Metamorphoses (Ovidius)/Liber III

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
◄  Liber II Liber IV  ►

 3:1  Iamque deus posita fallacis imagine tauri
 3:2 se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,
 3:3 cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
 3:4 imperat et poenam, si non invenerit, addit
 3:5 exilium, facto pius et sceleratus eodem.
 3:6 orbe pererrato (quis enim deprendere possit
 3:7 furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis
 3:8 vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
 3:9 consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
 3:10 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis,
 3:11 nullum passa iugum curvique inmunis aratri.
 3:12 hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
 3:13 moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.'
 3:14 vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
 3:15 incustoditam lente videt ire iuvencam
 3:16 nullum servitii signum cervice gerentem.
 3:17 subsequitur pressoque legit vestigia gressu
 3:18 auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
 3:19 iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
 3:20 bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
 3:21 ad caelum frontem mugitibus inpulit auras
 3:22 atque ita respiciens comites sua terga sequentis
 3:23 procubuit teneraque latus submisit in herba.
 3:24 Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
 3:25 figit et ignotos montes agrosque salutat.

 3:26 Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros
 3:27 et petere e vivis libandas fontibus undas.
 3:28 silva vetus stabat nulla violata securi,
 3:29 et specus in media virgis ac vimine densus
 3:30 efficiens humilem lapidum conpagibus arcum
 3:31 uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro
 3:32 Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
 3:33 igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,
 3:34 tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.
 3:35 quem postquam Tyria lucum de gente profecti
 3:36 infausto tetigere gradu, demissaque in undas
 3:37 urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
 3:38 caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
 3:39 effluxere urnae manibus sanguisque reliquit
 3:40 corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.
 3:41 ille volubilibus squamosos nexibus orbes
 3:42 torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus
 3:43 ac media plus parte leves erectus in auras
 3:44 despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto,
 3:45 si totum spectes, geminas qui separat arctos.
 3:46 nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant
 3:47 sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
 3:48 occupat: hos morsu, longis conplexibus illos,
 3:49 hos necat adflati funesta tabe veneni.

 3:50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:
 3:51 quae mora sit sociis, miratur Agenore natus
 3:52 vestigatque viros. tegumen derepta leoni
 3:53 pellis erat, telum splendenti lancea ferro
 3:54 et iaculum teloque animus praestantior omni.
 3:55 ut nemus intravit letataque corpora vidit
 3:56 victoremque supra spatiosi tergoris hostem
 3:57 tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
 3:58 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis,
 3:59 aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem
 3:60 sustulit et magnum magno conamine misit.
 3:61 illius inpulsu cum turribus ardua celsis
 3:62 moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit
 3:63 loricaeque modo squamis defensus et atrae
 3:64 duritia pellis validos cute reppulit ictus;
 3:65 at non duritia iaculum quoque vicit eadem,
 3:66 quod medio lentae spinae curvamine fixum
 3:67 constitit et totum descendit in ilia ferrum.
 3:68 ille dolore ferox caput in sua terga retorsit
 3:69 vulneraque adspexit fixumque hastile momordit,
 3:70 idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,
 3:71 vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
 3:72 tum vero postquam solitas accessit ad iras
 3:73 causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
 3:74 spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
 3:75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
 3:76 ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
 3:77 ipse modo inmensum spiris facientibus orbem
 3:78 cingitur, interdum longa trabe rectior adstat,
 3:79 inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis
 3:80 fertur et obstantis proturbat pectore silvas.
 3:81 cedit Agenorides paulum spolioque leonis
 3:82 sustinet incursus instantiaque ora retardat
 3:83 cuspide praetenta: furit ille et inania duro
 3:84 vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.
 3:85 iamque venenifero sanguis manare palato
 3:86 coeperat et virides adspergine tinxerat herbas;
 3:87 sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
 3:88 laesaque colla dabat retro plagamque sedere
 3:89 cedendo arcebat nec longius ire sinebat,
 3:90 donec Agenorides coniectum in guttura ferrum
 3:91 usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
 3:92 obstitit et fixa est pariter cum robore cervix.
 3:93 pondere serpentis curvata est arbor et ima
 3:94 parte flagellari gemuit sua robora caudae.

