vero magno in honore habuisse Minervam, quam optimatium
deam diximus; eique noctuam attribuisse, nocturnam avem,
ab eo latendi pudore, quem experti fuerant omnis humanitatis esse principium. Areopagitas summam in cognoscendo
et iudicando de caede severitatem, ut mos est in rebuspublicis optimatium, conservasse. In Areopago caedis reum
Martem, iudicantibus duodecim diis, esse sex sententiis absolutum, et eam suffragiorum parilitatem «Minervae calculum»
dictum: quod Minerva character sit optimatium in iudiciis;
unde ei, ob id quoque, attributa noctua, quod areopagitae
noctu iudicarent (quae dea Pallas quoque est, sive sapientia
optimatium in bellis, uti Mars est rabies et furor armorum)[1].
Theseum ex bis martialium fortium virorum pagis composuisse
Athenas, et fundatam libertatem bis optimatibus miscuisse,
unde hic magnus Athenarum senatus erat. Laxato plebi ordine,
ut solet ubi respublicae natura liberae sunt, Draconem, qui
optimatium rempublicam meram restituere voluit, nam leges
sanguine scripsisse dictus est, eum ordinem delevisse et ephetas
creasse, qui de caede cognoscerent. Solonem restituisse, et
magistratus spectatae virtutis in eum ordinem cooptari lege
permisisse; et sic virtuti eum aperuisse ordinem, ut veram
libertatem decebat.
optimatium, aristocratia, respublica levitarum.
[n] Ex eodem fortitudinis fonte, vocibus tamen diversis, levitae dicti ab אֵל, «El», «fortis» («illi isti», «illae istae», «hi hae»), «Deus»: ex qua tribú sacerdotes erant, quibus decimae pendebantur, ex quibus Sanhedrim, seu magnum Concilium, maxima ex parte componebatur. In iis semper fuisse insigne virtutis specimen; ipsis res publicas demandari; ipsos in eius reipublicae motibus semper ad meliorem partem, ut optimates solent, accedere; tandem potentia praenimia degenerasse et occupasse rempublicam, ut optimates corrupti solent: