O adiutor omnium seculorum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
O adiutor omnium seculorum

[f. 110v] (1v)

[f. 217-217v (188-188v)] (2v)

Idem Ato


R/ O adiutor omnium seculorum,
O decus apostolorum,
O lux clara Gallecianorum,
O advocate peregrinorum,
Iacobe, supplantator viciorum,
solve nostrorum catenas delictorum,
     Et duc nos ad salutis portum.

V/ Qui subvenis periclitantibus
ad te clamantibus
tam in mare quam in terra,
succurre nobis nunc
et in periculo mortis,
     Et duc nos ad salutis portum.

V/ Gloria Deo Patri
almo excellentissimo,
et Filio eius
pio altissimo,
Amborumque
Spiritui Sancto.
     Et duc nos ad salutis portum.