Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/1

E Wikisource
 Liber IICapitulum Liber II§ 2 

I.

1(i.) Mundum, et hoc quod nomine alio cælum appellare libuit, cujus circumflexu teguntur cuncta, numen esse credi par est, æternum, immensam, neque genitum, neque interiturum unquam. Hujus extera indagare, nec interest hominum, nec capit humanæ conjectura mentis. Sacer est, æternus, immensus, totus in toto, immo vero ipse totum : finitus, et infinito similis ; omnium rerum certus, et similis incerto ; extra, intra , cuncta complexus in se ; idemque rerum naturæ opus, et rerum ipsa natura. 2Furor est, mensuram ejus animo quosdam agitasse, atque prodere ausos : alios rursus, occasione hinc sumpta, aut his data, innumerabiles tradidisse mundos, ut totidem rerum naturas credi oporteret ; aut, si una omnes incubaret, totidem tamen Soles, totidemque Lunas, et cætera, ut jam in uno, et immensa et innumerabilia sidera : quasi non eadem quæstione semper in termino cogitationis occursura, desiderio finis alicujus ; aut, si hæc infinitas naturæ omnium artifici possit assignari, non illud idem in uno facilius sit intelligi, tanto præsertim opere. 3Furor est, profecto furor, egredi ex eo, et tanquam interna ejus cuncta plane jam sint nota, ita scrutari extera : quasi vero mensuram ullius rei possit agere, qui sui nesciat, aut mens hominis videre, quæ mundus ipse non capiat.