Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. III, 1973 – BEIC 1724974.djvu/119

E Wikisource
Haec pagina emendata est
117
elementa

5· Punctum conterminale est ubi plures discriminum lineae coniunctis capitibus conterminent, qualis in adamante est cuspis.


C. Consideravimus ista ut genera; nunc quae ad opus pingendi faciant.

1. Punctum esse dico in pictura pusillam atomi persimilem inscriptionem, qua nulla uspiam fieri manu possit minor.

2. Lineae sunt a puncto ad punctum ductae perscriptiones tenuissimae, quibus pictor limbum areis circumscribat.

3· Aream appello id spatium in pictura, quo visae super:ficiei amplitudinem certis lineis et angulis imitemur. (4)


D. Adde his quae ad elementa.

1. Concentrica in corpore superficies est, quae non mutato intervallo sub aspectu ita extat, ut maior nullo modo alio videri possit. Concentrica igitur erit area in pictura, quae istam repraesentet.

2. Comminutam dicemus superficiem hanc, quae sub aspectu ita sit posita, ut aliqua seu linearum seu angulorum inter se comparatione minor parte aliqua sui esse videatur quam re ipsa sit. Comminuta itidem erit area in pictura, quae istanc exprimat.

3. Proportionalis erit area, seu comminuta illa quidem seu concentrica sit, quae lineis aut maioribus aut minoribus conscribetur quam ut aequent certo sub aspectu positam superficiem, in caeteris omni dimensionum comparatione partes partibus correspondebunt.

4. Compar erit area quae tanta sit quanta esse ampia sub certo aspectu posita superficies videatur.

5. Punctum commensuratum in pictura erit cum a caeteris picturae punctis certa intervalli ratione distabit. (4)

6. Recta linea erit perscriptio a puncto ad punctum ducta via, qua nulla possit dari brevior. (5)

7. Hinc rectilineae areae nuncupantur quae rectis lineis ambiantur, flexilineae quae flexis, et mixtae quae ex his mixtis. (6)

8. Flexilinea est quae a puncto ad punctum adducta pars