Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 077.jpg

E Wikisource
Haec pagina emendata est
SECVNDA DECLINATIO.

Secunda Declinatio complectitur nomina Foeminina , in consonantem quamcunque, vel in e definentia , quibus praeponitur articulus Die / quorum exempla habes suprà in singulis terminationibus.

1. Quae in Consonantem desinunt, in singulari numero aptota sunt : In plurali verò e affumunt, & Vocales mutant, a in e / o in o / u in ue/ au in eu/ & in Datiuo & Ablatiuo n addunt, vt: die Hand / der Hand. die Hende / den Henden. die Not / der Not / pluraliter in Noeten. die Brust / der Brust. die Brueste / den Bruesten. Die Haut. / der Haut. die Heute / den Heuten. Nota, die stad / praeter e affumtum interponit t / die stedte.

2. Quae in e desinunt, si sint subnstantiae, in singulari Nominatiuum, Accusatiuum & Vocatiuum habent similes, in caeteris Casibus & in toto pluurali assumunt n / vi ostender Paradigma. Sin fuerint substanciua abstracta