tholica sub cuius umbra humanæ generationes adunantur ad salutem; dicam rivum perlucidum fontis æterni irrigantem universum orbem.
Quæ quidem magnifica adeo sunt ut præterea nihil addi possit. Cum tamen humana subsidia quid conferre tantæ dignitatis actibus videantur, patiatur modestia Tua, ut his expectantibus ac de Te nosse volentibus, quid leviter attingam; tempus enim si aliquid petit, plura dicere vetat.
Virtutes tuæ, Pontifex magne, pignus sunt nobis fructuum uberrimorum ac nuncium perlucidi splendoris quo illustrabitur antiqua hæc Statiellorum Diœcesis.
In Te enim conspicimus, si anteactæ vitæ tuæ tempora mente vel leviter perlustremus, Electum Domini in inferiori gradu Sacerdotii se præparantem ad referendam in Episcopatu fidelissimam imaginem Pontificis æterni Christi Jesu evangelizantis pacem, evangelizantis bona, cum pertransiret ubique benefaciendo et sanando omnes.
Sacri ephebæi Astensis alumnus, Tu, Prsesul excellentissime, pietati et sacrorum scientiæ operam daturus, socios anteisti exemplo, eorum admirationem et amorem concitasti, præpositis tuis apprime charus fausta de Te, adhuc tyrone, ominantibus. Tu tamen pavebas ad Sanctuarium Domini quærebas, petebas, pulsabas: Patrem luminum enixe et constanter invocabas ut intellectui Tuo daretur sensus. Quid trepidas, fili, sæpe Tibi eos dicentes audiebas qui tunc temporis præerant: nihil dubites; accede, purissima, gressus Tuos, dirigit stella.
Accessisti tremens ad altare Dei hostiam divinam immolaturus; sicut gigas exultasti ad currendam viam Tuam. De virtute in virtutem euntem Te conspexit optimus Antistes Carolus Savio, cuius memoria in benedictione est, et ad se accitum, secretorum suorum prudentem custodem Te constituit, non dimissurum donec ad cælestia evocatus, hæredem constituerit virtutum suarum nobilium, voluntatumque suarum fidelem executorem.
Adhærens optimo Prelato Tuo, Te inscio, veluti e lim