Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/12

E Wikisource
 Liber II§ 11 Liber II§ 13 

XII.

1(xv.) Errantium autem tres, quas supra Solem diximus sitas, occultantur, meantes cum eo. Exoriuntur vero matutino, discedentes partibus nunquam amplius undenis : postea radiorum ejus contactu reguntur : et in triquetro a partibus centum viginti stationes matutinas faciunt, quæ et primæ vocantur ; mox in adverso, a partibus centum octoginta, exortus vespertinos. Iterumque in centum viginti ab alio latere appropinquantes, stationes vespertinas, quas secundas vocant : donec assecutus in partibus duodenis occultet illas ; qui vespertini occasus appellantur. 2Martis stella ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, ab nonaginta partibus : unde et nomen accepit is motus, primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. Eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis, alioqui bimestris : quum cæteræ utraque statione quaternos menses non impleant.

3 Inferiores autem duæ occultantur in coitu vespertino simili modo : relictoque Sole, totidem in partibus faciunt exortus matutinos : atque a longissimis distantiæ suæ metis Solem insequuntur : adeptæque occasu matutino conduntur ac prætereunt. Mox eodem intervallo vespere exoriuntur, usque ad quos diximus terminos : ab his retrogradiuntur ad Solem, et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit, a longissimis distantiæ suæ finibus. Mercurii stationes breviore momento, quam ut deprehendi possint.