Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 203.jpg

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

duae sunt, Actiua & Passiva: Actiue significat praesens , vt lesend / qui legit: Passiue significat praeteritum, vt gelesen / qui lectus est. Formatur autem ab actiuis verbis solum praesens: A passivis solum praeteritum: A neutris vero vtrumgque. Praesens in end definit: Praeteritum in en uel et / praecedente in vtroque consona primitiui, paucis exceptis. Paerticipium in et saepe patitur syncopen vocalis e / breuitatis & Euphoniae caussa, vt gemacht pro gemachet / getaufft pro getauffet. Componuntur participia cum particula privatiua un / vt wissend / sciens. unwissend / insciens , nescius. gethan / factuum. ungethan / infectum. Mouentur participia omnia, vt adiectua, tribus generibus, sed trifariam. I. Cum adduntur substantiuis cum articulo indefinito ein / mouentur tribus terminationibus, & tunc Masculinum definit in er / Foermininum in e / Neutrum in es / vt: ein reitender Bote / eine geberende Frawe / ein reissendes Thier: Ein verkerter Sinn / eine verkerte weise / ein