Carmina Burana (Orff)/Olim lacus colueram

E Wikisource
(Redirectum de Olim lacus colueram)
Jump to navigation Jump to search
11.c p.Ch.n. - 12.c p.Ch.n.

Olim lacus colueram,
olim pulcher exstiteram,
dum cygnus ego fueram.
Miser, miser!
modo niger
et ustus fortiter!

Girat, regirat garcifer;
me rogus urit fortiter;
propinat me nunc dapifer.
Miser, miser!
modo niger
et ustus fortiter!

Nunc in scutella iaceo,
et volitare nequeo;
dentes frendentes video.
Miser, miser!
modo niger
et ustus fortiter!