Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 031.jpg

E Wikisource
Haec pagina emendata est

dico: "Du hast nichts gekauft sondern gestolen" / Non es mercatus, sed furatus, accentus est in ipsis verbis. Sed haec docebit vsus.

De ratione Carminum veteri noua, ad imitationem Hebraeorum, Greacorum, & Latinorum, dicetur in fine libri. Velle enim docere aliquem compositionem Carminis in ea lingua, cuius cognitionem nondum habeat, perinde est, ac si quis vel surdo narret fabulam, aut caecum nutu velit aduocare.

DE ETYMOLOGLA.

ETymologia proprias significationes & differentias vocum, & nominum atque verborum flexiones docet. Sunt autem dictionum differentiae, quae partes orationis appellantur, apud Germanos totidem & eaedem, quae apud Graecos, quarum quinque sunt declinabiles, Articulus , Nomen, Pronomen, Verbum, Participium. Tres indeclinabiles, Aduerbium , Coniunctio,