclesiam septiformem, nunc sanctoset praeceptorum custodes: nunc eosdem et multorumcriminum reos, et poenitentia dignos ostendit.Et in Evangelio unum praepositorum corpus, diversimeriti manifestat, dicens: Beatus ille servus, quemadveniens dominus illius, invenerit ita facientem (Luc.XII, 43.) Et de eodem: si autem nequam ille servus,quem Dominus dividit in duas partes (Luc. XIX, 21).Dico: numquid omnem dividet, aut findet? Denique totumnon totum: sed partem ejus cum hypocritis ponet(Matth. XXIV, 51). In uno enim corpus ostendit. Hocitaque corpus accipiendum est per omnes scripturas,sicubi Deus dicit, ob meritum Israel periturum, authaereditatem suam exsecrabilem. Apostolus enim copioseita disputat, maxime ad Romanos, in parteaccipiendum, quidquid de toto corpore dictum est.Ad Israel, inquit, dicit: Tota die expandi manus measad plebem contradicentem (Rom. X, 21). Et ut ostenderetde parte dictum: Dico, inquit, Numquid repulitDeus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum exsemine Abrahae, tribu Benjamin. Non repulit Deus plebemsuam, quam praescivit (Rom. XI, 1, 2). Et postquamdocuit, quemadmodum haec locutio intelligendaesset; eodem genere locutionis ostendit,unum corpus et bonum esse et malum, dicens:Secundum Evangelium quidem inimici propter vos: secundumelectionem autem, dilecti propter patres (Ib. 28).Numquid idem dilecti, qui inimici, aut potest in causautrumque convenire? Ita Dominus in omnibus Scripturis.Unum corpus seminis Abrahae in omnibusgentibus crescere et florere atque perire testatur.

Regula III

[recensere]

De promissis et Lege.

