Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 246.jpg

E Wikisource
Haec pagina emendata est
II.

Duo Angularia postulant verbum plurale, vt: Mein Vater und Brudersind komen / Pater meus & frater meus uenerunt. Cum nominatiui sunt diuersarum personarum, respondet uerbum personae digniori. Est autem prima dignior secunda, & secunda dignior tertia, vt: Ich vnd du wollen gehen / Ego & tu ibimus, non woellet. Du vnd er soellet / non soellen.


III.

In conclusionibus & relationibus saepe dissimulantur pronomina , & auxiliares particulae praeteritorum habe & bin per oinnes personas, vt: Begere derhalben / Peto igitur, pro ich begere. Wollest derhalben / Velis igitur pro du wollest. Ist derhalben an euch meine bitte / Peto igitur à uobis , pro, es ist. Solt derhalben wissen / Scito igitur. Es ist also wie ich dir geschrieben / Est ita, ut scripsi, pro, geschrieben habe. Wie du geschrieben / Wie er gesagt / subintelligitur hast & hat. Wie wir droben angezeiget / Vt