Sed quae tanta necis tam saevae causa? — Sororem
interfectoris perdite amasse sui. —
Proh scelus! ista tulit quod amavit praemia? Quid si
odisset? Meriti est dura homini ratio.
L
[Alexandri epitaphium]
Vittima d’una fanciulla troppo desiderata.
Claudit Alexandrum fossa brevis urna; puella,
cui dare duin nimium vult, nimium eripuit.
Nunc eat, et durum demens incuset Amorem;
hunc, quia se facilem praebuit, enecuit.
LI
[sine titulo]
Buon soldato e cortigiano, quale sbaglio a prender moglie da vecchio
Qui iuvenis Martetn, senior qui Martis amicam
tentando, aerumnas hinc tulit, inde decus,
Badinus iacet hic, felix ter ut ante inventa
si sic etiam coelebs acta senecta foret.
Caetera vir prudens, solers, fidusque gerendis
rebus, atestino catus ob idque duci.
LII
Ad Thimoteum Bendideum
L’amore, piú tiranno di qualsiasi padrone, gli ha impedito
di mantenere la parola data all’amico.
— Ignaro servum domino promittere quicquam
posse ratum, mores scriptaque iura vetant. —