Exponitur Paulus ad Rom. et ad Gal., et Isai. c. XLVIII. Auctoritas divina est, neminem aliquando ex operibuslegis justificari potuisse. Eadem auctoritate firmissimumest, non defuisse, qui legem facerent,et justificarentur. Scriptum est: Quaecumque lex loquitur, his dicitqui in lege sunt: ut omne os obstruatur, et subjectusfiat omnis mundus Deo. Quia non justificatur ex legeomnis caro in conspectu ejus. Per legem enim agnitiopeccati (Rom. III, 19, 20). Iterum: Peccatum vestrinon dominabitur. Non enim estis sub lege (Rom. VI, 4).Iterum: Et nos in Christum credimus: ut justificemurex fide, et non ex operibus legis (Gal. II, 16). Iterum:Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnimodoex lege esset justitia. Sed conclusit Scripturaomnia sub peccato: ut promissio ex fide Jesu Christi dareturcredentibus (Gal. III, 21, 22). Sed dicet quis: aChristo, et infra non justificat lex, suo tamen temporejustificavit. Huic occurrit auctoritas apostoli Petri,qui, cum gentes a fratribus cogerentur sub jugo legis,sic ait: Quid tentatis Dominum imponere volentesjugum super collum discentium, quod neque patresnostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10). Etapostolus Paulus: Cum essemus, inquit, in carne,passiones peccatorum quae per legem sunt, operabanturin membris nostris, ut fructum afferrent morti (Rom.VII, 5). Et contra, idem Apostolus dicit: Justitia,quae ex lege est, conservatus sine querela (Philipp. III,6). Quod si tanti Apostoli auctoritas deesset: quiddici potuit contra testimonium Domini dicentis: Ecce!vere Israelita in quo dolus non est (Joan. I, 47).Quod et si Dominus hoc testimonium non dignareturperhibere: quis tam sacrilegus, quis tam tumorestuporis elatus diceret, Moysen et Prophetas, velomnes Sanctos justitiam non fecisse, aut justificatosnon esse? cum Scriptura dicat de Zacharia etuxore ejus: Erant justi ambo in conspectu Dei, ambulantesin omnibus mandatis et justificationibus Dei sinequerela (Luc. I, 6). Et Dominus non venerit vocarejustos, sed peccatores (Matth. IX, 13). Lex autem,quomodo justificari potuit a peccato, quae ad hocdata est: Lex autem subintravit, ut multiplicareturpeccatum (Rom. V, 20). Illud autem scire debemuset tenere: numquam omnino interceptum esse semenAbrahae, ab Isaac usque ad hodiernum. Semenautem Abrahae non carnale, sed spirituale, quod nonex lege est, sed ex repromissione est. Alterum enimsemen carnale est, quod ex lege est a monte Sina,Quod est Agar in servitute generans. Ille quidem, quiex ancilla carnaliter natus est. Qui autem ex libera,ex promissione (Gal. IV, 23, 24). Non esse autem semenAbrahae, nisi quod ex fide est, Apostolus dicit:Cognoscitis ergo, quoniam qui ex fide sunt, hi sunt filiiAbrahae (Gal. III, 7)? Et iterum: Vos autem, fratressecundum Isaac, promissionis filii estis (Gal. IV, 28).Semen ergo Abrahae, non ex lege, sed ex promissioneest, quod ex Isaac jugiter transit. Si autemconstat semen Abrahae, quod ex fide est, constat,quia numquam fuit ex lege. Non enim potuitex lege esse, et ex fide. Lex enim et fides, diversares est. Quia lex non est fidei, sed operum. Sicutscriptum est: Lex non est ex fide, sed qui fecerit ea,vivet in eis (Gal. III, 12). Abraham ergo fide semperfilios habuit, lege numquam. Non enim ex lege promissioest Abrahae, aut semini ejus, ut haeres essetmundi, sed per justitiam fidei. Si enim qui per legemipsi sunt haeredes, vacua est fides, et vacua estpromissio. Lex enim iram operatur. Si ergo nec fides,nec promissio Abrahae destrui potest, ab ortusui jugiter mansit. Nec, data lege, impedita est:quominus Abrahae filii secundum promissionem fideigenerentur. Dicit enim Apostolus, post quadringentoset triginta annos datam legem non obfuisse, necdestruxisse promissionem: Si enim ex lege [27], jamnon ex promissione. Abrahae autem, per repromissionemdonavit Deus (Ibid., 18). Et alio loco: Lex ergoadversus promissa Dei? Absit (Ibid., 21). Videmus legemad promissa non pertinere, nec aliquando alteramin alteram impegisse, sed utramque ordinemsuum tenuisse. Quia sicut lex numquam fidei obfuit,ita nec fides legem destruxit. Sicut scriptum est: Legemergo destruimus per fidem? absit, sed legem statuimus(Rom. III, 31), id est, firmamus: invicem namquefirmant. Ergo filii Abrahae non ex lege sunt, sed exfide per repromissionem. Quaerendum autem quemadmodumhi, qui ex operibus legis neganturpotuisse justificari, in lege positi, et legem operantes,justificati fuerint. Quaerendum praeterea,cur post promissionem fidei, quae nullo modo destruipotest, data est lex, quae non est ex fide: excujus operibus nemo justificaretur, quia, Quotquotex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptumest enim: Maledictus qui non permanserit in omnibus,quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea(Gal. III, 10). Apostolus denique huic quaestioniprospiciens, cum asserat omnimodo filios Abrahaedono Dei semper fuisse per fidem, non per legem factorum,ex alterius persona respondit sibi, dicens:Quid ergo lex factorum (Rom. III, 27)? Id est: Siex fide filii, cur data est lex factorum, cum sufficeretpromissio generandis filiis Abrahae, et fide essentnutriendi? Quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17;Gal. III, 11; Heb. X, 30). Antequam enim se interrogasset:Quid ergo lex factorum? jam dixerat, utviverent, qui ex fide justificari non possent, hocmodo: Quoniam autem ex lege nemo justificatur apudDeum: justus autem ex fide vivit (Gal. III, 11). Ostenditpraeterea, dictum esse per Prophetam, Exfide vivit: ut manifestum fieret, quemadmodum viverent,qui legem facere non possent. Sed minuslucet, quid sit: Justus ex fide vivit (Habac. II, 4).Non enim potuit quisquam justus in lege positus vivere,nisi opera legis fecisset, et omnia opera: sinminus, maledictus esset. Dedit Deus legem, et dixit:Non concupisces (Exod. XX, 17; Deut. V, 21). Statimoccasione accepta, peccatum, per mandatum operatumest omnem concupiscentiam. Necesse est enimpassiones peccatorum, quae per legem sunt, operariin membris ejus, qui in lege est. Propterea ea data est:ut abundaret peccatum (Rom. V, 20), quia virtus peccati,lex. Venundatus autem sub peccato, jam non quodvult operatur bonum, sed quod non vult malum:consentit enim legi, secundum interiorem hominem.Expugnatur autem aliter lege membrorum, trahiturquecaptivus, neque aliquando liberari potuit, nisisola gratia per fidem. Est autem magnum crimenperfidiae, non attendisse genus armorum, quibusviolentia peccati expugnaretur, et e contra, magnificaefidei est inquisisse et vidisse. Est ergo sacrilegamens, et male de Deo sentiens, quae cum legemnullo modo humanitus posse fieri, et ad ulciscendumparatam videret; non intellexerit esse aliquodremedium vitae: nec fieri potuisse, ut bonus Deus,qui sciebat legem non potuisse fieri, alterum vitaeaditum non reliquisset: et adversum homines, quosad vitam fecerat, undiqueversum vitae vias clausisset.Hoc fides non tulit, non admisit. Sed cuminfirmitate carnis, et virtute peccati urgeretur:Deus dedit claritatem. Sciens Dominum bonum etjustum, et viscera suae miserationis contra operamanuum suarum non clausisse: intellexit esse iterad vitam, et faciendae legis remedium vidit. Deusenim cum diceret: Non concupisces; non denudavit,quemadmodum id provenire posset, sed vere atquedecise dixit: Non concupisces; quoniam id reperiendumreliquit. Si enim mandaret a se proventumpostulari, legem destruxerat et fidem. Ut quid enimlegem daret, si legem in omnibus factorum polliceretur?Aut quid fidei relinqueretur, si fidem, auxiliumpollicendo, praeveniret? Nunc autem bono fideidedit legem, ministram mortis: ut amatores vitae,fide vitam viderent, et justi, fide viverent, qui opuslegis non ex sua virtute, sed ex Dei dono fieri possecrederent. Lex enim a carne fieri non potest: quaecum facta non fuerit, punit. Quae ergo spes hominifaciendae legis, et fugiendae mortis: nisi opis et misericordiaeDei, quam fides invenit? Caro legi Deisubjecta non est; neque enim potest. Qui autem incarne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem nonestis in carne, sed in spiritu; siquidem Spiritus Deiin vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet,hic non est ejus (Rom. VIII, 7, 9). Ostendit SpiritumDei et Christi, idem esse. Ostendit praeterea,qui Spiritum Dei habuerit, in carne non esse. Siergo unus est Spiritus Dei et Christi; prophetae etsancti quia Spiritum Dei habuerunt, Spiritum Christihabuerunt. Si spiritum Dei habuerunt, in carnenon fuerunt, et legem fecerunt: quia caro est inimicain Deum, et legi ejus subjecta non est. Quiergo ad Deum confugit, accepit Spiritum Dei, quoaccepto, mortificata est caro; qua mortificata, potuitfacere legem spiritualis, liberatus a lege, quiajusto non est posita. Et iterum: Si Spiritu Dei agimini,non estis sub lege (Gal. V, 18). Qua re manifestum,quia patres nostri, qui Spiritum Dei habuerunt,non fuerunt sub lege. Quamdiu enim quis in carneest, id est, Spiritum Dei non habet, dominatur eilex. Si autem tradiderit se gratiae, moritur legi, etfacit in illo legem spiritus, mortua carne, quae legiDei subjecta esse non potest. Quod enim gerebatur,id etiam nunc geritur, non enim quia sub lege nonsumus, cessavit interdictio illa concupiscentiae, etnon magis aucta est; sed nos in revelatam gratiamconcurrimus per fidem, edocti a Domino, opus legisde ejus misericordia postulare et dicere: Fiat voluntastua: Et, Libera nos a malo (Matth. VI, 10, 13).Illi autem in non revelatam per eamdem fidemcoacti metu mortis, quam ministra lege parato gladiointentari videbant. Lex data est, donec veniret semen,cui promissum est et evangelizare fidem. Anteavero, lex cogebat in fide; quasi sine lege non possitexprimi fides, ad exquirendam Dei gratiam, eo quodpeccatum virtutem non haberet. Data vero lege,passiones quae per legem sunt, operabantur in membrisnostris, urgentes in peccatum, ut vel necessitate,urgerentur in fide, quae imploraret gratiamDei in auxilio tolerantiae. Custodiam carceris passisumus, lege minante mortem, et undiqueversuminsuperabili muro ambientem, cujus ambitus solauna janua fuit gratia. Huic januae custos, fides praesidebat:ut nemo illum carcerem effugeret, nisi cuifides aperuisset; et qui hanc januam non pulsaret,intra septa legis moreretur. Legem paedagogum passisumus, qui nos cogeret studere fidei, qui nos cogeretin Christo. Dicit enim Apostolus, propterea datamlegem, ut nos custodia sua concluderet in fidem,quantum futurum erat revelari in Christo, qui estfinis legis, quo vixerunt omnes, qui fidem gratiaeDei exquisierunt. Prius, inquit, quam veniret fides,sub lege custodiebamur, conclusi in fidem, quamfuturum erat revelari. Lex itaque paedagogus nosterfuit in Christo (Gal. III, 24): ut ex fide justificemur.Lex, inquam, [28] fides erat demonstratrix. Sed dicetquis: si in utilitate fidei data est lex, cur non aborigine seminis Abrahae, siquidem juge fuit? Revera,juge fuit. Jugis et fides, ut genitrix filiorumAbrahae. Jugis et lex, per dignoscentiamboni et mali. Sed post promissionem filiorumAbrahae, multiplicatis eis secundum carnem, multiplicandumerat et semen Abrahae, quod non est exfide. Quae multiplicatio, evenire non possit sine adjutoriolegis multiplicatae, et multitudo in fidemnecdum revelatam, sicut jam dictum est, vel necessitatededuceretur. Providentia itaque Dei, sanctumex augendo gubernandoque semen Abrahae, ut severitateet metu legis, multi compellerentur in fidem,et semen fulciretur usque ad fidei revelationem:Lex autem subintravit, ut multiplicaretur peccatum.Ubi, inquit, multiplicatum est peccatum, superabundavitgratia (Rom. V, 20). Non dixit, nata, sed superabundavit.Ab initio enim data est fugientibuslegis molestias atque dominium. Abundavit autemmultiplicata lege, superabundavit vero in omnemcarnem, revelata in Christum. Qui veniens restaurare,quae in coelo, et quae in terra, evangelizavit fidemhis, qui proxime et qui longe (Is. LVII, 19; Ephes.II, 17), id est, peccatoribus Israel et gentibus. Justienim Israel ex fide, in eamdem fidem vocati sunt.Idem namque spiritus, eadem fides, eadem gratiaper Christum semper data est. Quorum plenitudinemveniens, remoto legis velamine, omni gentilargitus est, quae modo, non genere a futuris differebant.Aliter enim numquam fuit semen Abrahae.Quod si quisquam praeter fidem justificatus est: filiusAbrahae non fuit. Quoniam filius Abrahae dici nonpotest, si ex lege, et non sicut Abraham, ex fidejustificatus est. Ab eadem namque imagine gratiaeet spiritus, in eamdem transisse Ecclesiam, docetApostolus, dicens: Nos autem omnes, revelata faciegloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem commutamur,a claritate in claritatem (II Cor. III, 18). Dicitet ante passionem Domini gloriam fuisse, et negatex lege excludi, id est, exprimi, produci, effici potuisse.Unde, manifestum est, ex fide fuisse. Ubiergo, inquit, gloriatio? Exclusa est. Per quam legem?Et numquid operum? Non; sed per legem fidei (Rom.III, 27, 28). Quid enim Scriptura dicit? CrediditAbraham Deo, et reputatum est ei in justitiam (Rom.IV, 3). Ad gloriam ex eadem gloria transivimus:quae non fuit ex lege. Si ex operibus fuit, habetgloriam, sed non ad Deum. Etenim impossibile est,sine gratia Dei, habere aliquam gloriam. Una estenim gloria, et uno genere semper fuit. Nemo enimvicit, nisi cui Deus vicerit, quod non est ex lege:sed qui fecerit. In fidem autem, Deus infirmum facitadversarium nostrum. Propterea, qui gloriatur, inDomino glorietur (I Cor. I, 31). Si enim quod vincimus,nostrum non est: non est ex operibus, sed exfide. Nihil est igitur quod ex nobis gloriemur. Nihilenim habemus, quod non accepimus. Si sumus, exDeo sumus: ut magnitudo virtutis sit Dei, et nonex nobis. Omne opus nostrum, fides est. Quae quantafuerit, tantum Deus operatur in nobis. Cum in hocgloriatur Salomon fuisse non ex homine; sed exDei dono esse hominis continentia: Cum scivi, inquit,quia aliter non possum esse continens, nisi Deusdederit. Et hoc ipsum erat sapientiae, scire, cujus hocdonum esset, Adii Dominum, et deprecatus sum (Sap.VIII, 21). Judicio Salomonis credendum est, non exoperibus, sed ex gratia Dei, omnes justificatos, quiscierunt opus legis a Deo implendum, quo possintgloriari. Dicit autem Apostolus: Ut omnis caro nonglorietur in conspectu Dei (I Cor. I, 29). Mali omnimodo,quod Deum non cognoverunt: justi, quodnon suum, sed Dei sint opus. Inutilia, inquit, et abjectaelegit Deus, quae non sunt: ut ea, quae sunt,evacuarentur, ut non glorietur in conspectu Dei omniscaro. Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factusest vobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctimonia,et redemptio: ut secundum quod scriptum est: Quigloriatur, in Domino glorietur (Ibid., 28-30). Et iterum:Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis(Ephes. II, 8). Dei donum est, non ex operibus,ne forte quis glorietur: ipsius enim sumus figmentum,creati in Christo. Sic nulla caro aliquando exlege, id est ex operibus justificari potest, ut omnisjustus ex Deo gloriam haberet. Est aliud, quodnemo glorietur in conspectu Dei: Deus enim sicsuis operatur, ut sit quod et dimittat: Nemo estenim mundus a sorde, nec si unius diei sit vita ejus(Job. XIV, 4). Et David dicit: Non introeas in judiciumcum servo tuo, quoniam non justificabitur inconspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2). Et Salomonin dedicatione templi: Non est, inquit, homo qui nonpeccavit (III Reg. VIII, 46). Et iterum: Tibi soli deliqui(Ps. L, 6). Quis enim gloriabitur castum se haberecor? Aut quis gloriabitur, mundum esse apeccato? Parum fuit de corde casto, id est, a cogitationibus,nisi et a peccato se mundum nemo gloriaretur.Omnis victoria non ex operibus, sed Deimiseratione conceditur, sicut scriptum est: Qui tecoronat in miseratione et misericordia (Ps. CIV, 4). Etmater martyrum filio suo sic dicit: Ut illa miserationecum fratribus tuis te recipiam (II Machab. VII,29). Justi autem perfecerunt voluntatem Dei votoatque conatu, qui nituntur et concupiscunt Deo servire,non tamen in lege. Quae si justificasset, omnesjusti unius essent meriti, quia parem de omnibusexigit observationem: sin minus, operaretur maledictio:si autem disparis erat meriti, quis quantumcredidit sibi dari, tantum gratiae Dei miserentisaccepit, transformatus a gloria in gloriam, sicut aDei spiritu, id est, ex eodem in eumdem? Tale estenim, quia post Christum fides data est: quale,quia Spiritus sanctus, cum semper omnes prophetaeet justi eodem spiritu vixerunt. Non enim aliter viverepotuerunt, quam spiritu fidei. Quotquot enimsub lege fuerunt, occisi sunt. Quia littera occidit,spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6). Et tamen dicitDominus de eodem Spiritu: Nisi ego abiero, ille nonveniet (Joan. XVI, 7), cum et Apostolis jam dedisseteumdem spiritum. Apostolus autem dicit, eumdemspiritum apud antiquos fuisse: Habentes autem eumdemspiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propterquod locutus sum (II Cor. IV, 13). Eumdem spiritumfidei, dixit habuisse eumdem, qui dixit: Credidipropter quod locutus sum (Ps. CXV, 1): et id confirmat,dicens: Et nos credimus; ideoque et loquimur. Dicendo:Et nos, ostendit et illos eodem spiritu fidei credidisse.Unde manifestum est, quia haec justi non ex lege,sed spiritu fidei semper habuerunt. Quidquid perDominum venit, plenitudo est, cujus pars fuit pereumdem. Sicut parvulus, qui cum nihil minus habeata viro, tamen vir non est, et per incrementa nonnovorum, sed eorumdem membrorum, in eum venitplenitudo corporis, ut sit perfectus, idem tamen quifuerat parvulus. Revera non erat in omnibus Spiritussanctus ante passionem Domini; sed in illis quiper ipsum praesentem credebant, ut ipso victore, etcuncta perficiente, signati perficerentur. Nam justi,quos hic invenit, habuerunt Spiritum sanctum, utSimeon et Nathanael, et Zacharias, et Elisabeth, etAnna vidua filia Phanuel. Promissio a lege separataest; neque cum sit diversa, immisceri potest. Nonconditio infirmat promissionem; cogimur autem nosloqui ea, quae sine igne doloris audire non possumus.Dicunt enim quidam, qui promissionum firmitatem,et quae ex lege est, transgressionem nesciunt:promisisse quidem Deum Abrahae, omnes gentes (sedsalvo libero arbitrio), si legem custodissent. Et sipericula imperitiae quorumdam justorum salute patefacereprodest; sed cum de Deo omnipotente sermoest, moderari dicenda debemus, ne silenda reputandomemoremus, et ex ore nostro, aliena licet, audiantur.Quare cum tremore loquentes, sua cuique periculaconsideranda relinquamus. Manifestum est,praescisse Deum, futuros de libero arbitrio, quosAbrahae promisit, aut non futuros. Alterum est duorum:si futuros, finita quaestio est; si non futuros,[29] fidelis Deus non promitteret. Aut si hoc est statutumapud Deum, tunc promissos dare, si promissivellent: profecto diceret, ne servus ejus ac credens,quia, quod promisit, potens est et facere, ludificareturAbraham. Promissio autem illa est, quae nihilconditionis incurrit. Sin minus; nec promissio estfirma, nec fides integra. Quid enim stabile remanebitin Dei promissione, aut in Abrahae fide, si id, quodpromissum et creditum est, in eorum, qui promissisunt, penderet arbitrio? Ergo et Deus alienum promisit,et Abraham incaute credidit. Ut quid etiamipsa promissio, debitum postmodum facta est, dicenteDeo: Benedicentur in te omnes gentes terrae, proeo quod audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuodilecto propter me (Gen. XXII, 18)? Neque autem exhis, quibus facile est, et adversum Abrahae meritumliberi arbitrii calumnia strepere; etiam post mortemipsius Abrahae, debitorem se ipsius confirmatDeus, et propter eum, se facturum, quodejus filio promittebat, dicens: Ero tecum, etbenedicam te. Tibi enim et semini tuo dabo terramhanc, et statuam jurationem meam, quam juraviAbrahae patri tuo, et multiplicabo semen tuum sicutstellas coeli, et dabo tibi et semini tuo omnes gentesterrae, pro eo quod audivit Abraham pater tuus vocemmeam (Gen. XXVI, 3-5). Ecce firmatum est debitumAbrahae. Non enim potuit per liberum arbitrium,post mortem amittere, quod vivus meruerat; nolueruntautem gentes credere. Quid faciet Abraham,cui debetur? quomodo accipiet fidei et tentationissuae debitum, cujus debere Deo securus fuit? Cuisi dictum est: Dabo quod promisi, et reddam quodjuravi (Ibid., 4): si voluerint gentes, non crederet,sed exspectaret fortuitum. Si conditione opus est,cum operario esse debet, non cum mercede. Operariusenim potest velle accipere aut nolle, non mercesreddi aut non reddi. Omnes enim gentes inmercedem fidei datae sunt Abrahae, sicut Deus dicit:Merces tua multa est (Gen. XV, 1). Non enim si futuriessent, et non quia futuri erant, promisit.Quia non propter fidem Abrahae, placuit Deo, salvasfore omnes gentes: quas non modo ante fidemAbrahae, sed ante mundi constitutionem possedit. Sedquaesivit fidelem, cui id donaret, ex quo esset, cuiid futurum statuerat. Abraham ergo non id meruit,ut essent, qui futuri erant, quos Deus elegerat, etconformes imaginis filii sui futuros esse praeviderat.In Genesi namque de praescientia Dei omnes gentesAbrahae promissas, Scriptura testatur, dicens:Abraham autem fiens fiet, et erit in gentem magnam etmultam et benedicentur in eo omnes gentes terrae (Gen.XXVI, 16). Sciebat etiam quia disponebat Abrahamfiliis suis, et domui suae post se, ut custodiant viasDomini, facere justitiam et judicium, ut superducatDeus in Abraham quaecumque locutus est ad eum.Invenimus autem et conditiones, ut: Si me audieritis,et volueritis. Ubi praescientia Dei, ubi firmitaspromissionis in hujusmodi conditionibus? Dixitetiam Apostolus, propterea ex fide, et non ex lege,datam esse promissionem, ut firma esset promissio(Rom. IV, 16). Lex, inquit, iram operatur; ubi etiamnon est lex, neque transgressio (Ibid., 15). Proptereaex fide ut secundum gratiam firma esset promissioomni semini. Recte, ut firma esset promissio. Adjecitenim, conditione non est firma. Satis enim stultumest credere, in totum corpus convenire, quod bipartitocorpori dicitur. Absit ut his dicat Deus: Sime audieritis, quos sciebat audituros, quos antequamfaceret, noverat in imagine Dei perseveraturos,quos et promisit. Non est data conditio, id est lex,nisi impiis et peccatoribus: ut aut ad gratiam confugiant,aut justius puniantur, si irritam fecerint.Ut quid lex ad justos, quibus lex non est posita, quipropitio Deo legem sine lege faciunt, qui serviunt,quid ad imaginem et similitudinem Dei et Christivivunt, qui volentes, boni sunt? Qui enim sub legeest, metu mortis, non est talis, misericors, non estimago Dei. Displicet illi lex: sed timet ultricem, necperficere potest; quod non voto, sed necessitate faciendumputat. Tradatur necesse est, propriae voluntati;ut voluntas profecto praemium recipiat,quia animam non miscuit voluntati Dei. Displicetilli, quod Deus voluit. Etenim voluntate malus est,qui necessitate bonus est. Lex operi impedimentumest, non voluntati. Non est conjunctus Deo, qui simali poena non esset, malum sequeretur. Nec voluntatemDei facit, qui gemit quod non suam faciat.Non est misericors, qui timet esse crudelis. Sublege est, servus est. Non furtum odit, sed poenammetuit. Furetur autem necesse est, persuasus etvictus, qui carnalis est sub virtute peccati, SpiritumDei non habens. Qui autem amat bonum, imagoDei est, fide Dominica vivit, et haeres, jam non estancillae filius (Gal. IV, 30, 31), qui accepit legem intimore; sed liberae, secundum Isaac, qui non accepitSpiritum servitutis in timore: sed adoptionem filiorum,clamantem Abba pater (Rom. VIII, 15). Qui diligitDeum, non timet serviliter. Scriptum est, timorenim servilis, cum odio est disciplinae. Filiiautem cum honore patris. Aliud est timere ex lege,aliud pro veneratione tremendae Dei majestatis.Ejusmodi similes sunt patri suo, qui in coelis: commemoratiet docti amant bonum, oderunt malum.Sine lege sunt, liberi sunt, ipsi promissi sunt: nonipsi dicitur: Si me audieritis, potest etenim audire:numquid conveniet in eum, quem Deus nondumpraevidit auditurum? Et justi quidem, quos Deuspraesciit (Ibid., 29), sunt in ista lege. Dicitur et ipsis:si me audieritis; sed alia causa, non quia possunt nonaudire: sed ut semper solliciti sint suae salutis, etcerti exitus sui. Non enim securus est unusquisqueex numero se esse praescitorum, Apostolo dicente:Ne ipse reprobus fiam (I Cor. IX, 27). Non est ergoillis, irae operatrix ista lex, sed fidei exercitium,quo jugiter Dei gratiam quaerant laborantes, ut perficiaturquod in illis Deus praevidit, et de libero arbitriofuerint in vitam destinati. Alias impossibile estnon audire eum, quem Deus auditurum praevidit,promisit, juravit. In quam vero partem lex proprieconveniat, licet uni detur corpori, Dominus inEvangelio declarat, dicens Apostolis: Si haec scitis,beati estis si feceritis ea. Non de omnibus dico vobis:Ego scio, quos elegi (Joan. XIII, 17, 18). Magna brevitasostendentis unum corpus et separantis. Si enimdiceret: Non de omnibus vobis dico; aut, non deomnibus dico, non ostenderet unum corpus. Nuncautem non de omnibus dico: ostendit quia et si nonde omnibus, de illis tamen dixit. Sicut quis dicat,non de toto te dixi, duo enim corpora mixta sunt,velut unum, et in commune, unum corpus laudaturaut increpatur. Sicut in Exodo, cum quidam contravetitum, Sabbatis exisset ut manna colligeret, aitDeus Moysi: Quousque non vultis audire legem meam(Exod. XVI, 26)? cum Moyses semper audierit. Quidde illa lege dicimus, quae aperte promissioni videturadversa? Scriptum est in Isaia: Si me audisses, Israel,esset sicut arena maris numerus tuus (Isa. XLVIII, 18).Ecce increpatur Israel, quod vitio suo non fueritfactus sicut arena maris. Superest intelligere, quia sisemper non audierit, semper exiguus erit. Et ubifirmitas promissionum? Sed hoc fit, quia prius volumusintelligere, quam credere et fidem rationisubjicere. Si autem credamus omnimodo ita fieri,ut Deus juravit, dabit rationem fides. Quam perfidumest ratione quaerere, et intelligimus firmitatemmajorem esse promissionum, quam putamus infirmitatem.Hoc enim dictum: Si audisset Israel, commemoratioest justitiae Dei, et confirmatio promissionum,dispositione Dei quosdam factos ad mortem,quosdam vero ad vitam. Propterea, praesentibusdixit, Si me audissetis: ut manifestum fieret, quiaquos promisit, ut arenam futuros, ideo promisit,quia praevidit audituros. Ante Dominum enim Christum,cum hoc dictum est, [30] numquam fuit semenAbrahae, sicut arena maris? Quod probare facile est.Primum, quia in Christo promisit hanc multitudinem:Non in seminibus quasi in multis, sed quasi inuno, et semini tuo, quod est Christus (Gal. III, 16).Deinde, quia omnes gentes promisit, quod anteChristum fieri non potuit. Et si fuit ante Dominumnumerus filiorum Israel sicut arena maris: sed cumfalsis fratribus, qui non sunt filii Abrahae. Non enim,quia omnes ex Abraham, omnes filii Abrahae; autquia Israel, omnes Israel. Sicut Apostolus, cum seAnathema optaret esse pro Israel (Rom. IX, 3), quorumesset filiorum adoptio et testamenta, ostendit, nonesse cujusmodi filios Abrahae, sed de affectu carnalisnecessitudinis dolere, quod ex ipso numero nonessent. Non quod promissio Dei excidisset, dicens:Non tamen excidit sermo Dei, non enim omnes, quisunt ex Israel, hi sunt Israel, neque quia sunt semenAbrahae, omnes filii sunt: sed in Isaac vocabitur tibisemen: id est, non qui sunt filii carnis, hi sunt filiiDei: sed filii promissionis deputantur in semen (Ibid.,6-8). Ergo in antiqua multitudine non fuit Abrahaesemen: nisi illis, qui secundum Isaac fidei et promissionisfilii erant. Etiam hoc exemplum inducit:Si fuerit numerus filiorum Israel, sicut arena maris:reliquiae liberabuntur, id est, exiguum (Isa. X, 12:Ose. I, 10). Et, nisi Dominus sabaoth reliquisset nobissemen, sicut Sodoma essemus (Isa. I, 9). Ipsaereliquiae fuerunt semen Abrahae: ne omnis Judaea,ut Sodoma esset. Iterum cum assereret, numquamDeum haereditatem suam reliquisse: sed sicut in adventuDomini, pars Israel salva facta est: ita semperfuisse. Quid, inquit, dicit responsum divinum?Reliqui mihi septem millia vivorum, qui non curvaveruntgenu ante Bahal (III Reg. XVIII, 19; Rom. XI,4). Sic nunc reliquiae secundum electionem salvaefactae sunt, dicendo: Si nunc in hoc tempore:ostendit et ante sic factum in Israel, ut reliquiae, idest, modicum salvum fieret. Si autem, nec fides,nec ratio persuadet fidei, qui promissus fuerat, dictumesse: Si me audisses, Israel; esset sicut arenamaris numerus tuus (Isa. XLVIII, 18). Et Jacob, quiantequam nasceretur, datus est: idem libero arbitriopostmodum reprobatus est. Sicut Osee dicit:Judicium Domini ad Judam, ut vindicet in Jacob,secundum vias ejus, et secundum studia ejus retribuetei (Ose. XII, 2): quia in utero supplantavit fratremsuum, et in laboribus suis invaluit ad Deum, etinvaluit cum angelo, potens factus est (Gen. XXV,23; Rom. IX, 10). Si autem constat, in Jacob dilectumconsummasse, non est idem qui in laboribusinvaluit ad Deum et supplantator, sed duo in unocorpore. Figura est enim duplicis seminis Abrahae,id est duorum populorum in uno utero matris Ecclesiaeluctantium. Unus est, secundum electionemde praescientia dilectus: Alter electione suae voluntatis,iniquus. Jacob autem et Esau, in uno suntcorpore, ex uno semine. Sed quod perspicue duoprocreati sunt: ostensio est duorum populorum. Etne quis putaret, ita perspicue fore separatos duospopulos: ostensum est, ambos in uno corpore futurosin Jacob, qui et dilectus vocatus est, et fratrissupplantator expressus. Itaque in duobus quantitasexpressa est, non qualitas separationis.Caeterum, ambo qui separati sunt in uno futuri,antequam dividuntur, ostensi sunt. Et Isaac, venit,inquit, frater tuus cum dolo, et accepit benedictionemtuam (Gen. XXVII, 35). Nisi ita locutio mystica sit,breviter ostendentis duo in uno corpore: nonnecontra rationem est, ut benedictionem in proximumdolose acceperit, Scriptura dicente: Qui non juravitproximo in dolo; iste accipiet benedictionem a Domino(Psal. XXIII, 4)? Numquam autem Jacob, idest Ecclesia venit ad benedictionem, non comitantedolo, id est, falsis fratribus. Sed non, quia innocentiaet dolus simul veniunt ad benedictionem, simulbenedicuntur: quia qui potest capere, capiat(Matth. XIX, 12), et unum semen pro qualitate terrae,provenit. Non est autem contrarium, quod malumfratrum videtur supplantasse, quia non dixit: Inutero supplantavit Esau, sed fratrem suum. Esau autem,ubique signum est, et nomen malorum: Jacobautem, utrorumque: illa ratione, quod parsmala simulet se Jacob, et sine dubio, uno nomine:pars autem bona, non potest se simulare Esau. Esthoc nomen malorum tantum: illud vero bipartitum.Caeterum de libero arbitrio, nec Jacob omne semenbonum, nec Esau omne malum, sed ex utroqueutrumque. Ex Abraham ita bipartitum semen ostensumest. Natum est unum ex ancilla in figura (Gal.IV, 22): ut ostenderetur etiam servos futuros exAbraham, et recessit cum sua matre. Postquam verorecessit, inventum est in alterius semine, quod estex libera, quod est ex Israel, qui accepit legem inmonte Sina, quod est Agar in servitute generans. Illicin eodem populo secundum Isaac ex libera promissionisfilii, id est, sancti et fideles multi procreatisunt. Separatis itaque a credentibus figuris Israel etEsau, in uno populo totum postmodum provenit.Illic ab origine utrumque testamentum Agar et Isaac;sed pro tempore alterum sub alterius nomine delituitet delitescit, quia neque revelato novo quiescit vetusgenerando. Non ergo dixit, Agar, quae in servitutemgenerans. Oportet autem simul ambos crescere usquead messem. Sicut ergo tunc sub professione veterisTestamenti latuit novum, id est, gratia, quodsecundum Isaac promissionis filios generaret ex libera,quod in Christo revelatum est: ita et nuncobtinente nova, non desunt servitutis filii generanteAgar, quod in Christo revelabitur. Confirmat Apostolus,id nunc quoque inter fratres geri, quod tuncinter illos gerebatur, dicens: Vos autem, fratres secundumIsaac, promissionis filii estis. Sed sicut tunc,qui secundum carnem natus est, persequebatur spiritualem,ita et nunc (Ibid. 28, 29). Et necessarioaddidit, sed quid dicit Scriptura? Expelle ancillamet filium ejus: non enim cohaeres erit filius ancillae,filio liberae (Ibid., 30). Quod autem dixit, sicut tuncpersequebatur; ita et nunc, non est inane. Apostolusenim interpretatus est persequebatur. Nam Scripturadicit: Ludebat Ismael cum Isaac (Gen. XXI, 9).Numquid fratres, qui circumcisiones Galatis praedicebat,aperte illos, et non per lusum, id est, sineindicio persecutionis insequebatur? Sicut ergo degenere ludendi persecutorem dixit: ita et istos, quiFilios Dei, velut per communem utilitatem, id est,disciplinam legis, a Christo separare, et matri suaeAgar, filios militant. Alia enim non est causa, quafilii diaboli irrepant, ad explorandam libertatemnostram, et simulent se fratres, et in Paradiso nostrovelut Dei filios ludere: quam de subacta libertatefiliorum Dei glorientur, qui portabunt judicium,qualescumque illi fuerint, qui omnem sanctum persecutisunt, qui prophetas occiderunt, qui semperSpiritui sancto restiterunt; inimici crucis Christi,negantes Christum in carne, dum ejus membraoderunt, corpus peccati, filii exterminii, ministeriumfacinoris, qui veniunt secundum operationemSatanae in omni virtute, signis et prodigiis, spiritualianequitiae in coelestibus: quos Dominus Christus,quem in carne persequuntur, interficiet spirituoris sui, et destruet manifestatione adventus sui.Tempus est enim, quod haec non [31] ministeriis, sedaperte dicantur, imminente discessione, quod estrevelatio hominis peccati, discedente Lot a Sodomis.