 3:95 Dum spatium victor victi considerat hostis,
 3:96 vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum,
 3:97 unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum
 3:98 serpentem spectas? et tu spectabere serpens.'
 3:99 ille diu pavidus pariter cum mente colorem
 3:100 perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant:
 3:101 ecce viri fautrix superas delapsa per auras
 3:102 Pallas adest motaeque iubet supponere terrae
 3:103 vipereos dentes, populi incrementa futuri.
 3:104 paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,
 3:105 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
 3:106 inde (fide maius) glaebae coepere moveri,
 3:107 primaque de sulcis acies adparuit hastae,
 3:108 tegmina mox capitum picto nutantia cono,
 3:109 mox umeri pectusque onerataque bracchia telis
 3:110 exsistunt, crescitque seges clipeata virorum:
 3:111 sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,
 3:112 surgere signa solent primumque ostendere vultus,
 3:113 cetera paulatim, placidoque educta tenore
 3:114 tota patent imoque pedes in margine ponunt.

 3:115 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:
 3:116 'ne cape!' de populo, quem terra creaverat, unus
 3:117 exclamat 'nec te civilibus insere bellis!'
 3:118 atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
 3:119 comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse;
 3:120 hunc quoque qui leto dederat, non longius illo
 3:121 vivit et exspirat, modo quas acceperat auras,
 3:122 exemploque pari furit omnis turba, suoque
 3:123 Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
 3:124 iamque brevis vitae spatium sortita iuventus
 3:125 sanguineam tepido plangebat pectore matrem,
 3:126 quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
 3:127 is sua iecit humo monitu Tritonidis arma
 3:128 fraternaeque fidem pacis petiitque deditque:
 3:129 hos operis comites habuit Sidonius hospes,
 3:130 cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem.

 3:131 Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri
 3:132 exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque
 3:133 contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,
 3:134 tot natos natasque et, pignora cara, nepotes,
 3:135 hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper
 3:136 exspectanda dies hominis, dicique beatus
 3:137 ante obitum nemo supremaque funera debet.

 3:138 Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas
 3:139 causa fuit luctus, alienaque cornua fronti
 3:140 addita, vosque, canes satiatae sanguine erili.
 3:141 at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo,
 3:142 non scelus invenies; quod enim scelus error habebat?

 3:143 Mons erat infectus variarum caede ferarum,
 3:144 iamque dies medius rerum contraxerat umbras
 3:145 et sol ex aequo meta distabat utraque,
 3:146 cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
 3:147 participes operum conpellat Hyantius ore:
 3:148 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,
 3:149 fortunaeque dies habuit satis; altera lucem
 3:150 cum croceis invecta rotis Aurora reducet,
 3:151 propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque
 3:152 distat idem meta finditque vaporibus arva.
 3:153 sistite opus praesens nodosaque tollite lina!'
 3:154 iussa viri faciunt intermittuntque laborem.

 3:155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,
 3:156 nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae,
 3:157 cuius in extremo est antrum nemorale recessu
 3:158 arte laboratum nulla: simulaverat artem
 3:159 ingenio natura suo; nam pumice vivo
 3:160 et levibus tofis nativum duxerat arcum;
 3:161 fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,
 3:162 margine gramineo patulos incinctus hiatus.
 3:163 hic dea silvarum venatu fessa solebat
 3:164 virgineos artus liquido perfundere rore.
 3:165 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni
 3:166 armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos,
 3:167 altera depositae subiecit bracchia pallae,
 3:168 vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis
 3:169 Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
 3:170 colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.
 3:171 excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque
 3:172 et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
 3:173 dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
 3:174 ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
 3:175 per nemus ignotum non certis passibus errans
 3:176 pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
 3:177 qui simul intravit rorantia fontibus antra,
 3:178 sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae
 3:179 percussere viro subitisque ululatibus omne
 3:180 inplevere nemus circumfusaeque Dianam
 3:181 corporibus texere suis; tamen altior illis
 3:182 ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis.
 3:183 qui color infectis adversi solis ab ictu
 3:184 nubibus esse solet aut purpureae Aurorae,
 3:185 is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
 3:186 quae, quamquam comitum turba est stipata suarum,
 3:187 in latus obliquum tamen adstitit oraque retro
 3:188 flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas,
 3:189 quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem
 3:190 perfudit spargensque comas ultricibus undis
 3:191 addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
 3:192 'nunc tibi me posito visam velamine narres,
 3:193 sit poteris narrare, licet!' nec plura minata
 3:194 dat sparso capiti vivacis cornua cervi,
 3:195 dat spatium collo summasque cacuminat aures
 3:196 cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
 3:197 cruribus et velat maculoso vellere corpus;
 3:198 additus et pavor est: fugit Autonoeius heros
 3:199 et se tam celerem cursu miratur in ipso.
 3:200 ut vero vultus et cornua vidit in unda,
 3:201 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est!
 3:202 ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora
 3:203 non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.
 3:204 quid faciat? repetatne domum et regalia tecta
 3:205 an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud.

