Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/7

E Wikisource
 Liber II§ 6 Liber II§ 8 

VII.

1 Quippe manifestum est, Solem interventu Lunæ occultari, Lunamque terræ objectu : ac vices reddi, eosdem Solis radios Luna interpositu suo auferente terræ terraque Lunæ. Hac subeunte repentinas obduci tenebras, rursumque illius umbra sidus hebetari. Neque aliud esse noctem, quam terræ umbram. Figuram autem umbræ similem metæ, ac turbini inverso : quando mucrone tantum ingruat, neque Lunæ excedat altitudinem : quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur, et talis figura semper mucrone deficiat. Spatio quidem consumi umbras, indicio sunt volucrum præalti volatus. 2Ergo confinium illis est aeris terminus, initiumque ætheris : supra Lunam pura omnia ac diuturnæ lucis plena. A nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina e tenebris. Et propter has causas nocturno tempore deficit Luna. Stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus, propter obliquitatem Signiferi, Lunæque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scrupulis partium congruente siderum motu.