Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 159.jpg

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sie woellen. Ich mag / Wir muegen. Ich taug / Wir tuegen / etc. In Imperfecto prima & tertia singulares sunt similes , caeterae personae omnes habent easdem vocales & diphthongos, vt: Ich fang / Canebam, er sang / du sungest / Wir sungen / ir sunget / sie sungen. Ich starb / er starb / du storbest / Wir storben / jr storbet / sie storben / vel sturben. Sunt enim cognatae vocales , o & u / ideoque saepe permutantur. Excipiuntur rursus monosyllaba verba, quae in praeterito Imperfecto easdem habent vocales & diphthongos in omnibus personis vtriusque numeri, vt: Ich wolte / Volebam, du woltest / er wolte / Wir wolten / ir woltet / sie wolten. Ich mochte / du mochtest / er mochte / Wir mochten / ir mochtet / sie mochten. Praeteritum Perfectum peculiares habet vocales & diphthongos cum augmento praefixo. Hanc igitur varieratem mutationis indicabimus secundum Infinitiui terminationes.