 3:206 Dum dubitat, videre canes, primique Melampus
 3:207 Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,
 3:208 Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
 3:209 inde ruunt alii rapida velocius aura,
 3:210 Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes,
 3:211 Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron
 3:212 et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre
 3:213 Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro
 3:214 deque lupo concepta Nape pecudesque secuta
 3:215 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus
 3:216 et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon
 3:217 et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce
 3:218 et niveis Leucon et villis Asbolos atris
 3:219 praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello
 3:220 et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce
 3:221 et nigram medio frontem distinctus ab albo
 3:222 Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne
 3:223 et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati
 3:224 Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor
 3:225 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae
 3:226 per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa,
 3:227 quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur.
 3:228 ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,
 3:229 heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat:
 3:230 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!'
 3:231 verba animo desunt; resonat latratibus aether.
 3:232 prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,
 3:233 proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo:
 3:234 tardius exierant, sed per conpendia montis
 3:235 anticipata via est; dominum retinentibus illis,
 3:236 cetera turba coit confertque in corpore dentes.
 3:237 iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque,
 3:238 etsi non hominis, quem non tamen edere possit
 3:239 cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis
 3:240 et genibus pronis supplex similisque roganti
 3:241 circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.
 3:242 at comites rapidum solitis hortatibus agmen
 3:243 ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt
 3:244 et velut absentem certatim Actaeona clamant
 3:245 (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur
 3:246 nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
 3:247 vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre,
 3:248 non etiam sentire canum fera facta suorum.
 3:249 undique circumstant, mersisque in corpore rostris
 3:250 dilacerant falsi dominum sub imagine cervi,
 3:251 nec nisi finita per plurima vulnera vita
 3:252 ira pharetratae fertur satiata Dianae.

 3:253 Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo
 3:254 visa dea est, alii laudant dignamque severa
 3:255 virginitate vocant: pars invenit utraque causas.
 3:256 sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne,
 3:257 eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae
 3:258 gaudet et a Tyria collectum paelice transfert
 3:259 in generis socios odium; subit ecce priori
 3:260 causa recens, gravidamque dolet de semine magni
 3:261 esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit,
 3:262 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit,
 3:263 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno
 3:264 rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra
 3:265 sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque
 3:266 et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est
 3:267 contenta, et thalami brevis est iniuria nostri.
 3:268 concipit -- id derat -- manifestaque crimina pleno
 3:269 fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno
 3:270 de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.
 3:271 fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non
 3:272 ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.'

 3:273 Surgit ab his solio fulvaque recondita nube
 3:274 limen adit Semeles nec nubes ante removit
 3:275 quam simulavit anum posuitque ad tempora canos
 3:276 sulcavitque cutem rugis et curva trementi
 3:277 membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,
 3:278 ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
 3:279 ergo ubi captato sermone diuque loquendo
 3:280 ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto,
 3:281 Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi
 3:282 nomine divorum thalamos iniere pudicos.
 3:283 nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,
 3:284 si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta
 3:285 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,
 3:286 det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!'

 3:287 Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis
 3:288 formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus.
 3:289 cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam,
 3:290 quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto
 3:291 numina torrentis: timor et deus ille deorum est.'
 3:292 laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
 3:293 obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit
 3:294 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
 3:295 da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis
 3:296 opprimere: exierat iam vox properata sub auras.
 3:297 ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille
 3:298 non iurasse potest. ergo maestissimus altum
 3:299 aethera conscendit vultuque sequentia traxit
 3:300 nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis
 3:301 addidit et tonitrus et inevitabile fulmen;
 3:302 qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat
 3:303 nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,
 3:304 nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.
 3:305 est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum
 3:306 saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae:
 3:307 tela secunda vocant superi; capit illa domumque
 3:308 intrat Agenoream. corpus mortale tumultus
 3:309 non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
 3:310 inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo
 3:311 eripitur patrioque tener (si credere dignum est)
 3:312 insuitur femori maternaque tempora conplet.
 3:313 furtim illum primis Ino matertera cunis
 3:314 educat, inde datum nymphae Nyseides antris
 3:315 occuluere suis lactisque alimenta dedere.

