Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 036.jpg

E Wikisource
Haec pagina emendata est

& Kattern i. Catharina. Ilge .i. Iuliana & c. Et in his suus cuique regioni mos est. Appellatiuum aliud est Substantiuum, aliud Adiectiuum, Subſtantiuum vnius tantum generis est: Adiectiuum verò per tria genera moueri potest. Cognoscitur autem adiectiuum vel ex adiectione particularum, Man / Frawe / Ding / vel ex praepositione articulorum, Der / Die / Das / vt: ein schoener Man / formosus vir, eine schoene Frawe / formosa foemina, ein schoenes Ding / foron formosum quiddam, Vel: Der schoene / Die schoene / Das schoene. Formosus, a, um. Pulcher, ra, rum.

Accidunt nomini, Motio, Comparatio, Genus, Numerus , Figura, Casus, Declinatio, & Species.

MOTIO.

Mouentur adiectiua omnia per tria genera, sed vel per tres terminationes, vel per vnam, de qua re accipe duas regulas.

I.

Tribus terminationibus mouentur