Pagina:Grammatica Germanicae Linguae 266.jpg

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Non solum. Sondern auch / Sed etiam. Entweder / Aut. Oder / Aut. Weder / Noch / Neque neque. Nec nec, etc.

III.

Coniunctiones ratiocinatiuae , & ex aduersariuis doch & aber / indifferenter za praeponi & postponi possunt, vt: Derhalben will ich / etc. Igitur uolo, Vel, Ich will derhalben / Volo igitur. Completiuae fere postponuntur: Caeterae praeponuntur omnes.

IIII.

Coniunctio halben / cum genitiuo construitur, vt apud Graecos TODOgr, vt: Deines Sons halben / Filij tui caussa, & semper casui postponitur, & pronominibus primitiuis addit in fine, vt: Meinethalben / Mea caussa. Deinethalben / Tua caussa. Seinethalben / Eius caussa. Vnserthalben / Nostra caussa, & c. Idem fit cum particulis wegen & willen / nisi quod praepositiones adduntur, vt: Von seinet wegen / Ipsius nomine. Vmb meinet willen / Propter me, Mea caussa.