 3:316 Dumque ea per terras fatali lege geruntur
 3:317 tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,
 3:318 forte Iovem memorant diffusum nectare curas
 3:319 seposuisse graves vacuaque agitasse remissos
 3:320 cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est,
 3:321 quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.'
 3:322 illa negat. placuit quae sit sententia docti
 3:323 quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota.
 3:324 nam duo magnorum viridi coeuntia silva
 3:325 corpora serpentum baculi violaverat ictu
 3:326 deque viro factus (mirabile) femina septem
 3:327 egerat autumnos; octavo rursus eosdem
 3:328 vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae'
 3:329 dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet,
 3:330 nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem
 3:331 forma prior rediit, genetivaque venit imago.
 3:332 arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
 3:333 dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto
 3:334 nec pro materia fertur doluisse suique
 3:335 iudicis aeterna damnavit lumina nocte;
 3:336 at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
 3:337 facta dei fecisse deo) pro lumine adempto
 3:338 scire futura dedit poenamque levavit honore.

 3:339 Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
 3:340 inreprehensa dabat populo responsa petenti;
 3:341 prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit
 3:342 caerula Liriope, quam quondam flumine curvo
 3:343 inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis
 3:344 vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno
 3:345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari,
 3:346 Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset
 3:347 tempora maturae visurus longa senectae,
 3:348 fatidicus vates 'si se non noverit' inquit.
 3:349 vana diu visa est vox auguris: exitus illam
 3:350 resque probat letique genus novitasque furoris.
 3:351 namque ter ad quinos unum Cephisius annum
 3:352 addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
 3:353 multi illum iuvenes, multae cupiere puellae;
 3:354 sed fuit in tenera tam dura superbia forma,
 3:355 nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
 3:356 adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
 3:357 vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti
 3:358 nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.

 3:359 Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum
 3:360 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
 3:361 reddere de multis ut verba novissima posset.
 3:362 fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset
 3:363 sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis,
 3:364 illa deam longo prudens sermone tenebat,
 3:365 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit,
 3:366 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas
 3:367 parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,'
 3:368 reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi
 3:369 ingeminat voces auditaque verba reportat.
 3:370 ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem
 3:371 vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,
 3:372 quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
 3:373 non aliter quam cum summis circumlita taedis
 3:374 admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
 3:375 o quotiens voluit blandis accedere dictis
 3:376 et mollis adhibere preces! natura repugnat
 3:377 nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est
 3:378 exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
 3:379 forte puer comitum seductus ab agmine fido
 3:380 dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo.
 3:381 hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis,
 3:382 voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem.
 3:383 respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit
 3:384 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit.
 3:385 perstat et alternae deceptus imagine vocis
 3:386 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam
 3:387 responsura sono 'coeamus' rettulit Echo
 3:388 et verbis favet ipsa suis egressaque silva
 3:389 ibat, ut iniceret sperato bracchia collo;
 3:390 ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer!
 3:391 ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri';
 3:392 rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!'
 3:393 spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora
 3:394 protegit et solis ex illo vivit in antris;
 3:395 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae;
 3:396 extenuant vigiles corpus miserabile curae
 3:397 adducitque cutem macies et in aera sucus
 3:398 corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt:
 3:399 vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
 3:400 inde latet silvis nulloque in monte videtur,
 3:401 omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.

