Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/237

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
231
vii - lirica latina


LXV

Piscarii epitaphium

Chi giace sotto questo freddo marmo?

     — Quis iacet hoc gelido sub marmore? — Maximus ille
piscator, belli gloria, pacis honos. —
     Nunquid et hic pisces cepit?— Non. — Ergo quid?— Urbes,
magnanimos reges, oppida, regna, duces. —
      5Die quibus haec cepit piscator retibus? — Alto
consilio, intrepido corde, alacrique manu. —
     Qui tantum rapuere ducem? — Duo numina: Mars, Mors. —
Ut raperent quidnam compulit? — Invidia. —
     Cui nocuere? — Sibi; vivit nain fama superstes,
 10quae Martem et Nlortem vincit et Invidiam.

LXVI

[Oliva]

In tale compagnia non sto bene io, sobria, casta e timida.

     Hic ne rosas inter Veneris bulbosque Priapi
et Bacchi vites Palladis arbor ero?
     Immeritoque obscaena et adultera et ebria dicar,
sobria quae semper casta pudensque fui?
     Hinc me auferte, aut me lerro succidile, quaeso,
ne milii dent turpern probra aliena nutam.