Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 003.jpg

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

AMPLISSIMIS.
ET CLARISSIMIS

VIRIS, GENERE, VIRIVTE,
& sapientia praestantissimis, DD. COSS.
& toti Senatorio ordini Erphordiae, Dominis
& patronis suis reuerenter
colendis,

S. D.

SCribenti mihi de Grammatica linguae Germanicae, visum fuit non alienum, praefationis loco dicere aliquid de linguae & gentis Germanicae origine & antiquitate. Cum igitur varia sint sub Sole linguarum genera, vt testatur Europa nostra, in qua sunt diuersi sermonis variae dialecti, & Lucas in Actis scriptum reliquit, Apostolos Spiritu Sancto plenos festo die Pentecostes varijs linguis locutos magnalia Dei, quarum gentes complures nominatim enumerat: Sciendum hoc primum, linguam nostram Teutonicam ortum habuisse eodem & loco & tempore, quo natae sunt aliae omnes, praeter Ebraeam, videlicet, cum gens Nimrodica nominis sui memoriam posteritati tradere conata, exedificaret in planicie terra,