 3:402 Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas
 3:403 luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles;
 3:404 inde manus aliquis despectus ad aethera tollens
 3:405 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!'
 3:406 dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis.
 3:407 fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,
 3:408 quem neque pastores neque pastae monte capellae
 3:409 contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris
 3:410 nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus;
 3:411 gramen erat circa, quod proximus umor alebat,
 3:412 silvaque sole locum passura tepescere nullo.
 3:413 hic puer et studio venandi lassus et aestu
 3:414 procubuit faciemque loci fontemque secutus,
 3:415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit,
 3:416 dumque bibit, visae correptus imagine formae
 3:417 spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est.
 3:418 adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem
 3:419 haeret, ut e Pario formatum marmore signum;
 3:420 spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus
 3:421 et dignos Baccho, dignos et Apolline crines
 3:422 inpubesque genas et eburnea colla decusque
 3:423 oris et in niveo mixtum candore ruborem,
 3:424 cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse:
 3:425 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur,
 3:426 dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
 3:427 inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti,
 3:428 in mediis quotiens visum captantia collum
 3:429 bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis!
 3:430 quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo,
 3:431 atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
 3:432 credule, quid frustra simulacra fugacia captas?
 3:433 quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes!
 3:434 ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:
 3:435 nil habet ista sui; tecum venitque manetque;
 3:436 tecum discedet, si tu discedere possis!

 3:437 Non illum Cereris, non illum cura quietis
 3:438 abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba
 3:439 spectat inexpleto mendacem lumine formam
 3:440 perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus
 3:441 ad circumstantes tendens sua bracchia silvas
 3:442 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit?
 3:443 scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.
 3:444 ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,
 3:445 qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
 3:446 et placet et video; sed quod videoque placetque,
 3:447 non tamen invenio' -- tantus tenet error amantem --
 3:448 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens
 3:449 nec via nec montes nec clausis moenia portis;
 3:450 exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri:
 3:451 nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,
 3:452 hic totiens ad me resupino nititur ore.
 3:453 posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
 3:454 quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis
 3:455 quove petitus abis? certe nec forma nec aetas
 3:456 est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae!
 3:457 spem mihi nescio quam vultu promittis amico,
 3:458 cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro,
 3:459 cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi
 3:460 me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis
 3:461 et, quantum motu formosi suspicor oris,
 3:462 verba refers aures non pervenientia nostras!
 3:463 iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago;
 3:464 uror amore mei: flammas moveoque feroque.
 3:465 quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo?
 3:466 quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.
 3:467 o utinam a nostro secedere corpore possem!
 3:468 votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset.
 3:469 iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae
 3:470 longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
 3:471 nec mihi mors gravis est posituro morte dolores,
 3:472 hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset;
 3:473 nunc duo concordes anima moriemur in una.'

 3:474 Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem
 3:475 et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto
 3:476 reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire,
 3:477 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem
 3:478 desere!' clamavit; 'liceat, quod tangere non est,
 3:479 adspicere et misero praebere alimenta furori!'
 3:480 dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora
 3:481 nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
 3:482 pectora traxerunt roseum percussa ruborem,
 3:483 non aliter quam poma solent, quae candida parte,
 3:484 parte rubent, aut ut variis solet uva racemis
 3:485 ducere purpureum nondum matura colorem.
 3:486 quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,
 3:487 non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae
 3:488 igne levi cerae matutinaeque pruinae
 3:489 sole tepente solent, sic attenuatus amore
 3:490 liquitur et tecto paulatim carpitur igni;
 3:491 et neque iam color est mixto candore rubori,
 3:492 nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
 3:493 nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
 3:494 quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
 3:495 indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu'
 3:496 dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu';
 3:497 cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
 3:498 haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
 3:499 ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam:
 3:500 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit
 3:501 verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo.
 3:502 ille caput viridi fessum submisit in herba,
 3:503 lumina mors clausit domini mirantia formam:
 3:504 tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,
 3:505 in Stygia spectabat aqua. planxere sorores
 3:506 naides et sectos fratri posuere capillos,
 3:507 planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo.
 3:508 iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
 3:509 nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem
 3:510 inveniunt foliis medium cingentibus albis.

 3:511 Cognita res meritam vati per Achaidas urbes
 3:512 attulerat famam, nomenque erat auguris ingens;
 3:513 spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus
 3:514 contemptor superum Pentheus praesagaque ridet
 3:515 verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae
 3:516 obicit. ille movens albentia tempora canis
 3:517 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius
 3:518 orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres!
 3:519 namque dies aderit, quam non procul auguror esse,
 3:520 qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber,
 3:521 quem nisi templorum fueris dignatus honore,
 3:522 mille lacer spargere locis et sanguine silvas
 3:523 foedabis matremque tuam matrisque sorores.
 3:524 eveniet! neque enim dignabere numen honore,
 3:525 meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.'
 3:526 talia dicentem proturbat Echione natus;
 3:527 dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur.

