Haec pagina emendata est
272
uisae fuerint scribenti, modò in illis
perseueret oda ad finem usque. Exempla
mutationis optima sunt in canticis
Lutheri, quae nos idiomate Ebraeo expressimus,
seruato rythmo et syllabarum
numero, ut ad melodiam Germanicam
cani passint, quae si studiosis
grata futura sciremus, libenter in publicum
ederemus. Atque hactenus de
ratione carminum apud Germanos
ueteri et usitata.
DE RATIONE
CARMINVM
NOVA.
POssunt et ad Latinorum Graecorumque
imitationem carmina scribi
heroica et alia in lingua Germanica,
quod Ebraeis est negatum, propter defectum
Dactyli et anapesti, aliorumque
pedum in quibus duae continuae breues
syllabae consequuntur, quos Ebraei habere
non possunt. In fine versus nihilominus
seruari potest rythmus, et in Heroicis