Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata est
44
salimbene de adam


  Anno Domini MCCXVI, qui fuit millesimus suprapositus, iverunt milites et archatores in servitio Bononiensium circa Sanctum Archangelum contra Ariminenses et obsederunt illud castrum, et ibi steterunt per longum tempus, ita quod pax facta est; et omnes illi de Cesena, qui erant in carceribus illorum de Arimino, fuerunt dimissi, erant enim septengenti. Et illa yeme fuit maxima nix et gelu valde intensum, ita quod vinee sunt destructe, et Padus congelatus, super quem et mulieres faciebant choreas, et milites in hastiludio discurrebant. Sed et rustici cum plaustris, birotis et traçis Padum transibant. Et duravit predictum gelu per duos menses. Et tunc dabatur sextarius frumenti pro IX imperialibus in cursu, et sextarius spelte pro III imperial. Et domina regina, uxor Friderici imperatoris, filii condam imperatoris Henrici, venit Regium veniendo de Apulia et eundo in Alamanniam ad dictum virum suum. Et commune Reginum fecit eidem domine, donec ibi stetit, expensas.
  Anno Domini MCCXVII. factus fuit papa Honorius III; qui fecit concilium, in quo statuit, quod ipso iure sint excommunicati qui faciunt constitutionem quamlibet contra libertatem Ecclesie; et quod nullus sacerdos vel prelatus audiat leges, nec Parisius legantur. Et deposuit episcopum, qui Donatum non legerat. Et ordinavit quod lumen semper precedat Eucharistiam, et quod sacerdos eam portet ante pectus ad infirmum.
  Anno Domini MCCXVIII in mense Iunii iverunt Regini cum suo exercitu in servitio Cremonensium et Parmensium contra Mediolanenses et suam partem apud Çibellum; et fuit maximum prelium inter eos quadam die Iovis inter temporales. Et multi ex utraque parte mortui fuerunt, et plures capti. Et fuit iurata societas inter Regium et Parmam; et domnus Guido de Regio erat potestas Parme. Et eodem anno obsessa fuit Dalmiata a peregrinis Christianis.
  Anno dominice incarnationis MCCXVIII, indictione VI, obsessa fuit civitas Dalmiata in medio mensis Maii, Christiani omnes in navibus ascenderunt et in sequenti ebdomada quadam die Martis terram Egypti intraverunt et castrametati sunt apud civitatem Dalmiate, et ibi steterunt per totam estatem et hye-