 3:528 Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:
 3:529 turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque
 3:530 vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.
 3:531 'Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras
 3:532 attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum
 3:533 aere repulsa valent et adunco tibia cornu
 3:534 et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,
 3:535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis,
 3:536 femineae voces et mota insania vino
 3:537 obscenique greges et inania tympana vincant?
 3:538 vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti
 3:539 hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,
 3:540 nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas,
 3:541 o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,
 3:542 non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat?
 3:543 este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,
 3:544 illiusque animos, qui multos perdidit unus,
 3:545 sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque
 3:546 interiit: at vos pro fama vincite vestra!
 3:547 ille dedit leto fortes: vos pellite molles
 3:548 et patrium retinete decus! si fata vetabant
 3:549 stare diu Thebas, utinam tormenta virique
 3:550 moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!
 3:551 essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,
 3:552 non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent;
 3:553 at nunc a puero Thebae capientur inermi,
 3:554 quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum,
 3:555 sed madidus murra crinis mollesque coronae
 3:556 purpuraque et pictis intextum vestibus aurum,
 3:557 quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam
 3:558 adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
 3:559 an satis Acrisio est animi, contemnere vanum
 3:560 numen et Argolicas venienti claudere portas:
 3:561 Penthea terrebit cum totis advena Thebis?
 3:562 ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque
 3:563 attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!'
 3:564 hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum
 3:565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
 3:566 acrior admonitu est inritaturque retenta
 3:567 et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant:
 3:568 sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
 3:569 lenius et modico strepitu decurrere vidi;
 3:570 at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
 3:571 spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.

