valde se cupere Sacra Unctione perfundi, et Imperialem Coronam a Nobis accipere, ut solemnis hujusmodi Cæremonia Religionis characterem eminentiori quo fieri potest gradu induat, et cælestes late benedictiones arcessat.
Hujusmodi petitio his expressa sensibus non modo luculentum Religionis, et filialis erga Sanctam hanc Sedem reverentiæ testimonium per se ipsa Nobis exhibuit, sed manifestis etiam declarationibus conjuncta fuit, quibus Imperator de constanti sua voluntate Nos certiores fecit juvandæ quotidie magis sanctissimæ Fidei, cujus cladibus in florentissimis illis regionibus reparandis adeo collaboravit. Siquidem in scriptis, quas ad Nos transmitti voluit, disertis verbis hanc animi sui sententiam explicavit. Nobis enim significari fecit Nostri in Galliam Itineris scopum non solam esse Cæremoniam Coronæ ipsius Capiti imponendæ, sed magna Ecclesiæ negotia præcipuam ejus partem sibi vindicatura, eaque sermonibus Nos inter, et Ipsum habendis pertractanda fore, illorumque exitus progressui Religionis, et bono Populorum non posse non utillimos accidere.
Videtis itaque, Ven. Fratres, quam justas, quamque momentosas habeamus hujus Itineris suscipiendi causas. Sanctissimæ enim Religionis Nostræ utilitas, gratique erga Potentissimum Imperatorem sensus Nos movent, qui eum omnem suam, uti diximus, auctoritatem explicuerit, ut Catholicam Religionem libere in Gallia profiteri, et publice exercere liceret, nunc etiam animum Nobis ostendit ad procurauda ejusdem Religionis incrementa adeo proclivem.
Magnam itaque in spem erigimur Nos hoc Iter Ejus invitatu suscipientes, et os ad os cum Ipso loquentes, talia ad bonum Ecclesiæ Catholicæ, quæ unica salutis arca est, ex Ejus sapientia esse consequuturos, ut sanctissimæ Religionis negotium perfectum denique fuisse lætari possimus. Hujusmodi vero spes non tam verborum Nostrorum infirmitate, quam illius, cujus vicem immerentes in Terris gerimus, gratia fulcitur, quæ precibus, et sacris ritibus invocata large effunditur in Corda Principum, qui ad percipiendos hujus sacræ Cæremoniæ