Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est
26
salimbene de adam


De papa Innocentio III et de multis commendationibus eius.


  Iste supradictus Innocentius papa tercius fuit vir probus et fortis, dicens se habere utrumque gladium, scilicet spiritualem et temporalem; et defendit Fridericum puerum, regem Apulie et Sicilie. Et primo consecravit Octonem et eum postea deposuit propter eius malitiam et superbiam, et Fridericum pupillum imperatorem fecit, quem filium nominavit Ecclesie. Et Grecos subiugavit cum Constantinopolitana Ecclesia. Et hereses et hereticos destruxit cum H. abbate Cistercense et hominibus cruce signatis, adiutorio regis Francie et comitis Montis-fortis. Sane iste Innocentius fuit iuris professor et totum ius, tam canonicum quam civile, sub compendio emendavit in voluminibus tertiarum et quartarum Decretalium. Iste excitavit omnes Christianos ad servitium Terre Sancte. Iste fuit potens in opere et sermone in tantum (quod), si viveret magis per decennium, totum mundum subiugasset, et tota mundi natio fieret una fides. Sub isto autem imperator et Grecorum et Romanorum amici facti sunt propter unum caput, scilicet Romanum pontificem, cui serviunt in fide catholica. Nam Romanus pontifex habet utrumque gladium, quia tenet locum Dei viventis, a quo utraque potestas data est.


De Ordinibus fratrum Minorum et Predicatorum et de multis figuris, in quibus prefigurati fuerunt.


  His temporibus duo Ordines orti sunt, scilicet fratrum Minorum et fratrum Predicatorum. De quibus abbas Ioachym sub multis figuris predixerat, que tam in veteri Testamento quam in novo evidentissime continentur, ut in corvo et columba, quia et ille totus niger, et illa tota varia. In duobus angelis vespere missis Sodomam subvertendam, in Esau et Iacob, in Ioseph et Beniamin; in Manasse et Effraym, in Moyse et Aaron, in Caleph et Iosue, in duobus exploratoribus Iericho missis a Iosue, in Helya et Helyseo; in Iohanne Baptista et homine Christo Iesu, in duobus euntibus in Emaus, in Petro