 3:572 Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
 3:573 quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
 3:574 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum
 3:575 cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis
 3:576 sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum.
 3:577 adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos
 3:578 fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,
 3:579 'o periture tuaque aliis documenta dature
 3:580 morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum
 3:581 et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!'
 3:582 ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes,
 3:583 patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
 3:584 non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,
 3:585 lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;
 3:586 pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis
 3:587 decipere et calamo salientis ducere pisces.
 3:588 ars illi sua census erat; cum traderet artem,
 3:589 "accipe, quas habeo, studii successor et heres,"
 3:590 dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit
 3:591 praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum.
 3:592 mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,
 3:593 addidici regimen dextra moderante carinae
 3:594 flectere et Oleniae sidus pluviale capellae
 3:595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi
 3:596 ventorumque domos et portus puppibus aptos.
 3:597 forte petens Delum Chiae telluris ad oras
 3:598 adplicor et dextris adducor litora remis
 3:599 doque levis saltus udaeque inmittor harenae:
 3:600 nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo
 3:601 coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis
 3:602 admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas;
 3:603 ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto
 3:604 prospicio comitesque voco repetoque carinam.
 3:605 "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes,
 3:606 utque putat, praedam deserto nactus in agro,
 3:607 virginea puerum ducit per litora forma.
 3:608 ille mero somnoque gravis titubare videtur
 3:609 vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque:
 3:610 nil ibi, quod credi posset mortale, videbam.
 3:611 et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto
 3:612 corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est!
 3:613 quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis;
 3:614 his quoque des veniam!" "pro nobis mitte precari!"
 3:615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas
 3:616 ocior antemnas prensoque rudente relabi.
 3:617 hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,
 3:618 hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque
 3:619 voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus,
 3:620 hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.
 3:621 "non tamen hanc sacro violari pondere pinum
 3:622 perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris"
 3:623 inque aditu obsisto: furit audacissimus omni
 3:624 de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
 3:625 exilium dira poenam pro caede luebat;
 3:626 is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno
 3:627 rupit et excussum misisset in aequora, si non
 3:628 haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
 3:629 inpia turba probat factum; tum denique Bacchus
 3:630 (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus
 3:631 sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,
 3:632 "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae,
 3:633 huc ope perveni? quo me deferre paratis?"
 3:634 "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus
 3:635 ede velis!" dixit; "terra sistere petita."
 3:636 "Naxon" ait Liber "cursus advertite vestros!
 3:637 illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus."
 3:638 per mare fallaces perque omnia numina iurant
 3:639 sic fore meque iubent pictae dare vela carinae.
 3:640 dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti
 3:641 "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete,"
 3:642 pro se quisque, "tenet? laevam pete!" maxima nutu
 3:643 pars mihi significat, pars quid velit ore susurro.
 3:644 obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi
 3:645 meque ministerio scelerisque artisque removi.
 3:646 increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen;
 3:647 e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno
 3:648 nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque
 3:649 explet opus Naxoque petit diversa relicta.
 3:650 tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem
 3:651 senserit, e puppi pontum prospectat adunca
 3:652 et flenti similis "non haec mihi litora, nautae,
 3:653 promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est!
 3:654 quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,
 3:655 si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?"
 3:656 iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras
 3:657 ridet et inpellit properantibus aequora remis.
 3:658 per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo
 3:659 est deus) adiuro, tam me tibi vera referre
 3:660 quam veri maiora fide: stetit aequore puppis
 3:661 haud aliter, quam si siccam navale teneret.
 3:662 illi admirantes remorum in verbere perstant
 3:663 velaque deducunt geminaque ope currere temptant:
 3:664 inpediunt hederae remos nexuque recurvo
 3:665 serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
 3:666 ipse racemiferis frontem circumdatus uvis
 3:667 pampineis agitat velatam frondibus hastam;
 3:668 quem circa tigres simulacraque inania lyncum
 3:669 pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
 3:670 exsiluere viri, sive hoc insania fecit
 3:671 sive timor, primusque Medon nigrescere toto
 3:672 corpore et expresso spinae curvamine flecti
 3:673 incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit
 3:674 "verteris?" et lati rictus et panda loquenti
 3:675 naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
 3:676 at Libys obstantis dum vult obvertere remos,
 3:677 in spatium resilire manus breve vidit et illas
 3:678 iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.
 3:679 alter ad intortos cupiens dare bracchia funes
 3:680 bracchia non habuit truncoque repandus in undas
 3:681 corpore desiluit: falcata novissima cauda est,
 3:682 qualia dividuae sinuantur cornua lunae.
 3:683 undique dant saltus multaque adspergine rorant
 3:684 emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus
 3:685 inque chori ludunt speciem lascivaque iactant
 3:686 corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
 3:687 de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)
 3:688 restabam solus: pavidum gelidumque trementi
 3:689 corpore vixque meum firmat deus "excute" dicens
 3:690 "corde metum Diamque tene!" delatus in illam
 3:691 accessi sacris Baccheaque sacra frequento.'

 3:692 'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,'
 3:693 inquit 'ut ira mora vires absumere posset.
 3:694 praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris
 3:695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti!'
 3:696 protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
 3:697 clauditur in tectis; et dum crudelia iussae
 3:698 instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,
 3:699 sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis
 3:700 sponte sua fama est nullo solvente catenas.

 3:701 Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse
 3:702 vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
 3:703 cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
 3:704 ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
 3:705 signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem,
 3:706 Penthea sic ictus longis ululatibus aether
 3:707 movit, et audito clamore recanduit ira.

 3:708 Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,
 3:709 purus ab arboribus, spectabilis undique, campus:
 3:710 hic oculis illum cernentem sacra profanis
 3:711 prima videt, prima est insano concita cursu,
 3:712 prima suum misso violavit Penthea thyrso
 3:713 mater et 'o geminae' clamavit 'adeste sorores!
 3:714 ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
 3:715 ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum
 3:716 turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,
 3:717 iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
 3:718 iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
 3:719 saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit
 3:720 'Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae!'
 3:721 illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti
 3:722 abstulit, Inoo lacerata est altera raptu.
 3:723 non habet infelix quae matri bracchia tendat,
 3:724 trunca sed ostendens dereptis vulnera membris
 3:725 'adspice, mater!' ait. visis ululavit Agaue
 3:726 collaque iactavit movitque per aera crinem
 3:727 avulsumque caput digitis conplexa cruentis
 3:728 clamat: 'io comites, opus hoc victoria nostra est!'
 3:729 non citius frondes autumni frigore tactas
 3:730 iamque male haerentes alta rapit arbore ventus,
 3:731 quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
 3:732 talibus exemplis monitae nova sacra frequentant
 3:733 turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.