Regula IV

[recensere]

De specie et genere.

Lux allata Ezechiel, capp. XXVII et XXXII et XXXVIet XXXVII, Isai. XIII et XXIV, Hierem. XXV. De specie et genere loquimur, non secundum virtutemRhetoricam humanae sapientiae, quam quimagis omnibus potuit, locutus non est, ne crucemChristi fecisset inanem, si auxilio atque ornamentosermonis, ut falsitas, indiguisset. Sed loquimur secundummysteria coelestis sapientiae magisterio Spiritussancti. Qui in quod veritatis pretium fidemconstituerit mysterii, narravit in speciem genus abscondens,ut in veterem Hierusalem, totam, quaenunc est per orbem Ecclesiam assumeret, aut inunum membrum, totum corpus, ut in Salomone.Sed hoc non minus occultum est, quam caetera, quaenon solum specie verbi, sed etiam multiformi narrationeoccultantur. Quamobrem, Dei gratia inauxilium postulata; elaborandum nobis est, ut spiritusmultiplicet ingressus legendi, eloquiumquesubtile, quod ad impedimentum intellectus, specieigenus, aut generi speciem inserit: genus species nesit, facile possit videri. Dum enim speciem narrat,ita in genus transit, ut transitus non statim liquidoappareat: sed talia transiens ponit verba, quae inutrumque conveniant, donec paulatim speciei modumexcedat, et transitus dilucidet, cum, quae a speciecoeperant, nonnisi in genus convenerint, et eodemmodo genus relinquit, in speciem rediens. Aliquandoautem a specie in genus non supradicto modo revertitur.Aliquando supradicto modo transit, et evidenterrevertitur simili ordinis varietate: aut aspecie in genus, aut a genere in speciem, finit narrationem.Aliquando redit ex hoc in illud non semel:et omnis narratio nec speciem excedit, nec genuspraeterit, in utrumque conveniens. Haec varietastranslationis et ordinis exigit fidem, quae gratiam Deiquaerat. Sic Dominus per Ezechielem loquitur, et regibuseorum, qui ab Hierusalem capti et dispersifuerant, gentium jungit adventum, et in terra, quamPatres nostri possederunt, exprimit mundum. Septemenim gentes Abrahae promissae, figura sunt omniumgentium. Factus est, inquit, ad me sermo Domini,dicens: Fili hominis, domus Israel habitaverunt interra, et polluerunt illam in via sua, et in idolis suiset peccatis: secundum immunditiam menstruatae factaest via eorum ante faciem meam. Et effudi iram meamsuper eos, et dispersi illos inter nationes, quas ingressisunt, et polluerunt illic nomen meum sanctum: dumdicunt ipsi, populus Domini hi, et de terra tua egressisunt: et peperci illis, propter nomen tuum sanctum,quod polluerunt domus Israel in nationibus, in quasingressi sunt illic. Propter hoc, dic domui Israel: Haecdicit Dominus: Non vobis ego facio, domus Israel:sed propter nomen sanctum quod polluistis in nationibus,in medio quarum ingressi estis. Illic incipitjungere genus: Et sanctificabo nomen meum, sanctumillud magnum, quod pollutum est inter nationes, quodpolluistis in medio earum, et scient gentes, quoniamego sum Dominus, qui sanctificabor in vobis ante oculoseorum, et accipiam vos de gentibus, et congregabo vosex omnibus terris, et inducam vos in terram vestram.Aperte excedit speciem: Et aspergam vos aqua munda,et mundabimini ab omnibus simulacris vestris, et mundabovos, et dabo vobis cor novum, et spiritum novumdabo in vos, et auferam cor lapideum de carne vestra:et dabo vobis carneum, et spiritum meum dabo in vos,et faciam, ut in justitiis meis ambuletis, et judiciamea custodiatis, et operemini. Et habitabitis interra quam dedi patribus vestris. Et eritis mihi in populum,et ego ero vobis in Deum, et mundabo vos exomnibus immunditiis vestris (Ezech. XXXVI, 17, 28).Attingit speciem, non tamen relinquens genus: Etvocabo triticum, et multiplicabo illud: et non dabo invos famem, et multiplicabo fructum ligni, et quae nascunturin agro: ut non accipiatis ultra opprobriumfamis, in nationibus, et reminiscemini vias vestraspessimas, cogitationes vestras non bonas, et non odietiseas ante faciem eorum in iniquitatibus vestris, et inabominationibus eorum. Non propter vos, ego facio,dicit Dominus. Notum est vobis, confundimini et revertiminide viis vestris, domus Israel. Haec dicitAdonai Dominus: In die, qua mundabo vos ab omnibusiniquitatibus vestris, et inebriari faciam civitates,in figura terrae Judae, quae bellis vastata fuerat, coletur,propter quod fuit exterminata sub oculis omnispraetereuntis. Et dicent, Terra illa, quae fuerat exterminata,facta est sicut hortus deliciarum, et civitates desertaeet exterminatae et demolitae, munitae consederunt.Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuituvestro, quoniam ego sum Dominus. Aedificavidemolitas, et plantavi exterminatas: quia ego Dominuslocutus sum et feci (Ibid. 29, 38).Apostolus quoque ingressu Jacob promissum esseintroitum gentium, sic interpretatur dicens, Donecplenitudo gentium intret, et sic omnis Israel salvabitur,sicut scriptum est: Veniet a Sion, qui liberet etauferat impietates ab Jacob (Rom. XI, 25, 26). Eteodem genere locutionis redit in speciem, dicens:Secundum Evangelium quidem inimici propter vos.Item in Ezechiele incipit ab specie, quae conveniatet in genus, et finit in solo genere, ostendens, terrampatrum mundi esse possessionem: Haec dicitDominus: Ecce ego accipiam omnem domum Israelde medio gentium, in quas ingressi sunt illic, et congregaboeos ab omnibus qui sunt in circuitu eorum, etinducam eos in terram Israel, et princeps unus eriteorum. Et non erunt ultra in duas gentes, nec dividenturultra in duo regna: ne contaminentur adhuc insimulacris suis. Et liberabo eos ab omnibus iniquitatibuseorum, quibus peccaverunt in eis, et emundaboeos, et erunt mihi in populum, et ego Dominus ero illisin Deum (Ezech. XXXVII, 21, 23).Aperte transit in genus: Et servus meus Davidprinceps in medio eorum erit, Pastor unus omnium,qui in praeceptis meis ambulabunt, et judicia mea custodient,et facient ea, et inhabitabunt in terra sua, quamego dedi servo meo Jacob, ubi habitaverunt patres eorum,et habitabunt in ea ipsi, et David servus meusprinceps eorum in saecula, et disponam illis testamentumpacis, et testamentum aeternum erit cum illis.Et ponam sancta mea in medio eorum in saecula, eterit habitatio mea in illis, et ero illis Deus: et ipsi eruntmihi populus. Et scient gentes, quia ego sum Dominusqui sanctifico eos, dum sunt sancta in medio eorum, dicitDominus (Ibid., 24, 28). Item illic egressui dispersionisIsrael, gentium inserit adventum.Eremum figuram fuisse populi deserti, in quoEcclesia nunc esse, manifestatur: et quod iidemmali quamvis una cum populo Dei ex gentibus revocenturin terram Israel, tamen in terra non sint.Vivo ego, dicit Dominus, si respondero vobis, et si ascenderitin cor vestrum hoc, et non erit, quemadmodumdicitis vos. Erimus sicut gentes, et sicut tribus terrae,ut serviamus lignis et lapidibus. Vivo ego, dicit Dominus,nisi in manu forti et brachio excelso, et in iraeffusa regnabo super vos, et educam vos de populis etrecipiam vos de regionibus, in quibus dispersi estis inmanu forti et brachio excelso, et ira effusa, et adducamvos in desertum populorum, et disputabo ad vos faciead faciem: quemadmodum disputavi ad patres vestrosin deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus,et redigam vos sub virga mea, et inducam vos in[32] numero, et eligam impios de vobis et desertores:quoniam ex transmigratione eorum educam eos, et interram Israel non intrabunt, et cognoscetis, quia egosum Dominus (Ezech. XX, 31, 38).Item illi captivitati montium Israel promittit Deusubertatem, et multiplicationem populorum usque infinem: Quoniam, inquit, dederunt terram tuam sibiin possessionem cum jucunditate inhonorantes animas,atque exterminaverunt in vastationem: propterea, prophetasuper terram Israel, et dic montibus et collibus,et rivis et nemoribus: Haec dicit Dominus: Ecce egoin zelo meo, et in ira mea locutus sum, propter quodopprobrium gentium portatis. Ecce ego levabo manummeam super nationes, quae sunt in circuitu vestro. Hiinjuriam suam accipient: vestri autem montes, Israel,uvam et fructum vestrum manducabit populus meus,qui appropinquat venire. Quia ecce ego super vos, etcolemini, et seminabimini: et multiplicabo super vostotam domum Israel usque in finem, et habitabunturcivitates, et quae desolatae erant, aedificabuntur (Ezech.XXXVI, 5, 10). Item illic velut in novissima resurrectione,prima significatur: Locutus est, inquit, ad me,dicens: Fili hominis, ossa haec, omnis domus Israel est.Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, interiit spesnostra, exspiravimus. Propterea propheta et dic; Haecdicit Dominus: Ecce ego aperiam monumenta vestra,et educam vos de monumentis vestris, et inducam vosin terram Israel, et scietis, quia ego Dominus, cumaperiam sepulcra vestra, et educam de monumentis populummeum, et dabo spiritum meum in vos, et vivetis:et ponam vos super terram vestram, et scietisquia ego sum Dominus (Ezech. XXXVII, 11, 14).Numquid perspicue, cum resurrexerimus, tuncsciemus Dominum, et non nunc, cum per baptismumresurgimus? Aut mortui poterunt dicere: Aridafacta sunt ossa nostra (Ibid., 11), ut merito mortuisid promissum esse credamus? Quid enim est sacramenti,ne in ambiguum veniret, aperuit Deus. Namde novissima carnis resurrectione, neminem Christianumcredimus dubitare. Et Dominus secundumJoannem has resurrectiones manifestat, dicens:Amen dico vobis: quia, qui verbum meum audit, etcredit ei, qui misit me, habet vitam aeternam, et in judiciumnon veniet, sed transiet a morte ad vitam.Amen dico vobis, quoniam venit hora et nunc est,quando mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint,vivent. Sicut enim habet Pater vitam in se: sicdedit Filio vitam habere in semetipso. Et potestatemdedit ei et judicium facere: quia filius hominis est(Joan. V, 24, 27). Jungit novissimam resurrectionem:Nolite mirari hoc: quia venit hora, in qua omnes,qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei,et exient qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae:qui autem mala fecerunt, in resurrectionem judicii(Ibid., 28, 29). Primo dixit, mortui qui audierint, vivent.Secundo, omnes, qui in monumentis sunt, exient.Item quod in uno homine totum corpus significetur,in Regum libro promittit Deus David, de Salomonedicens: Suscitabo regnum ejus: ipse aedificabit mihidomum (II Reg. VII, 15).Conveniunt ista: sed excedit speciem, dicens:Et dirigam thronum ejus usque in aeternum. Item inutrumque: Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi infilium. Et si venerit injustitia ejus, arguam eum invirga hominum, et in artibus filiorum hominum; misericordiamautem meam non auferam ab eo, sicut abstuli,a quibus abstuli a conspectu meo, et fidelis fietdomus ejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejusin aeternum in conspectu meo, et fidelis fiet domusejus. Iterum excedit speciem: et regnum ejus inaeternum in conspectu meo, et thronus ejus erit confirmatususque in aeternum (Ibid., 13, 16). Quodautem videtur in excessus specie thronum Christipromittere in aeternum, thronum filii hominis promittit,et ita Corpus Christi, id est, Ecclesiae. Nonenim propter David promisit Deus regnaturum Christum:cui ante constitutionem mundi promisit hancclaritatem. Et per Isaiam sic dicit Deus Christo:Magnum tibi erit istud: ut voceris puer meus, et statuastribus Jacob, et Israel dispersionem convertas.Ecce posui te in testamentum generis, in lumen gentium,ut sis in salutem usque in novissimum terrae(Isa. XLIX, 6). Quid majus Filio Dei vocari puer meus,et Israel dispersionem convertere, aut per cumfactum esse ipsum Israel et coelum et terram, etquae in eis sunt visibilia et invisibilia? Sed ei dixitmagnum esse, qui Filio Dei mixtus est ex semineDavid. Omnis enim promissio Abrahae et David,ipsa est, ut semen eorum misereretur ei, cujus suntomnia, et esset cohaeres in aeternum: non proptereos regnaret Christus, qui est omnium rex a Patreconstitutus. Quid dicimus de Salomone? cum Deoest, an post idololatriam reprobatus est? Si cumDeo dixerimus: impunitatem spondebimus idolorumcultoribus. Non enim dicit Scriptura, poenitentiamegisse Salomonem, aut recepisse sapientiam. Si autemreprobatum dixerimus: occurrit vox Dei, quaedicit, nec terrae quidem regnum auferre Salomonipropter David, sicut scriptum est in libro Regum:Disrumpens disrumpam regnum tuum de manu tua:et dabo illud servo tuo. Verum, in diebus tuis non faciamhaec, propter David patrem tuum. De manu filiitui accipiam illud. Verum omne regnum non accipiam,sceptrum unum dabo filio tuo: propter David servummeum, et propter Hierusalem civitatem, quam elegi,(III Reg. XI, 11, 14). Quid enim prodest David, sipropter eum filius ejus regnum terrae consequeretur,coeleste perditurus? Quo manifestum est, cumDeo esse Salomonem: cui regnum quidem terraeablatum non est propter David, quod et dixerat:Arguam in virga hominum peccata ejus: misericordiamautem meam non auferam ab eo (II Reg. VII, 14).Quod si neque reprobatus est, neque idolorum cultoresregnum Dei possident: manifestuum est, figuramfuisse Ecclesiae bipartitae, Salomonem, cujuslatitudo cordis et sapientia, sicut arena maris, etidololatria horribilis. Disrumpens, inquit, disrumpamregnum tuum de manu tua: verum in diebus tuis non faciam.De manu filii tui accipiam illud. Jugis operationisest, disrumpens disrumpam: sicut benedicens benedicam,et multiplicans multiplicabo semen tuum. Ostenditenim semper futurum Salomonem in filio, id est,in posteris: cujus posthumis Salomonis temporibusnon aufert Deus regnum, secundum promissa Patrum:sed corrigit illud usque in aeternum, ut auferatjugiter secundum idololatriam Salomonis, insuo peccato perseverantis. Alias, quomodo de manuSalomonis disrumpens disrumpit aut non disrumpit,si non nunc est Salomon in filiis bonus aut malus?Quod autem dicit: Verum, non omne regnum accipio:in speciem redit, incipiens aliam figuram infilio Salomonis et servo. In Jesu Nave quoque sicdicit Dominus, manifestans in uno homine futurumcorpus ostendit: sed hoc loco malum tantummodo.Peccavit, inquit, populus et transgressus testamentum,quod disposui ad illos, furati sunt de anathemate, miseruntin vasa sua (Jos. VIII, 11): cum solus Acharde tribu Juda id fecisset. Quod corpus semper futurumintelligens Jesus, sic ait, cum eum occideret:Exterminet te Deus sicut et hodie (Ibid., 25). Illudautem multo magis necessarium est scire: omnesomnino civitates Israel et gentium, vel provinciasquas Scriptura alloquitur, aut in quibus aliquid gestumrefert figuram esse Ecclesiae. Aliquas quidempartis malae tantum, aliquas bonae, aliquas veroutriusque. Et si sint aliqua, quae etiam in gentes,quae foris sunt videantur convenire: in parte tamen,quae intus est, convenitur omne corpus adversum,sicut in Israel captivo, promittitur gentibusad Deum reditus. Impossibile est enim legem loquiei, qui in lege non est: de eo loqui, ad ipsumtamen non: et sive alicubi sine ista occasione nonin Israel specialiter alienigenas alloquitur, intusomnimodo credendi sunt: quoniam, etsi eveniebatspecialiter quod prophetatum est, Ecclesia tamen est.Proprietas denique non omnibus speciebus [33] convenit.Nam et Damascus et Tyrus et Soor et aliae multaeusque nunc exstant, quas Deus penitus tolli, necrestaurari dixerat. In alienigenis autem civitatibusEcclesiam conveniri apertum est in Ezechiele, cuicum Dominus diceret, praedicere interitum in Theman,quae est Esau, et in Dagon, quod est idolumallophylorum, intellexit parabolam esse adversumHierusalem et templum. Factus est, inquit, sermoDomini ad me, dicens: Fili hominis, confirma faciemtuam super Theman, respice in Dagon, propheta insilvam summam Nages: Audi verbum Domini. Haecdicit Dominus: Ecce, ego incendam in te ignem, etcomedet in te omne lignum viride, et omne lignumaridum. Non exstinguetur flamma incensa et cumbureturin ea omnis facies a subsolano usque ad aquilonem, utcognoscat omnis caro, quia ego Dominus succendi illud,non exstinguetur ultra. Et dixi, non, Domine. Ipsi dicuntad me: Nonne parabola est haec, quae dicitur(Ezech. XX, 45, 49)? Et factus est, inquit, sermo Dominiad me, dicens: Propterea, fili hominis, prophetaet confirma faciem tuam ad Hierusalem, respicienssancta eorum: et prophetabis super terram Israel. Haecdicit Dominus: Ecce ego educam gladium meum devagina sua: et disperdam de te inimicum et injustum.Sic exiet gladius meus de vagina sua super omnem carnema subsolano usque ad aquilonem, et sciet omniscaro, quia ego sum Dominus, qui emisi gladium meumde vagina sua, non egredietur ultra. Confirma, inquit,faciem tuam, super Theman, et respice in Dagon(Ezech. XXI, 1, 5). Et interpretatus est dicens: Confirmafaciem tuam ad Hierusalem, et respice in sanctaeorum. Et ostendit in omnem Hierusalem, dicens:Disperdam de te inimicum et injustum. Ita futurumgeneraliter ait: Sic exiet gladius meus super omnemcarnem a subsolano usque ad aquilonem. Ostendit inHierusalem esse Theman, quam illic Deus interficit,et Dagon, et omnia exsecrabilia gentium operantefilio David Salomone in filiis suis, quo etiam evidenterdejecta templa Dei et demolita, atque spiritualiterexusta, projecit in torrentem, id est, saeculum,qui nascitur filius David Josias, ut disrumpaturaltare in Bethel, sicut scriptum est: Altare, altare,haec dicit Dominus, Ecce filius nascetur de domo David:Josias nomen illi (III Reg. XIII, 2). Ninive civitasalienigenarum, bipartitae Ecclesiae figura est.Sed quia ordinem lectionem interpretando prosequi,longum est: satis erit, quod specie convenire nonpotest dicere. Erat, inquit, Ninive civitas magna(Jonae III, 3): adeo, cum esset adversa Deo, ut metropolisAssyriorum, quae et Samariam delevit,et omnem Judaeam semper oppressit: sed in figuraEcclesiae praedicante Jona, id est, Christo,omnis omnino liberata est. Eadem Ninive omninoinsequenti Propheta peritura describitur, cuipraedicans Dominus: Signum est Jonae in ventreceti (Matth. XII, 40; Luc. XI, 30). Atque ut et ipsePropheta ostendit, non esse illam civitatem specialem,interponit aliqua, quae speciei modum excedant.Non erat, inquit, finis gentilibus illius: cum esset civitasunius gentis. Et iterum: Multiplicasti mercatustuos super astra coeli, id est, Ecclesiam. Et iterum:Super quem non venit malitia tua semper? Numquidpotuit unius civitatis malitia, super omnem hominem,aut semper venisse, nisi illius, quam Cain fratrissanguine fundavit nomine filii sui, id est, posteritatis?Manifestius adhuc docet Propheta, Ecclesiamesse Ninive. Et extendet, inquit, manum suam in Aquilonem(id est, populum solis alienum adversus Meridianum)et perdet Assyrium (Soph. II, 13). Et illud:Ninive, exterminium sine aqua in desertum: et pascenturin medio ejus greges, omnes bestiae terrae et cameleonti,et hirci in laquearibus ejus cubabunt, et bestiaevocem dabunt in fossis ejus, et corvi in portis ejus,quoniam cedrus altitudo ejus. Civitas contemnens, quaehabitat in spe, quae dicit in corde suo: Ego sum, et nonest post me (Ibid., 13, 15). Et adhuc: Quomodo factaest in exterminio, pascua bestiarum? Omnis, qui transitper illam, sibilabit et movebit manus suas (Ib., 15).O illustris et redempta civitas, columba, quae audivitvocem, non recepit disciplinam, in Domino non estconfisa, et ad Dominum suum non appropinquavit.Principes ejus in ea, ut leones frementes; judicesejus, ut lupi Arabiae, non relinquentes inmane. Prophetae ejus, spiritu