Carmina Burana (Orff)/Omnia sol temperat

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
IV. Omnia sol temperat

Omnia Sol temperat purus et subtilis novo mundo reserat
faciem Aprilis; ad Amorem properat animus herilis et
iocundis imperat deus puerilis.
Rerum tanta novitas in solemni vere et veris auctoritas iubet
nos gaudere; vias prebet solitas et in tuo vere fides est et
probitas tuum retinere:
Ama me fideliter! Fidem meam nota: de corde totaliter et ex
mente tota sum presentialiter absens in remota. Quisquis
amat taliter volvitur in rota.