Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 097.jpg

E Wikisource
Haec pagina emendata est

In lein definentia , diminutiua & Neutra sunt omnia , vt: das Menlein / Frewlein / Megdlein / Kneblein / Kindlein / Buechlein / Tuechlein. Haec ab alijs per lin / ab alijs per le / à vulgo per chen praecedente i efferuntur, vt: das Menlin / Menle / Mennichen. Das Kneblin / Kneble / Knebichen. Atque hactenus de Nomine.

DE PRONOMINE.

PRonomini accidunt, Species , Significatio, Genus, Numerus, Figura, Persona, Casus, Declinatio.

SPECIES.

Pronominum alia sunt Demonstratiua, alia Relatiua, alia Interrogatiua, an alia Possessiua, ália Reciproca.

Demonstratiua sunt: Ich / du / der / dieser / jener. Ego, tu , ipse, hic, ille, etwas / aliquid.

Relatiua sunt : Er / der/ derselbige / welcher. Is, ipse, ille, qui.