Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/8

E Wikisource
 Liber II§ 7 Liber II§ 9 

VIII.

1(xi.) Hæc ratio mortales animos subducit in cælum : ac velut inde contemplantibus, trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit. Non posset quippe totus Sol adimi terris, intercedente Luna, si Terra 2major esset quam Luna. Tertia ex utraque vastitas Solis aperitur ; ut non sit necesse amplitudinem ejus oculorum argumentis, atque conjectura animi scrutari : immensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum millia umbras paribus jaciat intervallis, tanquam 3toto spatio medius ; et quia per æquinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice ; item quia citra solstitialem circulum habitantium meridie ad Septemtrionem umbræ cadant, ortu vero ad occasum : quæ fieri nullo modo possent, nisi multo, quam terra, major esset : nec quod montem Idam exoriens latitudine exsuperet, dextra lævaque large amplectens, præsertim tanto discretus intervallo.

4 Defectus Lunæ magnitudinem ejus haud dubia ratione declarat, sicut terræ parvitatem ipse deficiens. Namque quum sint tres umbrarum figuræ : constetque, si par lumini sit materia, quæ jactat umbram, columnæ effigie jaci, nec habere finem ; si vero major materia, quam lumen, turbinis recti, ut sit imum ejus angustissimum, et simili modo infinita longitudo ; si minor materia, quam lux, metæ exsistere effigiem in cacuminis finem desinentem ; talemque cerni umbram deficiente Luna : palam fit, ut nulla amplius relinquatur dubitatio, superari magnitudine terram, id quidem et tacitis ipsius naturæ indiciis. 5Cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit ? ut noctium opacitate terras reficiat, exusturus haud dubie, et sic quoque exurens quadam in parte : tanta magnitudo est.