XV
Ad Petrum Bembum
Che egli chiuda un occhio su qualche infedeltá dell’amata?
sopporti un rivale in amore? Ah! mai e poi mai!
Me tacilum perferre meae peccata puellae?
Me mihi rivalem praenituisse pati?
Cur non ut patiarque fodi mea viscera ferro
dissimulato etiam, Bembe, dolore iubes?
5Quin cor, quin oculosque meos, quin erue vel quod
carius est, siquid carius esse potest.
Deficienteni animam quod vis tolerare iubebo,
dum superet dominae me moriente fides.
Obsequiis alius faciles sibi quaerat amores,
10cautius et vitet tetrica verba nece;
qui spedare suae valeat securus amicae
non intellecta livida colla nota;
quique externa thoro minimi vestigia pendat,
dum sibi sit potior parvo in amore locus.
15Me potius fugiat nullis mollita querelis,
dum simulet reliquos Lydia dura procos.
Parte carere omni malo, quam admittere quemquam
in partem; cupiat luppiter, ipse negem.
Tecum ego mancipiis, mensa, lare, vestibus utar;
20communi sed non utar, amice, thoro.
Cur ea mens mihi sit, quaeris fortasse, tuaque
victum iri facili me ratione putas.
Ah! pereat qui in amore potest rationibus ut!;
ah! pereat qui ni perdite amare potest.
25Quid deceat, quid non, videant quibus integra mens est;
sat mihi, sat dominam posse videre meam.