Novum Organum - Praefatio II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

——————————————————

PARS SECUNDA OPERIS,

QUAE DICITUR

NOVUM ORGANUM,

SIVE,

INDICIA VERA

DE INTERPRETATIONE NATURAE

——————————————————

PRAEFATIO

——————————————————

Qui de natura, tanquam de re explorata, pronuntiare ausi sunt, sive hoc ex animi fiducia fecerint sive ambitiose et more professorio, maximis illi philosophiam et scientias detrimentis affecere. Ut enim ad fidem faciendam validi, ita etiam ad inquisitionem extinguendam et abrumpendam efficaces fuerunt. Neque virtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quod aliorum virtutem corruperint et perdiderint. Qui autem contrariam huic viam ingressi sunt atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, sive ex sophistarum veterum odio sive ex animi fluctuatione aut etiam ex quadam doctrinae copia in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas ejus rationes adduxerunt; veruntamen nec a veris initiis sententiam suam derivarunt, et, studio quodam atque affectatione provecti, prorsus modum excesserunt. At antiquiores ex Graecis (quorum scripta perierunt) inter pronuntiandi jactantiam et Acatalepsiae desperationem prudentius se sustinuerunt: atque de inquisitionis difficultate et rerum obscuritate saepius querimonias et indignationes miscentes, et veluti fraenum mordentes, tamen propositum urgere atque naturae se immiscere non destiterunt; consentaneum (ut videtur) existimantes, hoc ipsum (videlicet utrum aliquid sciri possit) non disputare, sed experiri. Et tamen illi ipsi, impetu tantum intellectus usi, regulam non adhibuerunt, sed omnia in acri meditatione et mentis volutatione et agitatione perpetua posuerunt.

Nostra autem ratio, ut opere ardua, ita dictu facilis est. Ea enim est, ut certitudinis gradus constituamus, sensum per reductionem quandam tueamur, sed mentis opus quod sensum subsequitur plerunque rejiciamus; novam autem et certam viam, ab ipsis sensuum perceptionibus, menti aperiamus et muniamus. Atque hoc proculdubio viderunt et illi qui tantas dialecticae partes tribuerunt. Ex quo liquet, illos intellectui adminicula quaesivisse, mentis autem processum nativum et sponte moventem, suspectum habuisse. Sed serum plane rebus perditis hoc adhibetur remedium; postquam mens ex quotidiana vitae consuetudine, et auditionibus et doctrinis inquinatis occupata, et vanissimis idolis obsessa fuerit. Itaque ars illa dialecticae, sero (ut diximus) cavens, neque rem ullo modo restituens, ad errores potius figendos quam ad veritatem aperiendam valuit. Restat unica salus ac sanitas, ut opus mentis universum de integro resumatur; ac mens, jam ab ipso principio, nullo modo sibi permittatur, sed perpetuo regatur; ac res veluti per machinas conficiatur. Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent. Atque si paulisper morari, atque in hoc ipsum exemplum, veluti in speculum, intueri velimus; exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur? Quod si numerum augerent operariorum, atque hoc modo se valere posse confiderent, annon tanto magis? Sin autem delectum quendam adhibere vellent, atque imbecilliores separare, et robustis tantum et vigentibus uti, atque hinc saltem se voti compotes fore sperarent, annon adhuc eos impensius delirare diceret? Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret? Atque homines tamen simili malesano impetu et conspiratione inutili feruntur in intellectualibus; dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant; sed interim, licet tanto studio et conatu, (si quis vere judicaverit) intellectum nudum applicare non desinunt. Manifestissimum autem est, in omni opere magno, quod manus hominis praestat, sine instrumentis et machinis, vires nec singulorum intendi nec omnium coire posse.