elati, viri contemptores.Sacerdotes ejus prophetant sacra, et [34] conscelerantlegem; Dominus autem justus, in templo ejus non facietinjustum (Soph. III, 1, 5). Aegyptus item bipartitaest. Ecce, inquit, Dominus sedet super nubemlevem, et venit in Aegyptum (Isa. XIX, 1, 3). [Nubes,corpus est spirituale post Baptismum, et claritas filiihominis. Primus est enim adventus Domini jugitercorpore suo venientis, sicut dicit: Amodo videbitisvenientem in nubibus coeli] et comminuentur manufactaAegypti a facie illius, et cor ipsorum minorabitur inillis, et exsurgent Aegyptii super Aegyptios et [35] expurgabithomo fratrem suum et homo proximum suum, etpugnabit civitas contra civitatem, et exsurget genssuper gentem (Matth. XXIV, 30), id est, Aegyptus superAegyptum, et lex supra legem, sensus scilicetdiversitate sub una lege: Et turbabitur spiritusAegyptiorum in ipsis, et cogitationes eorum dispergam.Et postquam nunc generi speciem, nunc genus specieimiscuisset, adjecit, dicens: Die autem illo eritaltare Domini in regione Aegyptiorum, et tituli adterminos ejus Domino. Erit autem in signum in aeternumDomino, in regione Aegyptiorum (Isa. XIX, 19).Non dixit: licebit esse altare ad terminos Aegypti inaeternum: sed, erit. Ezechiel vero apertius ostendittotum mundum esse Aegyptum, dicens: O dies!quia prope est dies Domini, dies nubis, finis gentiumerit: et veniet gladius super Aegyptios. Et jungit speciem:Et erit tumultus in Aethiopia, et cadent vulneratiin Aegypto, et cadent fundamenta ejus, Persaeet Cretes, et Lydi, et omnes commesticii, etfilii testamenti mei, gladio cadent in ea cum ipsis(Ezech. XXX. 3-5). Hoc autem factum est, cumpost excidium descenderent in Aegyptum, et occiderenturillic a Nabuchodonosor secundum Hieremiaeprophetationem. Fiet autem et generaliter,novissimo die, quando cum Aegyptiis filii testamenticeciderint, Aegyptiorum more viventes. Itemper Ezechielem minatur Deus regi Aegyptiorum, etejus multitudini, quod essent terribiles in sanctos,inter circumcisos deputati: quod non convenit, nisiin eos, qui sibi circumcisione, id est, sacris blandiuntur.Quoniam igitur dedit timorem suum superterram vitae: ut dormiret in medio incircumcisorumvulneratus gladio Pharao, et omnis multitudoejus cum ipso, dicit Dominus. Et illic a genere adspeciem: Haec dicit Dominus: Circumjaciam te superterram populorum multorum et extraham te in homomeo, et extendam te super campi tui: et constituamsuper te omnes aves coeli, et saturabo omnes bestiasuniversae terrae: et dabo carnes tuas super montes, etsaturabo sanguine tuo colles, et rigabitur terra ab his,quae de te procedunt; a multitudine tua in montibusvepres implebo abs te, et cooperiam coelum cum exstingueris,et obscurabo astra ejus, solem in nube contegam,et lunae non lucebit lumen ejus. Omnia quae lucent luminein coelo obscurabuntur, et dabo tenebras super terramtuam, dicit Dominus. Jungit speciem: Et exasperabocor populorum multorum: cum ducam captivitatemtuam in nationes, in terram, quam non noveras(Ezech. XXXII, 4-8). Excedit speciem: Et contristabuntur super te multae nationes, et reges earum,mentis alienatione stupebunt, cum volabit gladius meussuper facies eorum, in medio eorum erit ad ruinamex die ruinae tuae. Redit ad speciem: Quoniamhaec dicit Dominus: Gladius regis Babylonisvenit tibi in gladiis gigantum, et dejiciam virtutemtuam, pestes a nationibus omnes, et pendent contumeliamAegypti, et conteretur omnis virtus ejus. In genus:Et perdam omnia pecora aqua multa: et non turbabiteam pes hominis ultra, et vestigium pecorum noncalcabit eam. Tunc requiescent aquae eorum, et fluminaeorum, ut oleum habebunt, dicit Dominus (Ibid.9-14). Species: Et dabo Aegyptum in interitum, etdesolabitur terra cum plenitudine sua, et dispergamomnes inhabitantes in ea (Ibid., 15). Genus: Et scient, quia ego Dominus sum. Operiam, inquit, coelum, cumexstingueris: et obscurabo astra ejus, solem in nubecontegam et lunae non lucebit lumen ejus. Omnia, quaelucent lumine in coelo obscurabuntur super te: et dabotenebras super terram tuam (Ezech. XXXII, 7, 8). [Inpassione Domini, non in terra Aegypti tantum fuerunttenebrae: sed in toto orbe. Sed nec, captaAegypto, obstupuerunt gentes, exspectantes ruinamsuam ex die ruinae ejus. Nam et de Soor sic scriptumest: Haec dicit Dominus ad Soor: Nonne, a dieruinae tuae, in gemitu vulneratorum, dum interficiunturgladio, in medio tui commovebuntur insulae, et discedenta sedibus suis omnes principes maris, et auferentmitras et vestem aurium suarum: dispoliabunt se in stupore mentis, stupebunt et timebunt in interitutuo, et ingemiscent super te, et accipient lamentationemet dicent tibi: Quomodo destructa est de mari civitasilla laudabilis, quae dedit timorem suum omnibus inhabitantibusin ea? et timebunt insulae ex die ruinae tuae(Ezech. XXVI, 15-18, sec. LXX): Ad clamorem vocistuae, gubernatores tui timore timebunt, et discedent denavibus omnes remiges tui et vectores et proretae marissuper terram stabunt, et ululabunt super te voce sua,et clamabunt super te amarum, et imponent super caputsuum terram, et cinerem sternent, et accipient superte lamentationem filiorum, lamentum Soor. Quantuminvenisti mercedis de mari? Satiasti gentes multitudinetua, et a commixtione tua locupletasti omnesreges terrae. Nunc autem contristata es in mari, in profundo aquae commixtio tua, et omnis congregatio tuain medio tui. Ceciderunt omnes remiges tui: omnesqui inhabitant insulas contristati sunt super te, et remigeseorum mentis alienatione stupuerunt, et lacrymatusest vultus eorum super te. Mercatores eorum de gentibusexsibilabunt te: perditio facta es, ultra non eris inaeternum, dicit Dominus (Ezech. XXVII, 28-36, sec.LXX).] Numquid in unam insulam conveniunt, quaedicta sunt: aut sola potuit locupletare omnes regesterrae? Sed aliqua relinquimus locis opportunis:quibus etsi strictim dicuntur, videri possunt. Tyrusbipartita est, sicut per Isaiam dicitur, qui post multaspeciei et generis, hoc quoque adjecit, dicens: Eritpost septuaginta annos Tyrus, sicut canticum fornicariae.Accipe citharam angularem, civitas fornicaria, oblita bene citharizare, multa cantica canta: ut tuicommemoratio fiat. Et erit post septuaginta annos,respectionem faciet Deus Tyri, et iterum restituetur inantiquum (Isa. XXIII, 15-17).] Numquid credibileest, universa regna terrarum, Tyrum venisse negetiandicausa? Quod si veniant; quae utilitas, praedixissefutura Tyro commercia omnibus regnis terrae,si non Tyrus, Ecclesia est, in qua omne terrarumnegotium est aeternae vitae? Sequitur enim et ostendit,quod sit ejus negotium, dicens: Et erit negotiatioejus et merces sancta Domino (Isa. XXIII, 15-17).Non enim in illis colligitur: sed illis, qui habitantin conspectu Domini. Omnis negotiatio ejus, edere etbibere et repleri, in signum memoriae in conspectu Domini(Ibid. 18). Si ergo negotiatio ejus, sancta Domino:quomodo potest omnibus esse regnis, nisiubique fuerit ista Tyrus? Sequitur enim aperte,ostendit quid sit Tyrus, dicens: Ecce Dominus corrumpetorbem terrarum, et vastabit illum, et nudabitfaciem ejus: disperget eos, qui inhabitant in eo, et eritpopulus sicut sacerdos (Isa. XXIV, 1-6). [Num illiusorbis, cujus negotiatio sancta Domino? et famulussicut Dominus et famula sicut domina.] Et erit emenssicut et vendens: et qui debet, sicut ille cui debetur; etqui foenerat, sicut ille qui foeneratur: quia corruptionecorrumpetur terra, et vastabitur vostatione terra. Osenim Domini locutum est haec. Planxit terra, curvatusest orbis terrae, planxerunt alti terrae. Terra autem facinusadmisit, propter eos, qui inhabitant in ea: quia transierunt legem, et mutaverunt jussa testamentiaeterni. Propterea ergo maledictio comedit terram:quia peccaverunt, qui inhabitant in ea. Propter hocegentes erunt, qui inhabitant terram (Isa. XXIV, 1-6).[Numquid illi [36] gentes esse possunt, quibus in omnibusregnis terrae negotiatio est edere, et bibere, etrepleri, non quodam tempore, sed in signum memoriaein conspectu Domini? Et relinquentur hominespauci. Lugebit vitis, lugebit vinum. Gement omnesquorum jocundatur anima. Cessabit jocunditas tympano,cum cessabit impudicitia et divitiae impiorum.Numquid sanctorum cessabit vox citharae? Confusisunt: non biberunt merum, amarum factum est vinumillis, qui bibunt illud. Deserta est omnis civitas: plaudentomnes ne introeant, ululate divini, ubique cessabitomnis jocunditas terrae, et relinquentur civitates desertae, et domus derelictae peribunt (Ibid., 6-8).] Haecomnia erunt terrae in medio gentium. Si desertaest omnis civitas; quae sunt gentes, in quarum medioista faciant? Etsi aliqua horum videntur imperspicuefieri, tamen omnia spiritualia sunt. Omnemcivitatem desertam spiritualiter mortuam dicit:sed Tyri illius meretricis, non cujus negotiatio sanctatoto orbe. Hierusalem autem relinquentur hominespauci, salvo utique statu eorum, qui perimunt. Paucirelinquentur ex eis, quos spiritualiter mortuos dicit:qui per recordationem vixerunt, quos Ecclesiasticusnon interfecerit: sicut multis in locis legimus. Sedquia propositum nobis implendum est, duobus contentisumus exemplis. Minatur Deus ignem ex igniIsrael, regi Assyriorum, id est, adverso corpori, etdicit ad Syrum vel ad stipulam, post paululum, ignemfuturos. Mittet, inquit, Dominus sabaoth, in tuum honorem,ignominiam: et in claritatem tuam, ignem ardentem:et ardebit Israel lumen, et erit tibi ignis, etsanctificabit illud in flamma ardente (scilicet lumenIsrael), et manducabit quasi fenum, silvam. In illo dieardebunt montes: et per praecipitia fugiunt, quasi quifugit a flamma ardente; et qui remanserint ab illis, numerabuntur,et puer scribet illos (Esa. X, 16-19).Qui remanserint, inquit, ab illis. Non enim potestignis, qui comburit [37] ardere? Qui autem ex combustissuperaverint, ignis efficientur. In Zachariategimus, illos remeare quos Ecclesia non occiderit,quod ad se convertantur: caeteros vero spiritualitercruciatibus interficere. Siquidem stantibus oculoseruat, et carnes tabescere faciat: Habitabit, inquit,in Israel confidens: et haec erit strages, qua caedetDeus populos, quotquot militaverunt adversus Israel.Tabescent carnes eorum stantibus eis sub pedes suos: etoculi eorum fluent a foraminibus suis, et lingua eorumtabescet in ore eorum. Et erit in illa die alienatio magnasuper illos, et apprehendet unusquisque manum proximisui, et implebitur manus ejus, manu proximi ejus (idest, caecus caecum ducens). Et Judaea praeliabitur inHierusalem, et colliget viros omnium populorum, etaurum, et argentum, et vestem, in multitudinem nimis.Et haec erit strages equorum, et mulorum, camelorum, et asinorum, et omnium pecorum, quae sunt in castrisillis secundum stragem istam. Et erit, quicumque relictifuerint ex omnibus gentibus convenientibus superHierusalem, et ascendent quotannis adorare regem DominiDeum omnipotentem, celebrare diem festum scenopegiae(Zach. XVI, 11-16). Elam alienigenarum est.Hic speciali jungit generalem, monstratque bipertitam.Haec dicit Dominus: Confringam Nair arcus, inElam principatus eorum. Et excedit speciem. Superducam,inquit, quatuor ventos, a quatuor cardinibuscoeli, nec erit gens quae illuc non veniat, quae expellatElam. Redit in speciem: Et terrebo illos, coram inimiciseorum, qui quaerunt animas eorum, et superducameos secundum iram indignationis meae, et mittampost eos gladium meum, donec consumat eos. Jungitgenus: Et ponam sedem meam in Elam: et perdaminde regem et potentes. Erit in novissimis diebus inaeternum captivitatem, Elam, dicit Dominus (Jerem. XXV,35-38, sec. LXX; sed juxta. Vulg. XLIX, 35-39).]Numquid credendum est non fuisse gentem, quaenon venerit ad expugnandam Elam, aut illic sedesDomini, cujus captivitatem vertit, nisi Ecclesiasticasit figura? Quae vero species: Sinistrae tantum sunt,ut Sodoma, sicut scriptum est: Audite verbum Domini,principes Sodomorum (Isa. I, 10), et quae vocaturspiritualiter Sodoma et Aegyptus: ubi et Dominuseorum crucifixus est (Apoc. XI, 8). Ex his Sodomisexiet Loth, quod est, discessio, ut reveletur homo peccati(II Thess. II, 3). Babylon civitas adversus Hierusalem:totus mundus est in parte sua, quam inhac Israel. Haec convenientur: Visio, inquit, adversusBabylonem, et dicit adversus orbem terrarumventuros sanctos Dei milites: Tollite vicem et exsultatevicem illis, nolite timere, exhortamini; manusaperite magistratus: quia ecce ego praecipio. Sanctificatisunt et vocati gigantes veniunt iram meam leniregaudentes simul et injuriam facientes. Vox multarumgentium in montibus similis gentium multarum, voxregum et gentium collectarum (Isa. XIII, 1-4, sec. LXX):cum Babylonem gens et rex Medorum everterit. Sequiturenim et dicit, qui sint isti reges, et quaeBabylon. Deus sabaoth praecepit genti bellatrici venirede longinquo, de summo fundamento coeli. Deus etbellatores ejus corruperunt universum orbem terrae.Ululate, proximus est enim dies Domini, et contritio a Deo aderit. Propter hoc omnes manus resolventur,et omnis anima hominis trepidabit, Turbabuntur legatiparturientis, et parietes circumstantes, alius ad aliumexpavescent, et facies eorum sicut flamma commutabuntur.Ecce enim dies Domini insanabilis venit indignationiset irae ponere orbem terrarum desertum, etpeccatores perdere ex eo (Ibid., 4-9). [Diem Domini,ex quo passus est, dicit: ex quo spiritualiter interficiturmundus, interficiente exercitu Dei: dum ejuslumen iniqui non vident, sicut serventur, dicens:Stella enim coeli exterioris et omnia luminaria ejus,lumen dabunt et tenebrescet, et non permanebit lumenejus. Et infligam mortuis terrae mala, et injustis peccata eorum, et perdam injuriam scelestorum, et injuriamsuperborum humiliabo.] Et erunt qui remanserint(id est quos supradicti milites non occiderint),honorati magis quam aurum, quod non tetigit ignem,et homo honoratus erit magis quam lapis ex Saphir:Coelum enim indignabitur, et terra commovebitur afundamentis, propter animationem irae Dei in die, quaaderit indignatio ejus. Jungit speciem: Et erit qui relictusest: quasi capreola fugiens, et sicut ovis errans,et non erit qui colligat, ut homo ad populum suumconvertatur, et venire in tribum suam festinet. Quienim inciderit, superabitur; et si qui collecti sunt, gladiocadent, et filiae eorum, in conspectu eorum cadent,et domus eorum diripient, et uxores eorum habebunt.Ecce, excito vobis Medos, qui non computant pecuniam, neque auro opus est illis (Isa. XIII, 10-17).[Subtiliter inserit genus: eum enim [38] estis, nonopus est auro et argento: nisi Ecclesiasticus, quifruitur spiritualiter vita. Sagittationes juvenum confringent,et filiis vestris non miserebuntur, et super nepotesvestros non parcent oculi eorum (Ibid., 18).]Omnia spiritualiter, sicut de eadem Babylone, scriptasunt: Felix est, qui obtinebit, et collidet parvulos suosad petram (Psal. CXXXVI, 9). Neque enim regem Medorum,quod obtinuerit adversus Babylonem, dixitfelicem, et non Ecclesiasticos, qui obtinent et colliduntfilios Babylonis ad petram scandali. Obtinetautem, sicut scriptum est: Qui obtinet modo, teneat,donec de medio fiat (II Thess. II, 7). Et post multaspeciei et generis, clausura periochiae aperte omnesostendit esse Babylonem, et eos in terra atque inmontibus suis, id est in Ecclesia perdere. Haec dicitDominus: Ponam Babylonem desertum: ut inhabitentin ea erici, et erit in nihilum, et ponam illud lutivoraginem in perditionem. Haec dicit Dominus sabaoth,dicens: quomodo dixi, sic erit: et quemadmodum cogitavi,sic perseverabit, ut perdam Assyrios in terramea et in montibus meis, et erunt in conculcatione, etauferetur ab eis jugum eorum, et gloria ab humeriseorum auferetur. Haec cogitatio, quam cogita it Dominusin orbem terrae totum, et haec manus alta superomnes gentes orbis terrae. Deus enim sanctus quod cogitavit,quis disperget, et manum illam fortem quisavertet (Isa. XIV, 22-27)]? Quotiescumque autempost excidium minatur ruinae civitatis habitationembestiarum, spiritus immundos dicit habitaturos inhominibus, quos sanctus Spiritus deseruit. Non enimhanc injuriam possunt interfecti habitatores, autruinam sentire. Sermones (inquit Amos) quos viditsuper Hierusalem, et coepit. In tribus impietatibusDamasci et in quatuor non aversabor eam, eo quod secabantservis ferreis in utero habentes (Amos I, 1-3).Et iterum: In tribus impietatibus Idumaeae et in quatuornon aversabor eam, propterea quod persecutusest in gladio fratrem suum (Ibid., 11). Et multas aliascivitates alienigenarum in Ecclesiae figura convenit.Ubicumque aut Idamaeam, Theman, Bosor, Seir nominat,fratres malos significat. Sunt autem possessionesEsau. Serras vero ferreas: homines dicit duroset asperos, qui secant parturientes Ecclesias.Item: omnes gentes quae sub coelo sunt, in civitateDei iram Dei bibere et illic percuti, Jeremias testatur,dicens: Sic dicit Dominus Deus Israel: Accipecalicem vini meri de manu tua, et potabis omnes gentesad quas ego mitto te: et voment et insanient a faciegladii, quem ego mitto in medio illarum. Et accepi calicemde manu Domini, et potavi gentes ad quas misitme Dominus ad ipsas Hierusalem et civitates Judae, etreges ejus, et principes ejus: ut ponerentur in desolatione,et in devastatione, et in sibilatione, et Pharaonemregem Aegypti, et pueros ejus, et polentes ejus,universum populum ejus, et omnes promiscuos ejus, etreges omnes alienigenarum, Ascalonem et Gazam et Accaron, et quae contra faciem Azoti, et Idumaeam etMoabitem, et filios Ammon, et regem Tyri, et regemSidonis, et reges qui trans mare sunt, et Dedan etTheman et Bosor, et omnem circumtunsam a facie, etomnes promiscuos qui commorantur in deserto, etomnes reges Elam, et omnes reges Persarum, et universosreges a subsolano, qui longe et qui juxta sunt,unumquemque ad fratrem suum, et omnia regna terraequae super faciem terrae sunt, et dices illis: Haec dicitDominus omnipotens: Bibite et inebriamini, et vomite,et cadetis et surgetis a facie gladii, quem ego mitto inmedium vestrum. Et ad eos qui noluerunt accipere calicem,ita ut bibant, dices: Sic dicit Dominus: Bibentesbibetis, quia in civitate in qua invocatum estnomen meum, super ipsam incipio vexare vos: et vos purgatione non eritis purgati, quia gladium ego invocosuper inhabitantes terram (Jerem. XXV, 15-29).] Potabis,inquit, Hierusalem, civitates Juda, et reges ejuset principes ejus. Deinde dicit: Et universa regnaterrae, quae super faciem terrae sunt: ut ostenderet, abspeciali Hierusalem transitum fecisse ad generalem,in qua sunt omnes gentes terrae, quas illic Deus percutiet,sicut et interpretatus est, dicens: Quoniamin civitatem in qua invocatum est nomen meum, inipsa incipio vexare vos, et vos purgatione non eritispurgati. Numquid Jeremias, cum esset in corporequi de Judaeae carcere numquam, nisi tractus, issetin Aegyptum: perspicue adjecto mero in calice idpotum daret omnibus gentibus quae sub coelo sunt,aut nunc per Ecclesiam prophetat? Quod si tuncquoque et nunc in Ecclesia locus est, manifestumest, et omnes gentes, ad quas ille Jeremias loquitur,conveniri in principali eorum parte. Si quid enimsummum Sathanas, si quid grave, si quid dextrumin suo corpore habet: coelestibus miscuit, ut bellantiummos est, fortibus fortes opponere. Unde Apostolusdicit, non esse sanctis pugnam adversus humanitatem,sed adversus spiritualia nequitiae in coelestibus(Ephes. VI, 12).

