Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 158.jpg

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Praeteriti, & Indefinitorum necessaria est: Ita apud Germanos formatio praesentis, Imperfecti, & participi praeteriti Perfecti. Solum praesens & Imperfectum Actiuorum & Neutrorum flectitur, & mutantur in quibusdam personis vocales & diphthongi : Caetera tempora omnia, & totum Passiuum, formancur ex praeterito Participio adiectione verborum, Ich habe / bin / werde / bin worden / etc. praeter Futurum, quod ex Infinitiuo componitur, vt docent paradigmata supra tradita. In praesenti Indicatiuo prima persona singularis, & tres plurales easdem habent vocales & diphthongos, quas secunda & tertia singularis in quibusdam mutant, vt: Ich gebe / du gibst / er gibt / Wir geben / ir gebet / sie geben. Excipiuntur monosyllaba , quae in singulari primae personae vocalem & diphthongum retinent , & in tribus pluralibus in aliam mutant, vt: Ich kan / du kanst / er kan / Wir koennen / ir koennet / sie koennen. Ich will / du wilt / er will / Wir wollen / ir woellet