Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 005.jpg

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

fuisse Tuisconem, & regem vndecimum Alemanum, quem Adelmanum esse autumat Lutherus, vnde Germani nominati videntur a regibus suis Tuiscones & Alemani, vt Troiani à Troë Troës, a Teucro Teucri, a Dardano Dardanidae. Germani vero appellantur a fortitudine bellica, prima litera commutata. Heerman enim est vir exercitus seu dux belli, quem Itali Ariminium perperam vocant. Accidit autem literae mutatio inde, quod non tantum fortes essent in armis Germani, sed etiam fideles in pugna TODOgr tanquam fratres, quos Latini germanos appellant. Aliud quote etymon Tuifconum feu Teutonum recenset Lutherus in suo Etymologico propriorum nominum, videlicet a cultu Dei fui, quem Deud ex Ebraeo TODOhe appellabant, vnde tracta denominatio Deudisch Saxonum lingua, quae prima fuit, & per syncopen Deudsch / nunc verò Deudsch dialecto Misnica, & mutata media in suam tenuem Teutsch / quemadmodum & posteri eorum eodem modo Gotti à Gott / id est, Deo dici voluerunt. Sed quaecunque sane fuerit primaeua gentis nostrae nomenclatura, illud certe inficias ire nemo poterit, ortos esse Germanos à nepote Iapheti, qui Latinè Afcanius non