Regula V

[recensere]

De Temporibus.

Temporum quantitas in Scripturis frequenter misticaest tropo synecdoche; aut legitimis numeris, quimultis modis positi sunt, et pro loco intelligendi. Synecdochevero, aut a parte totum est, aut a toto pars.Hoc tropo, 400 annos servivit Israel in Aegypto. Namdicit Deus Abrahae: Sciens scies, quia peregrinum eritsemen tuum in terra non sua, et dominabuntur eorum etaffligent eos annis 400 (Gen. XV, 13). Exodi autem Scripturadicit: 430 annos fuisse in Aegypto (Exod. XII, 40).An non omni tempore servivit? Quaerendum ergo, exquo tempore: quod invenire facile est. Dicit enimScriptura non serviisse populum, nisi post mortemJoseph, et omnium fratrum ejus, et omnium saeculiillius. Filii autem Israel creverunt et multiplicati sunt,et [39] Cethaei fuerunt et praevaluerunt, multiplicabat autemeos terra. Exsurrexit autem rex alter super Aegyptum,qui ignorabat Joseph, et dixit genti suae: Ecce gens filiorum magna Israel multitudo, et valent supernos. Venite ergo circumveniamus eos (Exod. I, 7-10).Si autem post mortem Joseph coepit servire populus,et 530 annis, ex quibus in Aegypto demoratus est,deducimus 80 annos regni Joseph (regnavit enim a30 annis usque in 110) erunt reliqui servitutis Israel,[40] anni 340, quod Deus dixit 400. Si autem omnetempus peregrinationis suae servivit Israel, plus estquam Deus dixit. Si ex morte Joseph secundumScripturae sanctae fidem, minus est. Quo manifestumest, 100 a toto partem esse. Nam post 300 annos,pars aliorum, 100 anni sunt. Propterea dixit, 400 annos.Si hic in omni summa temporis, ut puta post 9dies est, aut post 9 menses: primus dies mensis 10est, sicut scriptum: In utero matris figuratus sum caro 10 mensium congulatus in sanguine (Sap. VI, 2). Sicutautem in prima parte temporis cujusque tempus est,ita in novissima hora totus dies sit; reliquiae milleannorum, mille anni sunt. Sex dies sunt mundi aetas,id est 6000 annorum. In reliquiis sexti dici, id estmille annorum natus est Dominus, passus et resurrexit.Item reliquae mille annorum dictae sunt milleanni primae resurrectionis. Sicut enim reliquiae sextaeferiae, id est, tres horae, totus dies est, unus ex tribussepulturae Domini: ita reliquiae sexti dici majoris quosurrexit Ecclesia, totus dies est, mille anni. Hocenim tropo, constant tres dies et tres nectes. Noctisautem et diei, 24 horae unum tempus est, nec adjiciunturnoctes diebus, nisi certa ratione. Alias, diessolos decimus, sicut Apostolus dicitur mansisse apudPetrum 15. Numquid opus erat dicere, totidem diebuset noctibus? Sic enim scriptum est: Vespere etmane dies unus (Gen. 1-5). Quod si nox et dies, unumtempus est: novissima hora diei, et diem totum etnoctem transactam retinet. Similiter et novissimahora noctis, totam diem et noctem futuram. Horaenim pars est utriusque temporis. Hora qua sepultusest Dominus, pars est sextae feriae cum sua nocte quaetransierat, et hora noctis, qua surrexit, imminentisest pars diei. Caeterum, si neque in die praesenti noxest praeteria, neque in nocte praesenti dies crastinus:non die resurrexit Dominus, sed nocte. Quoniam diesab ortu solis est, sicut scriptum est: Luminare majusinitium dici (Ibid., 16). Dominus autem ante solis ortumresurrexit. Nam Marcus dicit: Oriente sole (Matth.XVI, 2), non orto, sed oriente, id est, ad ortumeunte: Lucas autem, diluculo (Luc. XXIV, 1). Sed nede hac locutione ambigeretur, alii Evangelistae apertenoctem fuisse testantur. Nam Matthaeus nocte dicitvenisse mulieres ad monumentum, et vidisse Dominum(Matth. XXVIII, 1). Joannes vero, cum adhuc tenebraeessent (Joan. XX. 1). Si autem Dominus antesolem, id est, ante initium diei resurrexit, nox illa,pars erat illucescentis diei. Quod et competit operibusDei, ut non dies obscuraretur in noctem, sed noxlucescat in diem. Ipsa enim nox illuminatur, et efficiturdies: quod est figura eorum, quae facta erantin Christo. Quoniam Deus qui dixit: De tenebris lumenfulgere in cordibus nostris (II Cos. IV, 6). Qui illuminavittenebras, sicut scriptum est: Tenebrae tuaesicut meridies erunt (Isa. LVIII, 10). Et: Nox transivit,dies autem appropinquavit; sicut in die decenter ambulemus(Rom. XIII, 12). Prius est enim quod carnaleest, deinde quod spirituale. Dies ergo primus et novissimus,a toto pars est. Solus medius plenus fuit, avespera in vesperam, secundum conditionem atquepraeceptum. Sicut Moysi dicit: A vespera in vesperam[41] obscuravi diem sabbatorum (Lev. XXIII, 33). Quidamautem dicunt, ex die computandum: quoniam Dominustres dies et noctes dixit, non tres noctes et dies.Sed hoc non longa ratione destruitur. Si enim ex dieinitium sepulturae, in nocte finis: si autem in die finitaest, a nocte coepit. Nam si dies utrimque concluditur,plus erit unus dies. Dicunt praeterea, non possein die esse noctem praeteritam, nec in nocte diem futurum:separatos tres dies et noctes oportere assignari,computante primum diem, quo crucifixus est:alterum, trium horarum reparatarum, tertium sabbati,erit Domini dies 4. Qui autem hanc circumventionemvitant, consentiunt a nocte quidem computandum:sed noctes a diebus debere separari, dicentes,in 3 horis tenebrarum importunarum primamnoctem, alteram sabbati, tertiam illucescentis Dominicae.Noctes quidem veluti tres sunt, sed dies duo.Primus in tribus horis post tenebras: secundus,sabbati. Non enim qui separatos dies promit, potestdicere in nocte qua resurrexit, fuisse diem futurum.Quod si id consentiat, consentiat necesse est, in reliquisdiei sextae feriae, fuisse noctem praeteritam.Quae si tenebrae importunae fuerunt, tres tamen horaelucis, ejusdem sunt diei: nec amiserunt ordinem,quominus pars essent diei ac noctis suae. Tacco 3horas tenebrarum noctem esse non potuisse, quodpraeter ordinem fuerint conditionis Dei. Quidquidenim signi est, non turbat elementorum rationabilemcursum. Non enim quia stetit sol et luna diebusJosue (Jos. X, 13) et Ezechiae (IV Reg. XX, 10), solussol reversus est: aliquid cursus inter solem etlunam mutilatum est et detractum, vel additum dieiaut nocti, et nova exinde coepit temporum aut neomeniaesupputatio, quam statuit Deus in solem et lunam,esse in temporum dies et annos, sicut in Genesiscriptum est (Gen. I, 17). Multo magis in illodie, nihil turbatum est, cui non sunt adjectae 3 horaetenebrarum, ut essent 15. Namque si solem obscuratum,et rursum ostensum diem dicimus, quod nomen,quem ordinem damus ipsi diei, qui fuisse dicitur,inter sextam feriam et sabbatum, nisi his sabbatumfuit et hebdomada illa 8 dies habuit? Certe,si contentio ratione minime sedari potest, compendioprobamus, 3 horas tenebrarum non pertinere adsepulturam Domini, eo quod adhuc viveret. Nonenim potuit esse in corde terrae, nisi ex quo mortuusvel sepultus est, quod factum est in tribus horissextae feriae, intra duodecimam. Quoniam post occasumsolis, non licebat Judaeis sepelire: cum essetpura coena initium sabbati sicut Joannes dicit (Joan.XIII, 2; XIX, 42). Illic ergo, propter coenam puramJudaeorum, quoniam proximum fuerat monumentumposuerunt Jesum. Dies autem noctibus dignitate,non novitatis ordine praeferuntur; ut omnes masculiprimogeniti sunt, sicut dictum est: Genuit filios etfilias, et obiit (Gen. V). Quod contra legem naturae fit,ut omnes illi masculos primum genuissent. Nobisautem totum tempus, dies est. Omnia nova sunt,figurae transierunt. Ex legitimis numeris sunt, septenarius,denarius, duodenarius. Idem est autem numerus,et cum multiplicatur: ut septuaginta, velseptingenti, vel toties in se: ut septies septem, autdecies deni. Sed aut perfectionem significant, aut aparte totum, aut simplicem summam. Perfectionem,ut septem spiritus. Ecclesiae septem (Apoc. I, 4-11).Aut ut dicit: Septies in die landabo te (Psal. CXVIII,164): aut septies tantum recipiet in isto saeculo (Matth.XXII; Eccl. XXXV, 13). Similiter, denarius, ut aliusEvangelista dicit: Centies tantum recipiet in isto saeculo(Marc. X, 30). Et Daniel, angelorum et coeli velEcclesiae innumerabilem multitudinem denario numerocomplexus est, dicens: Mille millia apparebant illi, et decies millies denaria circumsistebant (Dan. VII,10), Et David: Currus, inquit, Dei decies millies tantum(Psal. LXVII, 18) Et de omni tempore, David:in mille saecula (Psal. CIV, 8). Item, per duodenariumde omni Ecclesia dictum est [42] 14400 et duodecimtribus (Apoc. VII, 4, 5), omnes gentes, sicut:Judicabilis duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Aparte totum: quoniam [43] centum tempus legitimisnumeris difinitur, ut in Apocalypsi: Habebitis pressuram10 dies (Apoc. IV, 10): cum significet usque infinem. Septuaginta antem in Babylone, idem tempusesse, importunum est nunc probare. Praeter legitimosetiam numeros, quodcumque tempus in quocumquenumero frequenter breviavit scriptura, sicutsupradictum tempus, Hora appellatum est, dicenteApostolo: Novissima hora est (I Joan. II, 18). Et dies:sicut, Ecce, nunc dies [44] salutationis (II Cor. VI, 2).Et annum praedicare: sicut per Isaiam: Praedicareannum Domino acceptabilem (Isa. LVI, 2). Quoniamnon ille, quo Dominus praedicavit, solus fuit acceptabilis:sed et iste quo praedicat, sicut dictum est:Tempore accepto exaudivi te (Isa. XLIX, 8); et Apostolusinterpretatur: Ecce nunc tempus acceptabile(II Cor. VI, 2). Finis denique hujus anni, id est, judiciijunxit, dicens: Praedicare annum Domini acceptabilem,et diem retributionis. Et David: Benedices,inquit, coronam anni benignitatis tuae (Psal. LXIV, 12).Aliquando hora, dies et menses, annus est, sicut inApocalpysi: Parati in horam, et diem, et mensem, etannum (Apoc. IX, 15), quod est, tres anni et dimidium.Ibidem, menses pro annis: Datum est ei delerehomines, menses quinque (Ibid., 5). Aliquando, diesdenario numero 100 dies sunt, sicut in Apocalypsi:Dies mille ducenti sexaginta (Apoc. XI, 3); nam milliesducenties sexagies centeni centum vigenti sexmillia dies sunt, qui sunt anni trecenti quinquaginta,mensibus tricenorum dierum. Ibidem: unusmensis denario numero, 100 menses, ut: Civitatemsanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Ibid.,2). Nam quadragies bis centeni, 4200 menses sunt,qui sunt anni trecenti quinquaginta. Tempus, autannus est, aut 100 anni: sicut tempus, et tempora, et dimidium temporis (Dan. VII, 25; XII, 7), quod est,aut 3 anni et dimidius, aut 350. Item: Unus dies aliquandocentum annis sunt; sicut de Ecclesia scriptumest: Jacere in civitate, ubi et Dominus ejus crucifixusest, et post tres dies et dimidium (Apoc. XI, 8, 11). Etoportet filium hominis Hierusalem ire, et multa pati asenioribus et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi,et post tres dies resurgere (Matth. XX, 18; Marc.X, 33; Luc. XVIII, 32). Ipse enim tertio die resurrexit.Generatio aliquoties et centum anni sunt: sicutDominus dicit Abrahae: Quarta autem generationerevertetur huc (Gen. XV, 16). In Exodo vero, non deservitutis, sed de totius peregrinationis temporedictum est: Quinta autem generatione, ascendit populusex Aegypto (Exod. XII, 42), id est, post 430 annos.Item generatio, aliquoties 10 anni sunt: sicutJeremias dicit: Eritis in Babylonia, usque ad generationesseptem (Baruch. VI, 2). Ternarium numerum,eumdem esse, qui et denarius, idem plenius in Evangeliodeprehenditur. Matthaeus enim dicit: tribusservis creditam Domini substantiam (Matth. XXV, 13).Lucas vero decem (Luc. XIX, 13): quos decem in tresredigit, dum et ipse a tribus dicit exactem rationem.Aliquoties unus dies mille anni sunt: sicut scriptumest: Qua die gustaveritis ex arbore, morte moriemini(Gen. II, 17). Et septem dies primi, 7000 anni sunt.Sex diebus operatus est Deus, et requievit ab omnibusoperibus suis die septimo, et benedixit et sanctificavitillum (Ibid., 2, 3). Dominus autem dicit:Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17). Sicutenim istum mundum sex diebus operatus est: itamundum spiritualem, qui est Ecclesia, per 6000 annosoperatur, cessaturus die septimo quem benedixit,fecitque in aeternum. Id est quod Dominus inter caeteramandata nihil aliud crebrius praecepit quam observemuset diligamus diem sabbatorum. Qui autempraecepta Dei facit, sabbatum Dei diligat: id est,septimum diem quietis aeternae. Propterea Deus hortaturpopulum non intrare portas Hierusalem cumonere in die sabbati, et minatur portis, et intrantibusper eas et exeuntibus, sicut Hieremiae mandat,dicens: Vade, ista in portis filiorum populi tui, in quas ingrediuntur reges Juda et egrediuntur, et in omnibusportis Hierusalem, et dices ad eos: Audite verbum Domini,qui intratis portas istas. Haec dicit Dominus:Custodite animas vestras, et nolite tollere onera in diesabbatorum, et nolite exire portas Hierusalem, et noliteferre onera de domibus vestris in die sabbatorum, sicutmandavi patribus vestris: et non obaudierunt in auribussuis, et induraverunt cervicem suam super patressuos, ut me non audirent, neque perciperent disciplinam.Eritque si me audieritis, dicit Dominus, ut noninferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbatorum,ut non facialis omne opus vestrum, et sanctificetisdiem sabbatorum, et intrabunt per portas civitatishujus reges et principes, sedentes in sede David. Etascenden es in currus et equos, ipsi principes eorum viri Juda, qui inhabitant Hierusalem. Et habitabiturcivitas haec in aeternum, et venient de civitatibus Juda,et de civitatibus Hierusalem, et de terra Benjamin,et de terra campestri, et de terra quae ad austrum, afferentesholocausta et incensa, et manna, et thus, ferenteslaudationem in domo Domini. Et si me non audieritis,ut sanctificetis diem sabbatorum, ut nonportetis onera, neque intretis per portas Hierusalem:succendam ignem in portis ejus, et consumet domosHierusalem, et non extinguetur (Jerem. XVII, 19-27).Sufficeret breviter mandasse non operari sabbatis.Ut quid: Nolite inferre onera per portas Hierusalem?Aut, si opus erat: et operis speciem diceret, id est,nolite inferre per portas. Non enim aliqui per muroset tecta inferebant onera in civitatem. Hierusalembipertita est, et portae ejus bipertitae. Per portas inferorumexitur de Hierusalem sancta: et per easdemintratur in maledicta. Qui autem intrant perportas, intrant in aeternam. Hierusalem, ut reges incurribus, et in equis, sedentes in sede David, sicut perIsaiam: Adducent filii filiorum ex omnibus gentibusdonum Deo cum equis et curribus [45] in splendore multorum,cum umbraculis in sanctam civitatem (Isa. LVI,20). Portae sanctae civitatis Jerusalem, Christus est,et vicarii ejus, custodes legis: interficientes veroprophetas et lapidantes ad se missos. Porta diabolusest, et vicarius ejus pseudoapostoli praevaricatoreslegis, claves regni coelorum alto sensu abscondentes.Ipsi sunt portae, quae non vincunt Ecclesiam,quae supra petram fundata est. Quoniam fundamentumDei stat, sicut scriptum est: Cognovit Deus, quisunt ejus (II Tim. II, 19). Si quis autem per praeceptapraesidentium cathedrae Moysi introiit, per Christumintrat. Ipsius enim sunt praecepta, ipse exponit onuspeccatorum suorum, et sine illo non intrat in requiemsabbati. Si quis vero non per praecepta, sedper facta praesidentium cathedrae Moysi intrat, filiusest gehennae magis quam ipsi. Et requiescentibusuniversis, qui ante sabbatum manna collegerunt:ille cum onere suo inveniatur in die sabbati, in quonon est, manna colligere, neque onus exponere. Quianolunt audire vocem filii Dei clamantis in Ecclesiaet dicentis: Venite ad me omnes qui laboratis et oneratiestis, et ego vos requiescere faciam (Matth. XI,28). Isti sunt fures, qui non per januam veram, sedper portas suas intrant in suam Hierusalem. Et succendetDeus ignem in portis Hierusalem, et comburetitinera ejus, et non exstinguetur. Ignis enim quispecialis Hierusalem portas exussit, exstinctus est.Apostolus autem sabbatum, et alia legis mandata,figuram esse futuri, sic ait: Nemo ergo judicet vos incibo et potu aut in parte dici festi, aut neomeniae, autsabbatorum: quod est umbra futuri (Coloss. II, 16).Multis in locis, unius temporis diversi eventus insepeciem separatim describi duo tempora fecerunt,quasi ex ordine se insequentia. In genere autem,uno tempore et uterque eventus: Si 14 anni sub Joseph,ubertatis et sterilitatis 7 anni sunt tantum(Gen. XLI), id est omne tempus passionis Domini,in cujus figura factus est Joseph dominus Aegypti,cum esset 30 annorum. Qui sunt itaque nobis 7 anniubertatis et saturitatis: idem caeteri 7 sterilitatis etfamis. Isto enim tempore minatur Dominus divitibusfamem, pauperibus vero saturitatem. Promittit haecbona; et mala duplicis temporis uno tempore futura.Testatur scriptura Exodi (Exod. X), quia manifestumest, omnium plagarum Aegypti immunemesse Israel: et per tres dies tenebrarum lumen habuisse.Quod nunc spiritualiter geritur, sicut Deuseidem Pharaoni postea comminatus est dicens:Dabo tenebras super terram tuam (Ibid. 2). Aliquotiesunum tempus in multas dividit partes: quarum singulaetotum tempus sint. Sic annus quo fuit Noe inarca, dividitur in omnes numeros. Quoties tamen temporummentio est, quaternarius numerum specialitertempus est a Domini passione usque infinem. Quaternarius est autem, quoties aut plenusest, aut post tertium pars quarti, ut 340 aut tres etdimidio. Caeteri vero (nam pro locis intelligendisunt), signa sunt, non manifestae definitiones. Quadragintaergo diluvii dies totum tempus est. Namisti sunt 40 anni in Aegypto, et 40 anni in eremo,et 40 dies jejunii Domini et Moysi et [46] Ecclesiae,quibus in Ecclesia jejunat Ecclesia, id est, abstineta mortuorum voluptatibus. Idem 40 dies quibusmanducat et bibit Ecclesia cum Domino post resurrectionem40 anni sunt quibus erat Ecclesiamanducans et bibens sub Salomone, pace undiqueversum profunda, premente tamen eos bipertitoSalomone: sicut eadem Ecclesia dicit: Pater unusoppressit nos (III Reg. XII, 30). Quadraginta dies, fuitaqua in statu suo, et totidem defecit: ut bis et defectioaquae 10 mense, id est perfecto tempore compleretur.Sed in genere, non ita est, ut quodam temporeinvalescat, et deinde deficiat. Quoniam temporequo valescit carnaliter, eodem deficit spiritualiter,ut ipsa elatio sit defectio, usque dum perficiaturtempus. Sic mundus regnans ponitur sub pedibusEcclesiae filii hominis. Qui sunt itaque 40 dies, exsolvitpeccata Juda, et Israel 149, quod est unumatque idem. Et 7 mense sedit Arca, idem tempus:Et deficiebat aqua usque in 10 mensem, idem tempus.Exivit de arca 12 mense (Gen. VII, 14). Hic estannus libertatis Domini acceptabilis. Quo completo,manifestabitur Ecclesia, mundi pertransisse diluvium.Unaquaeque pars hujus anni, idem annus est.Quale si diceret, exiit de Arca quadragesimo die,aut mense 7 aut 10.

Regula VI

[recensere]

De Recapitulatione.

Recapitulationes sunt istae partes ab initio usquein finem: sicut Adam usque Enoch, id est, Ecclesiaetranslationem, septem generationes, quod est, omnetempus. Rursus ab Adam usque ad Noe, id est,reparationem, decem generationes, quod est omnetempus: et a Noe usque ad Abraham decem generationes.Nam et centum anni, quibus ab Arca fabricataest, omne tempus est quo Ecclesia fabricatur,et eo tempore, in diluvio pereuntibus universis,gubernatur. Quod prudentibus plenius investigandumdata via relinquimus. Quoniam ne copia Scripturaeinterpretando foret; singula persequenda, etea quae hunc intellectum forte impediunt, removendanon putavimus, alio properantes. Inter regulas quibusspiritus lege signavit: quo luminis via custodiretur,nonnihil custodit recapitulatione sigillum ea subtilitate,ut continuatio magis narrationis, quam recapitulatiovideatur. Aliquoties enim sic recapitulat:Tunc illa hora, illo die, eo tempore; sicut Dominusloquitur in Evangelio, dicens: Die qua exivit Loth aSodomis, pluit ignem de coelo, et perdidit omnes(Gen. XIX, 24). Secundum haec, erunt dies filii hominis(Matth. XXIV, 37), quando revelabitur illa ora,qui erit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendattollere ea, et qui in agro similiter non revertatur retro(Matth. XIII, 15, 16). Meminerit uxoris Lot (Luc.XVII, 32). Numquid illa hora, qua Dominus revelatusfuerit adventu suo, non debet quis converti adea, quae sua sunt, et uxoris Lot meminisse, et nonantequam reveletur? Dominus autem illa hora, quarevelatus fuerit, jussit ista observari: non solum utabscondendo quaerentibus gratiorem faceret veritatem;sed etiam, ut totum illud tempus, diem velhoram esse monstraret. Eadem itaque hora, id est,tempore, ista observanda mandavit: sed antequamreveletur. Eadem quidem hora: sed in qua partehorae, ratione agnoscitur. Aliquoties autem non suntrecapitulationes hujusmodi, sed futurae similitudines,sicut Dominus dicit: Cum videritis, quod dictumest per Danielem prophetam, tunc qui in Judaeasunt, fugient in montes (Matth. XXIV, 15; Dan. IX, 27).Et inducit finem. Quod autem Daniel dixit: In Africageritur neque eodem tempore finis. Sed quoniamlicet non in eo tamen titulo futurum est. Proptereatunc dixit, id est, cum similiter factum fuerit per orbem:quod est discessio et revelatio hominis peccati.Hoc genere locutionis dicit Spiritus in Psalmis.Cum converterit Dominus captivitatem Sion: facti sumusvelut consolati: Tunc repletum est gaudio os nostrum,et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent intergentes, magnificavit Dominus facere cum illis. MagnificavitDominus facere nobiscum: facti sumus laetantes(Psal. CXXV, 1-3). Dicendo vero: Cum averterit Dominuscaptivitatem Sion: tunc dixerunt [47] in gentibus.Nunc avertet, inquit. Tunc dicent in gentibus. Nosenim gentes, quorum captivitatem avertit. Sicut illorumin figuram, tempus habemus dicentes: MagnificavitDominus facere cum eis, magnificavit Dominusfacere nobiscum. De similitudine itaque tempussuum et nostrum, unum fecit et junxit, dicens: Tuncdicent in gentibus, id est, cum similiter gentibus fecerit.Nec illud praetereundum puto, quod spiritus sinemysteriis vel allegoria aliud intelligi voluit. SuperJoannem multi Pseudoprophetae prodierunt in huncmundum. In isto cognoscite spiritus Dei. Omnis spiritusqui solvit Jesum, et negat in carne venisse, deDeo non est, sed hic de Antichristo est. Quod audistisquoniam venit, et nunc in isto mundo praesens est(I Joan. IV, 3). Numquid omnis qui non negat Jesumin carne venisse, Spiritum Dei habet? Sed hanc negationem,in opere non in voce esse, et unumquemquenon ex professione, sed ex fructibus intelligidebere: in omni Epistola qua non nisi de fructibusbonis et malis scripsit, subtiliter admonet, eodemgenere locutionis, sicut dicit: In isto cognoscimuseum, si praecepta ejus custodiamus (I Joan. II, 3, 4).Qui autem dicit: Quoniam cognovi eum et mandataejus non servat, mendax est. Numquid ex professionedixit intelligi fratrem qui Deum nescit, et non exoperibus? Et qui dixerit, quoniam diligit Deum, etfratrem suum odit: mendox est (1 Joan. IV, 20). Sienim ut dicit, diligit Deum: doceat operibus, adhaereatDeo, diligat Deum in fratre. Si credit Christumincarnatum; quiescat odire membra Christi. Si creditVerbum carnem factum: quid persequitur incarne, Verbum caro factum (Joan. I, 14). Quid persequiturverbum in carne? Quod dixit Dominus:Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis in me credentibus, mihi fecistis (Matth. XXV, 40): non opereturmalum in Christi carne, id est, in servis ejus,quoniam Dominus et Ecclesia, una caro est. In quacarne si credit esse hominem: cur non diligit, autquod crudelius est, cur odit, sicut scriptum est:Qui non diligit fratrem, permanet in morte (I Joan. III,14). Et, qui fratrem suum odit, homicida est (Ibid.,14). Aliud majus evidentius signum cognoscendiAntichristi non esse dixit, quam qui negat in carne,idem odit fratrem? Tale autem quod dicit: Quoniamqui negaverit Christum in carne, de Deo non est(II Joan. XVII): quale, Nemo potest dicere DominusJesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3): cummulti dicant Dominum Jesum, ipso contestante:Non omnes qui mihi dicunt, Domine, Domine, introibunt in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Sed hocloco Apostolus, neminem posse dicere Dominum JesumChristum, nisi in Spiritu sancto secundum conscientiamdixit (I Cor. XII, 3), secundum interioremhominem, non secundum solam professionem, utostenderet illis, qui dicunt Dominum JESUM, nihilminus habere ab his, qui charismatum generibusextolluntur. Sed unum atque eumdem Spiritumpossidere omnem, qui Dominum Jesum crediderit,idem operibus credidisse monstraverit. Nemo, inquit,potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritusancto: Divisiones autem sunt charismatum, idem verospiritus. Et divisiones ministeriorum sunt: et idemDominus (Ibid., 4, 5). Solvere autem Jesum, est nonfacere quod Jesum fecisse confitetur, sicut idem Dominusdicit: Qui solverit unum ex mandatis istis minimis,et sic docuerit homines, minimus vocabitur inregno coelorum (Matth. V, 20). Et quid sit solverit, exconsequentibus aperit, dicens: Qui autem fecerit, etsic docuerit. Hanc ergo negationem, operum esse,non vocis, et Paulus apostolus confirmat dicens:Dominum scire confitentur, factis autem negant (Tit. I,16). Et iterum: habentes formam pietatis, virtutemautem ejus negantes (II Tim. III, 5). Hoc sensu dicitquosdam fratres, Christum non voce sancte praedicare,sed corde. Nam voce sancte praedicant. Consentitdenique praedicationi eorum, et mandat audiri,dicens: Quid interest sive per occasionem, siveper veritatem Christus annuntietur (Philipp. I, 18).Dominum enim Christum Antichristus non voto, sedoccasione praedicat. Alio tendens, per Christi nomeningreditur: quo sibi viam sternat, quo sub Christinomine, ventri pareat, et his (quod turpe est dicere),sanctitatis et simplicitatis nomen imponat, signis etprodigiis cubiculorum opera Christum esse asseverans.Quos salubri cautione vitare admonet Apostolusdicens: Filiis abstinete vos a simulacris (I Joan. V, 21).

