Jump to content

Pagina:Rivista italiana di numismatica 1898.djvu/388

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

384 FRANCESCO MALAGUZZl des ad faciendas virgas argenteas esse in domo filiorum quondam Scannabicci in que operabatur moneta. Actum in Bononie in domum Pelavace ipso Pelavacca et Gererdo et Petro scribere mandantibus. Ego Albericus reg, tabellio interfui et s.s. et predictis rebus estimatis per Zuzonem et Zaninum et Belengarium. „ (Archivio cit. Registro grosso, lib. i, e. 88, r. e v. Ed. Savioli, Op. cit., T. II, p. II, pag. 219).





III. 15 MARZO 1209.

Giuramento dei sovrastanti alla zecca.


" In Dei nomine amen. Juro ego Superstans monete Bo- nonie quod bona fide, omni fraude remota, emam et emere faciam per magistrum monete vel per alium prò eo, nomine ipsius monete, cambium totum a civibus Bon. equaliter ad honorem ed utilitatem monete et ab omnibus extraneis prout melius potuero ad utilitatem monete. Et quod habebo unum librum vel plures, in quo, vel in quibus scribam vel scribere faciam cambium totum et pretium cambij secundum quod emptum erit a civibus Bon. et ab omnibus videlicet extraneis. Et ad aligamentum ero et quam monetam alligabo vel alligare faciam ad rationera iij unciarum minus quarta arzenti et viiij unciarum et quarte de ramo et ad rationem xliiij solidorum et vj denariorum prò scingulis libris ad pondus Bon. se- cundum consuetudinem monete facte tempore domini Viceco- mitis olim Bononie potestatis. Et videbo quot marche erunt prò catio et quot catii erunt et ipsos catios et quantitatem catiorum ponam et scribam vel ponere seu scribere faciam in libro monete et quicquid ipsi cantij callabunt ad exitum ignis et arzentum totum quod datum erat operariis, scribam vel scribere faciam in libro monete. Et ero ad recipiendum denarios nigros, vel eos recipere faciam qui erant facti ab