The seven great hymns of the mediaeval church/Stabat Mater and Mater Speciosa/Mater Speciosa, Jacobus

E Wikisource
(Redirectum de Mater Speciosa)
Jump to navigation Jump to search


Fairytale left blue.png Stabat Mater (Coles) Mater Speciosa (Neale) Fairytale right blue.png
MATER SPECIOSA.
JACOBUS DE BENEDICTIS.

I.

STABAT Mater speciosa
Juxta fœnum gaudiosa,
 Dum jacebat parvulus;
Cujus animam gaudentem
Lactabundam ac ferventem
 Pertransivit jubilus.

II.

O quam læta et beata
Fuit illa immaculata
 Mater Unigeniti!
Quæ gaudebat et ridebat,
Exultabat, cum videbat
 Nati partum inclyti.

III.

Quis jam est, qui non gauderet
Christi matrem si videret
 In tanto solatio?
Quis non posset collætari,
Christi matrem contemplari
 Ludentem cum filio?

IV.

Pro peccatis suæ gentis
Christum vidit cum jumentis
 Et algori subditum;
Vidit suum dulcem natum
Vagientem, adoratum
 Vili diversorio.

V.

Nato Christo in præsepe
Cœli cives canunt læte
 Cum immenso gaudio;
Stabat senex cum puella
Non cum verbo nec loquela.
 Stupescentes cordibus

VI.

Eja mater, fons amoris,
Me sentire vim ardoris,
 Fac ut tecum sentiam!
Fac ut ardeat cor meum
In amatum Christum Deum,
 Ut sibi complaceam.

VII.

Sanscta mater, istud agas,
Prone introducas plagas
 Cordi fixas valide.
Tui nati cœlo lapsi,
Jam dignati fœno nasci
 Pœnas mecum divide.

VIII.

Fac me vere congaudere,
Jesulino cohærere
 Donec ego vixero.
In me sistat ardor tui;
Puerino fac me frui
 Dum sum in exilio.
Hunc ardorem fac communem,
Ne me facias immunem
 Ab hoc desiderio.

IX.

Virgo virginum præclara,
Mihi jam non sis amara;
 Fac me parvum rapere;
Fac ut pulchrum santem portem,
Qui nascendo vicit mortem,
 Volens vitam tradere.

X.

Fac me tecum satiari,
Nato me inebriari,
 Stans inter tripudio.
Inflammatus et accensus
Obstupescit omnis sensus
 Tali de commercio.

XI.

Omnes stabulum amantes,
Et pastores vigilantes
 Pernoctantes sociant.
Per virtutem nati tui
Ora ut electi sui
 Ad patriam veniant.

Fairytale left blue.png Stabat Mater (Coles) Mater Speciosa (Neale) Fairytale right blue.png