Regula VII

[recensere]

De diabolo et corpore ejus.

Loci duo illustrati, Isaiae cap. XIV, Et Ezech. XXVIII.De diabolo et corpore ejus breviter videri potest,si id quod de Domino et ejus corpore dictum est,id quoque observetur. Transitus namque a capite adcorpus, eadem ratione dignoscitur, sicut per Isaiamde rege Babylonis dicitur: Quomodo cecidit Lucifer decoelo, mane oriens? contritus est in terra qui mittebaturad omnes gentes? Tu autem dixisti in animo tuo:In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedemmeam, sedebo in monte alto super montes altos in aquilonem,ascendam super nubes, ero similis Altissimo.Nunc autem ad inferos descendisti in fundamenta terrae.et qui viderint te, mirabuntur super te, et dicent: hicest homo, qui concitat terram, movet reges, qui ponitorbem terrae totum desertum. Civitas autem destruxitabductosque non solvit. Omnes reges gentium dormierantin honore, in domo sua. Tu autem projectus es inmontes velut mortuus, abominatus cum omnibus qui cecideruntin desertis gladio, et descenderunt ad inferos.Quomodo venisti: sicut vestimentum sanguine conspersum non erit mundum, ita nec tu eris mundus,quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti.Non eris in aeternum tempus semen nequam, para,filios tuos interfice, peccatum patris tui non resurgant(Isai. XIX, 12, 22). In regem Babylonis, et omnesreges, et omnis populus significatus, unum enim estcorpus. Quomodo, inquit, cecidit de coelo lucifer,mane oriens, confractus in terra: qui mittitur ad omnesgentes? Tu autem dixisti in animo tuo: In coelumascendam, super stellas Dei ponam sedem meam. Diabolushoc sibi promittit. Non enim sperat retinendoin coelum posse ascendere, qui ne dejiceretur, resisterenon valuit. Multo magis ista homo sperare nonpotest: et tamen hominem esse sic dicit: Hic esthomo qui incitat terram. Sed praeter hanc rationem,quam neque diabolus, neque homo sperare potest,se posse in coelum ascendere, et super stellas Deisedens, similem se Deo fieri, etiam ipsa Scripturaaliud inquirendum admonet. Nam si in coelum et suprastellas Dei dicit se sedem suam positurum: quomodoin monte alto sedebit, aut super montes inaquilonem vel in nubibus ut similis sit Altissimo?non enim Altissimus in hujusmodi habet sedem.Coelum, Ecclesiam dicit: sicut procedente Scripturavidebimus. De hoc coelo cadit lucifer matutinus.Lucifer enim bipertitus est: sicut Dominus dicit inApocalypsi de se et de suo corpore: Ego sum radixet genus David, et stella splendida matutina, sponsuset sponsa (Apoc. XXII, 16). Item illic: Qui vicerit, daboilli stellam matutinam (Apoc. II, 28): id est, ut sitstella matutina sicut Christus, quem accepimus.Pars ergo lucifer, id est, adversum corpus, quod estdiabolus, reges, et populus, cadit de coelo, et confringiturin terra. His regulis dicit Sapientia: Auditeergo reges et intelligite: discite judices finium terrae,praebete aures, qui continetis multitudinem, et placetisvobis in turbis nationum: quoniam data est vobispotestas a Domino, et virtus ab Altissimo; qui interrogabitopera vestra, et cogitationes scrutabitur.Quoniam, cum essetis ministri regni illius, non rectejudicastis, neque custodistis legem (Sap. VI, 2, 3).Rex ergo Babylonis totum corpus est: sed pro locisintelligimus, in quam partem corporis conveniat.Cecidit de coelo lucifer, in omne corpus potest convenire.In coelum ascendam, super stellas Dei ponamsedem meam, similiter, et caput: majores, qui stellarumDei, id est, sanctorum dominum dominandumputant, cum ipsorum minores dominentur,sicut scriptum est: Major serviet minori (Gen. XXV,25). Huic Esau, id est, fratribus malis, sic dicitDominus per Abdiam prophetam: Exaltans habitationemsuam, dicens in corde suo: Quis me deducetad terras? Si exaltatus fueris sicut aquila, et interstellas ponas nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus(Abd. I, 3, 4). Sedebo in monte alto super montesaltos, in aquilonem, ascendam super nubes, erosimilis Altissimo (Isa. XIV, 13). Mons altus, populusest superbus. Montes alti, singuli quique, qui adunatimontem faciunt, id est, corpus diaboli. Multosenim esse montes malos, dicit Scriptura: Transferenturmontes in corde maris (Psal. XLV, 3). Iterum:Fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt,quoniam iratus est Deus (Psal. XVII, 8). Nam et corpusDomini, id est, Ecclesia, mons dicitur: et singuli quiEcclesia, faciunt montes, sicut scriptum est: Ego autemconstitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctumejus, annuntians imperia ejus (Psal. II, 6). Et iterum:Perdam Assyrios in terra mea, et in montibus meis (Isa.XIV, 25). Et iterum: Suscipiant montes pacem populo,et colles justitiam (Psal. LXXI, 3). Et iterum: Montesexsultabunt velut arietes, et colles velut agni ovium(Psal. CXIII, 4). Deus in monte Sion habet sedem,et in montibus Israel, et in nubibus sanctis suis:quod est Ecclesia. Scriptum est: Timeat a facie Domini omnis terra: quoniam exsurgit de nubibussanctis (Psal. XXXII, 8). Iterum, nubibus mandabo, nepluant super eam imbrem (Isa. V, 6). Iterum: Nimbuset nubes in circuitu ejus (Psal. XCVI, 2). Et quodin monte Sion habitet, sic dicit: Cognoscetis, quiaego sum Dominus Deus vester, habitans in Sion montesancto meo (Ezech. XXXV, 3). Et diabolus in montesedet, sed Seir, qui est Esau, id est, fratrum malorum:quem montem Deus increpat per Ezechielem,et dicit in laetitia universae terrae desolaturum, quodadversum Israel inimicitias exerceat. Ipse est mons,ipsi montes Aquilonis. In his diabolus sedet; et nubiumcoeli veluti dominatur. Hactenus, se similemdicit altissimo (Isa. XIV, 14). Duae sunt partes in Ecclesia,Austri et Aquilonis, id est, Meridiana et Septentrionalis.In parte meridiana, Dominus manet.Scriptum est: Ubi pascis, ubi manes in meridiano(Cant. I, 6)? Diabolus vero, in Aquilonem, sicutDeus dicit populo suo: Illum persequar ab Aquilonea vobis, et expellam illum in terra sine aqua, id est, insuos; et exterminabo faciem ejus in mare primum,et posteriora ejus in mare novissimum, quod est inpopulos primos et novissimos (Joel. XI, 10). InstarEcclesiae, fabricatus est iste mundus, in quo Soloriens, non nisi per Austrum, id est, meridianumiter habet; et decursa Australi parte, invisibilisvadit in locum suum rediens. Sic et Dominus Deusnoster Jesus Christus, Sol aeternus partem suampercurrit, unde et meridianum vocat. Aquiloni vero,id est, adversae parti non oritur: sicut iidem cumin judicium venerint, dicent: Justitiae lumen non luxitnobis (Sap. V, 6). Timentibus autem Dominum, oriturSol justitiae: et sanitas in pennis ejus, sicut scriptum est(Malach. IV, 2). Malis vero meridie nox est: sicutscriptum est: Dum sustinent ipsi lumen, factae suntillis tenebrae, fulgorem obscura nocte ambulaverunt,palpabunt sicut caecus parietem, et cui non sunt oculi,palpabunt et cadent meridie, quasi media nocte (Isa.LIX, 9, 10, sec. LXX). Iterum: Occidet sol meridie,et tenebricabit super terra dies luminis (Amos VIII, 9).Iterum: Propterea nox erit vobis de visione, et tenebraevobis erunt ex divinatione, et occidet sol superprophetas, et obscurabit super eos dies luminis (Mich.III, 6). Huic populo ex Austro comminatur Deus,sicut per Ezechielem Soor increpat, dicens: SpiritusAustri contrivit te (Ezech. XXVII, 16). Is enimconfringere permittit, dicens: Exsurge, Aquilo, etveni, Auster: perfla hortum tuum, et defluent unguentamea (Cant. IV, 16). Exsurgente enim nequam spiritu,resistit Spiritus sanctus, qui Domini hortum perflat,et eliciuntur unguenta, id est, odor suavitatis offertur.Et per Ezechielem, idem ex reliquiis populimali sic dicit Deus, adducere super populum suum,partem ejusdem populi, quod est mysterium facinoris:Ecce ego super te Gog, principem Mosoch etTobel: et congregabo te, et adducam te, et ponam tea novissimo Aquilone, et adducam super te montemIsrael: et perdam arcum de manu tua sinistra, et sagittastuas de manu dextera, et dejiciam te super montes Israel (Ezech. XXXIX, 1-4). Hoc autem geritur,a passione Domini: quoadusque de medio ejusdemmysterii facinoris discedat Ecclesia, quae detineat,ut in tempore suo detegatur impietas, sicut dicitApostolus: Et nunc quid detineat, scitis, ut in suotempore detegatur: Mysterium enim jam nunc operaturiniquitatis: tantum, ut qui detinens detinet modo,donec de medio fiat. Et tunc revelabitur ille impius(II Thess. II, 6-8). Et in Hieremia legimus, peccatoresIsrael in Aquilone convenire, Domino dicente:Vade et lege sermones istos ad Aquilonem, et dic:Convertere ad me, domus Israel, dicit Dominus (Jerem.III, 3). Meridianum vero pars est Domini; sicut etin Job scriptum est: A meridiana parte germinabitibi vita (Job. XI, 17). Aquilo diaboli: Utraque autempars, in toto mundo. Ascendam, inquit, nubes:ero similis Altissimo. Nunc autem ad inferos descendesin fundamenta terrae. Qui viderint te, mirabuntursuper te, et dicent: Hic est homo qui concitat terram,commovet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum.Numquid in diabolum convenit, Qui viderint te,mirabuntur super te? Aut in regem novissimum,cum ad inferos descendes? Ipso enim ad inferosdescendente, non erit qui miretur, mundo finito.Non enim dicent: Hic est homo qui concitavit terram,reges, et posuit orbem terrae totum desertum: sedincitat, et commovet et ponit. Hominem enim totumcorpus dicit tam in regibus quam in populis: cujushominis superbi partem cum Deus percutit, et adinferos dejicit, dicimus: Hic est homo qui incitatterram, commovet reges, scilicet sanctos: Qui ponitorbem terrae totum desertum: irridentium vox est,non confirmantium, sicut ibi: Qui dissolvit templum,et triduo illud suscitat (Marc. XV, 29). Dixit enim:Fortitudinem faciam, et sapientiam intellectus. Auferamterminos nationum, et fortitudinem illarumvastabo, et comminuam civitates cum habitantibus:et totum orbem comprehendam manu, velut nidum,et velut ova derelicta auferam, et non erit quieffugiat me, aut contradicat mihi (Isa. X, 13, 14).Numquid ista quae sibi promittit, valet implere?Ponit quidem orbem terrae totum desertum, sed orbemsuum. Civitates autem destruxit, utique sui orbis.Est enim bipertitus, mobilis et immobilis:sicut Paralipomenon: Commoveatur a facie Dominiomnis terra. Etenim fundavit orbem terrae, qui noncommovebitur. Abductosque non solvit (I Par. XVI,30; Ps. XCV, 9). Potest, inquit, in speciem convenire;quod captivis in nullo relaxasset, sed inimicisraptum aestimans, principali tota in eos uteretur potestate.Quod objurgat Deus, dicens: Ego quidemiratus sum modice: ipsi autem adjecerunt in mala(Zach. I, 15). Verumtamen in figuram generalitatisfacta et dicta sunt, et spiritualiter implentur: dumhi qui dominantur, humilitatis subditos aut tentationiscausa vel merito sibi subditos sine respectupietatis atque communis conditionis affligunt, quibusnon sufficit potestas, sed ea immoderatius uticontemnunt, quod culpat, dicens: Persequentes retributionem(Isai. I, 23). Et iterum: Extendit manumsuam ei in retribuendo (Ps. LIV, 21). Parum est enimquod inimicus est; adhuc gestit et in subditumvindicare, sicut scriptum est: Omnes subditos vobiscompungitis. Dissimulans odisse Dominum, inimicumet vindicatorem: quod per vindictam quamsoli sibi Deus exceptavit, aliquid sanctitatis usurpet.Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego retribuam,dicit Dominus (Rom. XII, 19). Omnes reges terrae dormieruntin honore, homo in domo sua (Isai. XIV, 18,19). Reges, sanctos dixit. Nam non omnes reges velprivati in domo sua dormierunt, sicut sancti indomo (sua) quam delegerunt. Tu autem projectus esin montes velut mortuus abominatus, cum omnibus quiceciderunt inserti gladio, et descendunt ad inferos.Diabolo dicit, Projectus es in montes, in quibus sedet.Denique non dixit mortuus: sed velut mortuusabominatus. Adhuc enim vivit: licet ipse in suis gladioperimatur, et ad inferos descendat. Sicut enimDominus, quidquid sui patiuntur, se pati dixit(Matth. XXV, 40): ita et diabolus ipse in suis inculcatur,ipse abominatus confringitur, sicut scriptumest: In diminutione populi, comminutio principis(Prov. XIV, 28). Diabolus ab homine suo non separatur:nec homo in quo diabolus non est, potest dicere:Ero similis Altissimo. Nec diabolus, hic homo,qui incitat terram: nisi in homine fuerit. Sicut Dominus,homo dici non potest, nisi in homine; nechomo, nisi in Christo. Sed quid in quem conveniat,pro locis observandum est. Iterum corpus ipsiusdiaboli convenit dicens: Quomodo venisti? sicut vestimentumsanguine conspersum non est mundum, itanec tu eris mundus: quia terram meam perdidisti, etplebem meam occidisti. Non eris in aeternum tempus,semen nequam: para, filios tuos interfice peccatis patristui, ut non resurgant (Isai. XIV, 19-21, sec. LXX). Hicostendit non convenire in speciem. Rex enim Babylonis,qui terram Domini vastavit, et populum occidit,id est, Nabuchodonosor mundus obiit, in aeternumvivit: corpori dicit sui cujusque temporis pararequos genuerit, interfici peccatis ejus quo ipse, quiconvenitur genitus. Novissimus enim rex non filios,sed fratres habere potest. Neque velut mortuus cumad inferos descenderit, sed mortuus. Per Ezechielemsic Deus increpat regem Tyri: Quoniam exaltatumest cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitationeDei habitavi in ordine maris. Tu autem homo es, et non Deus: et dedisti cor tuum tamquamcor Dei. Numquid sapientior es tu Daniele? Sapientesarguerunt te sapientia tua. Numquid sapientiatua aut doctrina tua fecisti tibi virtutem et aurumet argentum thesauris tuis? Numquid in multa doctrinatua, et in mercatu tuo multiplicasti virtutemtuam? Propterea haec dicit Dominus: Quoniam dedisticor tuum, sicut cor Dei: propter hoc, ecce ego inducosuper te alienas pestes ex gentibus, et exinanientgladios tuos super te, et super decorem doctrinae tuae:et vulnerabunt decorem tuum in perditionem, et deponentte, et morieris morte vulneratorum in corde maris.Numquid dicturus es in conspectu interficientium te:Deus ego sum? Tu vero homo es, et non Deus. In multitudinemincircumcisorum peribis, in manibus alienorum: quia ego locutus sum, dicit Dominus. Tu es signaculummultitudinis et corona decoris: in deliciis paradisiDei fuisti, omnem lapidem optimum habens in tealligatum; Sardium, Topazum, Smaragdum et Carbunculumet Sapphirum, et Jaspin, et argentum etaurum et Ligyrium et Achatim et Ame histum, Chrysolithumet Beryllum, et Onychium: et auro replestithesauros tuos et apothechas tuas. Cum Cherubin posuite in monte sancto Dei: fuisti in medio lapidumigneorum, abiisti sine macula in diebus tuis, ex qua diecreatus es, donec invenirentur iniquitates tuae in te. Amultitudine negotiationis tuae implesti promptuaria tuainiquitate et peccatis: et vulneratus es a monte Dei.Abduxit te Cherubin de medio lapidum inferorum, exaltatumest cor tuum in corde tuo: corrupta est doctrina cum decore tuo. Propter multitudinem peccatorum etiniquitatem negotiationis tuae, contaminata sunt sanctatua: educam ignem de medio tui, hic te devorabit. Etdabo te cinerem in terra tua, in conspectu omnium videntiumte, et omnes qui te noverunt inter nationes,constristabuntur super te. Perditio factus es, et non erisin aeternum tempus (Ezech. XXVIII, 2-19, sec. LXX).[Quoniam exaltatum est, inquit cor tuum, et dixisti:Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in corde maris:et in hominem convenit dicentem: Ego sum Christus;et in diabolo qui in corde maris, id est, populihabitat, sicut Deus in corde sanctorum suorum sedet.Populus, in corde maris, id est, in voluptate velaltitudine saeculi habitat, sicut in alio loco dicit Deuseidem civitati: Satiata et honorata es nimis in cordemaris. In [48] qua multa deduxerunt te remiges tui: SpiritusAustri contrivit te in corde maris virtutis tuae.]Tu autem homo es, et non Deus (Ezech. XXVII, 25-26).Et diabolus in homine, homo dictus est: sicut Dominusdixit in Evangelio: Inimicus homo hoc fecit(Matth. XIII, 28). Et interpretatus est, dicens: Quiea seminat, diabolus est (Ibid., 39). Homo diaboli,Deus esse non potest. Propterea in utrumque convenit:Tu homo es, et non Deus. Dedisti cor tuum,tamquam cor Dei. Numquid sapientior es tu Daniele?In Daniele, totum corpus est Ecclesiae: quia nonpotest esse peccati sapientior in negotiis vitae, sicutille sapientior est in suo quam filii lucis. Potest etiamin speciem convenire: quoniam Daniel specialiterconfundit regem Babylonis, in figuram, qui Propheticospiritu regem superbum ad confessionem uniusDei, Ecclesiastica majestate prostravit; qui confessionesuarum virtutum, et coelesti sapientia, Babylonissuperstitiones evertit. Sapientes te [49] non argueruntsapientia tua. Non solum enim Daniel sapiens,sed etiam tres pueri, qui regem et omne regnumejus cum ipsis diis suis, unum Dominum asserendo,eodem Deo praesente confuderunt. Iidem nunc usquegeneraliter ejusdem tam externas quas intestinasBabylonis, lumine veritatis disrumpunt. Numquid inscientia tua, aut sapientia tua fecisti tibi virtutem, et aurum et argentum thesauris tuis? Numquid inmulta scientia, aut in mercatu tuo multiplicasti tibivirtutem tuam? et exaltatum est cor tuum in virtutetua. Putant enim superbi et beneficiorum omnipotentisDei ingrati, sua virtute aliquid posse, et sapientiaditari, nescientes scriptum esse: Non levibus cursus,non fortibus praelium, neque sapienti panis(Eccl. IX, 11). Et iterum: Numquid magnificabitursecuris sine concisore (Isa. X, 15)? Et non quidemprudentibus divitiae, et non scientibus gratia. Haecenim non sunt in nostra potestate, sed a Deo conferuntur.Quid enim habes, quod non accepisti? Si autemaccepisti, quid gloriaris, tamquam non acceperis(I Cor. IV, 7)? Et iterum: Non glorietur sapiens,in sapientia sua (Jerem. IX, 23). Propterea haec dicit Dominus: Quoniam dedisti cor tuum, sicut cor Dei:Propterea, ecce ego induco super te alienos, pestes exgentibus: et exinanient gladios suos super te, et superdecorem scientiae tuae. (Ezech. XXVIII, 7, 8). Etsi potestin speciem convenire, quod reges saeculi persuam superbiam, dominos se appellari patiuntur;tamen hoc quoque convenit in genus. Frequenterenim inducit Deus in Ecclesiam alienigenas, etmultos in morte vulnerat. Sed etiam occulta persecutionemultos inducit ex gentibus, in quibustentet populum suum, et occidat nequam per similes,sic Matthatiam. Et vulnerabunt decorem tuum in perditionem. Aliquos enim non in perditionem,sed cum spe sanitatis vulnerant. Et deponent te, idest, humiliabunt: et morieris morte vulneratorumin corde maris. Non diceret vulnerato, morierismorte vulneratorum: nisi quia non aperte vulneratur,et moritur: sed ipse est, in quibus vulneratur.Numquid narrans narrabis in conspectu inter ficientiumte: Deus sum ego? Id est, numquid divini generistitulis terrebis eos, quibus traditus fueris, tam spiritualiterquam carnaliter? Tu vero homo et non Deus,in multitudine incircumcisorum periturus es manibusalienorum: quia ego locutus, dicit Dominus. Nunc aperuit,quo genere se ille dicat Deum: dum minaturet in multitudine incircumcisorum periturum manibusalienorum: quod non convenit, nisi in eum quisibi circumcisus videtur. Rex enim Tyri, mortemsolam potuit timere: Nonne a circumcisis, aut cumeis moreretur. Et factus est sermo Domini ad me,dicens: Fili hominis accipe lamentum super principemTyri, et dic illi: Haec dicit Dominus: Tu es signaculumsimilitudinis, et corona decoris in paradiso Deifuisti. Numquid diabolo factus es paradisus, ut ipsequod paradisum perdiderit, increpetur? Homo fuitin deliciis paradisi, ipse est signaculum similitudinis,qui ad similitudinem Dei factus est. Signaculum autemad decorem dixit: sicut per Aggaeum dimicantibushujus adversum se fratribus promittit Deus Ecclesiae,dicens: Ego commovebo coelum et terram,mare et aridam; et convertam currus et sessores. Etdescendent equi et sessores eorum unusquisque in gladio ad fratrem suum. In die illo dicit Dominus omnipotens,accipiam te Zorobabel filium Salathiel, servummeum, et ponam te signaculum, quoniam te elegi, dicit Dominusomnipotens. Zorobabel, omne corpus est (AggaeiII, 22-24; Eccl. XLIX, 13). Etenim exinde nusquamlegimus commotum supra se venisse Zorobabel. Hicest ex tribu Juda, qui sub Dario meruit aedificareHierusalem. Ipse quoque in figura fundavit domumDei, et perfecit sicut idem Dominus dicit: ManusZorobabel fundaverunt domum hanc, et manus ejusperficient eam (Zach. IV, 9.) Quod est autem signaculumhoc et corona speciei, sicut Deus promittitEcclesiae dicens: Videbunt gentes justitiam tuam, etreges claritatem tuam, et vocabunt nomen tuum, quodDominus nominavit. Illud erit corona speciei in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. Tu etiamnon vocaberis derelicta: et terra tua non vocabitur deserta.Tibi etiam nomen vocabitur, voluntas mea, etterra tua orbis terrarum (Isa. LXII, 2-4.) Homo estitaque signaculum similitudinis, et corona speciei:cujus pars, in ipso decore divinae similitudinis, etdeliciis paradisi, id est, Ecclesiae perseverat. Alteravero pars, ne in aeternum vivat, inter ipsam atquearborem vitae, flammeus ensis evolvitur (Gen. III,24). Adam namque, sicut Apostolus dicit, umbra futuriest (Rom, V, 14). Sic et hi fratres, divisus est inCain et Abel. Omnem lapidem optimum habens in te alligatum; Sardium, et Topazium, et Smaragdum, etCarbunculum, et Sapphirum, et Jaspin, argentum etaurum, et Liguriam et Achaten et Amethistum et Chrysolitumet Beryllum et Onychium: et auro replestithesauros tuos, et apothecas tuas in te. Haec et indiabolum conveniunt, et in hominem. Isti enimduodecim lapides et aurum et argentum, omnesquethesauri diabolo adhaerent delegati. Denique, habesin te alligatum: Et iterum: Apothecas tuas in te.Sicut corpus Domini a sanctis ornatur: promittenteDeo et dicente: Extolle oculos tuos in circuitu; videomnes filios tuos, collecti sunt, et venerunt ad te. Vivoego, dicit Dominus, quia omnibus illis indueris, et superimponesillos: sicut ornamentum novae nuptae, quiadeserta tua et diruta, et quae ceciderunt, nunc angustiabuntur ab inhabitantibus (Isa. XLIX, 18, 19; LX,14). Et in Apocalypsi, eadem civitas duodecim lapidibusfundata construitur (Apoc. XXI, 19, 20). Omnia,inquit, lapidem optimum, et enumeravit duodecim:ut ostenderet in duodenario numero perfectionem.Omnia, enim, quae fecit Deus, bona sunt (Gen. I, 25).Horum diabolus usum, non naturam mutavit. Etomnes homines excellenti sensu et potentis ingenii,aurum sunt et argentum, et lapides pretiosi secundumnaturam: sed ejus erunt in cujus obsequio,natura, suis fruuntur. Quoniam, cui se signaveritquis in obedientia: servus est ejus, cui obaudit, sivepeccati, sive justitiae. Ita fit, ut et diabolus habeataurum et argentum, et lapides pretiosos. Omniaquidem, non sua secundum originem: sed sua, secundumvoluntatem. Nam et in Job scriptum estdiabolo: Omne aurum maris sub eo est (Job. XLI, 21).Et Apostolus, vasa aurea et argentea, dicit esse quaedamin contumeliam (II Tim. II, 20). Non enim, sicutquidam putant, omnia lignea et fictilia reprobavit,cum ex eis sint aliqua in honorem, ipso dicente:Figulum luti, aliud quidem fingere in honorem, aliudvero in contumeliam (Rom. IX, 21). Et ex ligno,aliud ad praeparationem esse, aliud in sacrilegium:ex auro et argento, id est, ex magnis et perspicuisdixit immundos. Nam et in Apocalypsi: Meretrix(id est, corpus adversum) purpura, cocco, et auro,et argento, lapidibusque pretiosis ornatur: habens poculumaureum in manu, plenum exsecrationum et immunditiarumtotius terrae (Apoc. XVII, 4). Ista suntergo diaboli ornamenta, lapides pretiosi: quibuslapides igneos imitatur, et homo in se habet thesaurostam facinorum quam perspicuos. Ipse enim suorumportator est, quem facultates suae velut compedesligaverunt. Praeter illa, quae ab utroque sexucorporis diaboli ornanda eduntur: etiam his, quaedefossa habent, insitum est cor. Ubi enim erit thesaurus,illic erit et cor hominis (Matth. VI, 21). Vetusenim homo et terra ejus, unum corpus est: quoniamipse quoque terra est. Unde Apostolus non solumea, quae corpore admitti possunt, sed et avaritiam,membrum esse possidentis, ita definivit dicens:Mortificate itaque membra vestra, quae in terra sunt,fornicationem, immunditiam, passionem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus.Propter quae venit ira Dei (Coloss. III, 5, 6). Ex quadie creatus es tu cum Cherubim, imposui te in montesancto Dei (Ezech. XXVIII, 14), id est in Christo, velEcclesia. In medio lapidum igneorum fuisti, id esthominum sanctorum, qui adunati, montem Dei faciunt.Angeli enim alterius substantiae, lapides dicinon possunt, quia corpus non habent. Abiisti sinemacula tu, in diebus tuis: ex qua die creatus es tu,donec invenirentur iniquitates tuae in te, a multitudinenegotiationis tuae (Ibid., 15). Lapides, Ecclesiam essesic dicit Petrus: Ecce vos fratres, tamquam lapidesvivi, coaedificamini in domos spirituales (I Pet. II, 5).Quam domum, igneam esse; et hanc, malos fratresardere sic dicit Deus: Erit domus Jacob, ignis: domus autem Joseph, flamma: Domus vero Esau, stipula.Exardescent in illos et comedent eos: et nonerit ignifer in domo Esau, quoniam Dominus locutusest (Abd., 18). Cum enim peccat homo dejicitur demonte Dei, et non erit ignifer, amisso Spiritu, etsuccendetur in cinerem. Peccasti, et vulneratus es amonte Dei: et abduxit te Cherubim de medio lapidumigneorum. [Cherubim, ministerium Dei est: quod exclusituniversos malos de Ecclesia, sed spiritualiter.Qui enim vestimentum nuptiale non habet, hic insaeculo excluditur de medio recumbentium. Deniquein tenebras, id est, in obdurationem mittitur; donecin ignem in aeternum descendat. Futuro enim saeculo,nemo miscebitur choro sanctorum, qui posteaexcludatur. Exaltatum est cor tuum in decore tuo, corrupta est scientia tua in decore tuo.] Corrupta estscientia ejus, qui sciens prudensque erat et studioaffectatae sapientiae asserit dissimulata veritate, mendacium:sicut Spiritus dicit: Cum cognovissent Dominum,non ut Dominum magnificaverunt, aut gratiasegerunt: sed nugati sunt in cogitationibus suis, dicentesse esse sapientes (Rom. I, 22). [Corrupta est scientiaeorum, qui alios docent, se ipsos non docent. Corruptusest decor, qui generi suo operum similitudinenon respondet. Propter multitudinem peccatorumtuorum. In terram projeci te: In conspectu regum dedite dehonestari (Ezech. XXVIII, 18). Et diabolus est interram, id est, in hominem, et homo de sublimitateEcclesiae, in conculcationem, si Hieremias dicit:Dejeci de coelo in terram gloriam. In conspectu regum(Thren. II, 1). Christianorum dixit: quorum pedibusconculcatur diabolus et homo ejus; Propter multitudinempeccatorum tuorum, et iniquitatem negotiationistuae, contaminantur sancta tua.] Videtur veluti principalemtitulum exprobrasse, corpore diaboli, negotiationismagis dicit, et thesauros, spirituales nequitiae.Sicut enim spiritualis justitiae negotiatio, estthesaurus, ut dicit Dominus: Simile est regnumcoelorum homini negotiatori (Matth. XIII, 45). Et iterum:Thesaurizate vobis thesauros in coelo (Matth. VI,20). Iterum: Dedit servis suis substantiam suam, utnegotiarentur (Luc. XIX, 13). Iterum: NegotiatoresCarthaginenses resistentib. etc. (Ezech. XXVII, 12).Iterum: Negotiatio ejus et merces sancta Domino(Isac. XXIII, 18). Et Apostolus: Est, inquit, negotiatiomagna, pietas (I Tim. VI, 6). Ita spiritualis nequitia,negotiatio est thesaurus peccatorum, sicut Dominusdicit: Homo malus, de thesauro cordis emittitmala (Matth. XII, 35.) Et Apostolus: Thesaurizastibi iram in die irae (Rom. II, 5).Propter iniquitatem, inquit, negotiationis tuae contaminantursancta tua. Qui enim non recte sanctitateDei utitur, suam efficit, sicut Deus dicit de sabbatissuis: Sabbata vestra odit anima mea. Educam ignemde medio tui: hic te devorabit (Isa. I, 13). Ignis, Ecclesiaest: quae cum discesserit e medio mysteriifacinoris, tunc pluet ignem Dominus a Domino, deEcclesia, sicut scriptum est: Sol exortus est super terram,et Lot intravit in Segor: et pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham, sulphur et ignem a Dominode coelo (Gen. XIX, 23). Hic est ignis, quem supradixit: Domus Jacob, ignis: domus autem Esau, stipula.Exardescent in eos, et comedent illos: et nonerit ignifer in domo Esau (Abd., 18). In Genesi iterumscriptum est: Cum contereret Deus omnes civitates in circuitu, commemoratus est Deus Abrahae, et emisit Lote medio subversionis: cum subverteret Deus civitates,in quibus inhabitabat in eis Lot (Gen. XIX, 29.) NumquidLot non merebatur propria justitia liberari, utdiceret Scriptura: Commemoratus est Deus Abrahae,et emisit Lot e medio subversionis? Aut, In civitatibushabitabat, et non in civitate: ut diceret, Civitates, inquibus habitabat? Sed prophetia est futurae discessionis.Memor enim Deus promissionis ad Abraham,ejecit Lot de omnibus civitatibus Sodomorum, quibusveniet ignis ex igni Ecclesiae, quae de medioeorum educetur. Et dabo te in cinerem in terra tua,(Ezech. XXVIII, 18.) Id est, in hominibus vel ipsoshomines in terra sua, qui in terra Dei esse noluerunt.In conspectu hominum videntium te, id est, intelligentium.Numquid diabolus in homine videripotest? Et omnes, qui te noverunt inter nationes, contristabuntursuper te (Ibid., 19.) Cum enim Dominuspercutit aut detegit malos, constristantur qui eorumauxilio fulciri solent, corporis sui parte debilitataPerditio facta es: et non eris in aeternum.Has Regulas Tichonii expendit Augustinus tom. III, lib. III de Doctr. Christ. capp. 30-37.

