Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 008.jpg

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

eius fieri potuit, accommodatas perlegerint, quas quidem ab annis viginti & amplius cogitatione complexi, & diu multumque praemeditati, nunc primùmin lucem edimus, iuxta illud TODOgr, Sat cito, si sat bené, nihil curantes, vel quid alij ante nos scripserint, vel quid plerique de nostro labore sint iudicaturi: TODOgr. Quod si qua sunt in his non fatis explicata, primis nostris conatibus veniam dari petimus, & promittimus, fi haec primordia grata esse cognouerimus, daturos nos operam, vt, si quid desideretur, id deinceps admoniti labore & studio sarciamus, vel Grammatica auctiore, vel certe Lexico, quod in manibus habemus, intra triennium, vt confidimus, absoluturi, si Deus & vitam & auxilium nobis suppeditauerit, neque interueniens aliqua calamitas aut cura domestica hunc conatum nostrum impedierit.

Vobis vero viri amplissimi,virtute ac prudentia literisque clarissimi, quicquid id est laboris, publice dedico: Sed ita dedico, vt vniuersa Grammatices huius Germanica à me scripte & editae exemplaria vestro nomini & Reipub. inscripta esse sciatis, neoque putetis, idem a me factum esse, quod hoc tempore fieri folet à quibusdam