Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 044.jpg

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Sommer / Aestas, Herbst / Autumnus, Winter / Hyems.

II.

Mulierum, muliebrium officiorum, arborum, quibus TODOgr non additur ,& pleraque fructuum ac fluuiorum nomina, sunt generis Foeminini. Mulierum, vt: Anna / Martha. Officiorum, vt: die Mutter / Mater, die Tochter / Filia, die Amme / Nutrix, die Magd / Ancilla. Arborum, vt: die Eiche / Quercus, die Tanne / Abies, die Fichte / Pinus, die Pappel / Populus, die Linde / Tilia. Fructuum, vt: die Nuss / Nux, die Birn/ Pirum, die Pflaume / Prunum, die Kirsche / Cerasum. Excipitur der Apffel / Pomum , der Spilling / Prunum cereum, & quaedam alia , quae docebit vsus. Fluuiorum, vt: die Donaw / Danubius, die Elbe / Albis, die Elster / Elyster, die Wipper / Vippera, die Helm/ Helmus, die Mulde / Molda, die Neisse / Nissa, &c. Excipiuntur der Jordan / Iordanes, der Rhein / Rhenus, der Mein / Moenus, & quaedam alia.