Itaque ex his quae diximus praemissis, statuimus duas esse res de quibus homines plane monitos volumus, ne forte illae eos fugiant aut praetereant. Quarum prima hujusmodi est; fieri fato quodam (ut existimamus) bono, ad extinguendas et depellendas contradictiones et tumores animorum, ut et veteribus honor et reverentia intacta et imminuta maneant, et nos destinata perficere et tamen modestiae nostrae fructum percipere possimus. Nam nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam illi viam ingressi, nulla verborum arte efficere possimus, quin inducatur quaedam ingenii vel excellentiae vel facultatis comparatio sive contentio; non ea quidem illicita aut nova; -- quidni enim possimus pro jure nostro (neque eo ipso alio, quam omnium) si quid apud eos non recte inventum aut positum sit, reprehendere aut notare? -- sed tamen utcunque justa aut permissa, nihilominus impar fortasse fuisset ea ipsa contentio, ob virium nostrarum modum. Verum quum per nos illud agatur, ut alia omnino via intellectui aperiatur illis intentata et incognita, commutata jam ratio est; cessant studium et partes; nosque indicis tantummodo personam sustinemus, quod mediocris certe est authoritatis, et fortunae cujusdam potius quam facultatis et excellentiae. Atque haec moniti species ad personas pertinet; altera ad res ipsas.

Nos siquidem de deturbanda ea quae nunc floret philosophia, aut si quae alia sit aut erit hac emendatior aut auctior, minime laboramus. Neque enim officimus, quin philosophia ista recepta, et aliae id genus, disputationes alant, sermones ornent, ad professoria munera et vitae civilis compendia adhibeantur et valeant. Quin etiam aperte significamus et declaramus, eam quam nos adducimus philosophiam ad istas res admodum utilem non futuram. Non praesto est, neque in transitu capitur, neque ex praenotionibus intellectui blanditur, neque ad vulgi captum nisi per utilitatem et effecta descendet.

Sint itaque (quod foelix faustumque sit utrique parti) duae doctrinarum emanationes, ac duae dispensationes; duae similiter contemplantium sive philosophantium tribus ac veluti cognationes; atque illae neutiquam inter se inimicae aut alienae, sed foederatae et mutuis auxiliis devinctae: sit denique alia scientias colendi, alia inveniendi ratio. Atque quibus prima potior et acceptior est, ob festinationem, vel vitae civilis rationes, vel quod illam alteram ob mentis infirmitatem capere et complecti non possint (id quod longe plurimis accidere necesse est), optamus ut iis foeliciter et ex voto succedat quod agunt, atque ut quod sequuntur teneant. Quod si cui mortalium cordi et curae sit, non tantum inventis haerere atque iis uti, sed ad ulteriora penetrate; atque non disputando adversarium, sed opere naturam vincere; denique, non belle et probabiliter opinari, sed certo et ostensive scire; tales, tanquam veri scientiarum filii, nobis (si videbitur) se adjungant; ut omissis naturae atriis, quae infiniti contriverunt, aditus aliquando ad interiora patefiat. Atque ut melius intelligamur, utque illud ipsum quod volumus ex nominibus impositis magis familiariter occurrat, altera ratio sive via Anticipatio Mentis, altera Interpretatio Naturae, a nobis appellari consuevit.

Est etiam quod petendum videtur. Nos certe cogitationem suscepimus et curam adhibuimus, ut quae a nobis proponentur non tantum vera essent, sed etiam ad animos hominum (licet miris modis occupatos et interclusos) non incommode aut aspere accederent. Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam judicialis invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret; sed ut rem pernoscat; nostram, quam describimus et munimus, viam ipse paullatim tentet; subtilitati rerum quae in experientia signata est assuescat; pravos denique atque alte haerentes mentis habitus tempestiva et quasi legitima mora corrigat; atque tum demum (si placuerit) postquam in potestate sua esse coeperit, judicio suo utatur.

——————————————————

SEQUITUR

PARTIS SECUNDAE SUMMA,

DIGESTA

IN APHORISMOS,

——————————————————