Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 047.jpg

E Wikisource
Haec pagina emendata est
VI.

Quadrupedum, volucrum, piscium, & reptilium nomina sunt Epicoenna. Sed ex his quae in e desinunt, pleraque sunt Feminina, vt: die Katze / Catus, die Meise / Parix, die Olrupe / Lacertus, die Raupe / Eruca. Caetera fere Masculina sunt, vt: der Hund / Canis, der Specht / Picus, der Hecht / Lupus, Der Kefer / Scarabeus. Excipiuntur tamen quaedam vtrinque , quae docebit vsus & lexicon adhibitum.

VII.

Quae Dubij generis sunt, in his videndum, vtrum genus crebrius vsurpetur, & numqua sit differentia , vt: der teil & das teil / Pars. Du solt keinen teil vnter ihnen haben / Non habebis vllam partem inter eos. Numeri 18. Gib mir das teil der Gueter / das mir gehoeret / Da mihi partem meam proportionalem. Lucae 15. Sic der Scepter & das Seepter. Den gueldenen Sceper / aureum sceptrum. Esther 5. Es sol das Scepter von Juda nicht entwendet werden /