Glosa

[recensere]

[23] Potestatem.

[24] Pro Κύρῳ, Cyro, legit Κυρίῳ, Domino.] Christo Domino meo, cujus ego tenui dexteram, [Note: Ut subjiciam ante faciem ejus gentes. Vulg.

[25] Obdurati.

[26] LXX, οὐ πρέσβυς, οὐδὲ ἄγγελος. Non legatus, neque angelus: Et statim: ἀλλ᾽ αὐτὸς ἔσωσεν αὐτούς. Sed ipse salvavit eos.

[27] Haereditas.

[28] Fidei.

[29] Alias, fideles.

[30] Numquis.

[31] Mysteriis.

[32] In vinculis foederis Vulg. in Ezech. XX, 37.

[33] Al. evenit.

[34] Graece βεβηλοῦσι profanant.

[35] Lege expugnabit.

[36] Egentes, recte.

[37] Forte tardare, vel manere, vel non ardere

[38] Forte istis.

[39] Cethaei fuerunt. LXX, Exod. I, 7. χυδαῖοι ἐγένοντο, effusi facti sunt.

[40] Immo quadringentis et 30, ut reliqui fiant, demptis 80, anni 350; et ita Exodi XII, 40; Joseph. lib. II Antiquitat. cap. 6.

[41] Obscuravi. Leg. cum Vulg. celebrabitis, aut cum LXX, sabbatizabitis, σαββατιεῖτε.

[42] Lege 144000, ex citato loco Apocal.

[43] Certum.

[44] Salutationis, Forte salvationis, aut salutis. Siquidem II Cor. VI, 2, legimus σωτηρίας. Sic et apud Isaiam XLIX, 8, quo respexit Apostolus.

[45] In splendore multorum. LXX. Isa. LXVI, 20, λαμπήναις ἡμιόνων, in lampenis mulorum.

[46] Eliae v. c. recte ut III Reg. XIX.

[47] Lugentibus v. c.

[48] Lege aqua.

[49] Supra deest non.